Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

3.1 Quod me Augustissimus munere hoc, quod inter praecipuos sacrae Regni Hungariae Coronae honores numeratur, exornaverit; quod eum mihi comitatum benigne concrediderit qui situs et amoenitate, et opportunitate, populationis numero, ipsa nobilitatis frequentia, defixa in gremio sui sacrorum profanorumque negotiorum sede praecipuum inter patriae huius comitatus locum obtinet; quod denique me illi potissimum 2610 comitatui praefecerit in quo primam mihi lucem aspicere contigit, in quo fortunae meae, liberi, propinqui, necessarii, omnia verbo, quae dulcis ingenuo animo patria solatia continet, exsistunt — sunt haec quidem conspicua, quae devotam meam gratitudinem exigunt, argumenta; pro mei tamen animi indole, ego illud semper praecipuum reputavi: quod me Clementissimus Dominus eo loco collocare dignatus sit ubi et promovendi altissimi eius servitii, et subveniendi miseris, sed et grata omnium ordinum viris obsequia praestandi amplior mihi et uberior occasio praebeatur.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.