1.1 Nullum liberali animo seu iucundius, seu paratum magis officium obtingere
potest, quam accepta beneficia condigna gratitudine prosequi. 2 Cum tamen
beneficium ipsum partim a persona illud conferentis, partim ab ipsa rei natura, summum
magnitudinis gradum attingere possit, persaepe evenire solet ut vires eius, qui beneficio
eiusmodi ornatus est, prorsus excedat eum, quem animo fovet, gratitudinis sensum seu aptis
verbis exprimere, seu convenienti oratione explicare.
2.1 Hoc ego me loco in praesens collatum, Inclyti Domini Status et Ordines,
fateri debeo dum de clementia Augusti moderationem nobilissimi huius comitatus capesso.
2 Si enim feliciter nobis regnantis Augustissimi, a quo munere hoc auctus,
ornatus sum, recordatio subeat, Maiestatis eius fulgor mentis meae aciem ita perstringit ut
omnem non modo facundiam, sed verba ipsa, quibus non tam gratitudinem, quam plenam virium
facultatumque mearum in servitium eius devotionem exprimere possim, eripi mihi sentiam.
3 Si ad ipsam collatae mihi gratiae magnitudinem advertam, tanta mihi ex illa
video incumbere gratitudinis argumenta ut iis non dico explicandis, sed ne recensendis quidem
aut tempus, aut oratio sufficiat.
3.1 Quod me Augustissimus munere hoc, quod inter praecipuos sacrae Regni
Hungariae Coronae honores numeratur, exornaverit; quod eum mihi comitatum benigne concrediderit
qui situs et amoenitate, et opportunitate, populationis numero, ipsa nobilitatis frequentia,
defixa in gremio sui sacrorum profanorumque negotiorum sede praecipuum inter patriae huius
comitatus locum obtinet; quod denique me illi potissimum
2610
comitatui praefecerit in quo primam mihi lucem aspicere contigit, in quo fortunae meae,
liberi, propinqui, necessarii, omnia verbo, quae dulcis ingenuo animo patria solatia continet,
exsistunt — sunt haec quidem conspicua, quae devotam meam gratitudinem exigunt, argumenta; pro
mei tamen animi indole, ego illud semper praecipuum reputavi: quod me Clementissimus Dominus eo
loco collocare dignatus sit ubi et promovendi altissimi eius servitii, et subveniendi miseris,
sed et grata omnium ordinum viris obsequia praestandi amplior mihi et uberior occasio
praebeatur.
4.1 Octavus quidem supra vigesimum iam defluxit annus quo publicis admotus
negotiis pro variorum, quae percurri, munerum ratione et virium mearum tenuitate studia,
labores, conatusque meos in promovendum altissimum servitium, in procurandum publicum patriae
huius bonum laetus semper impendi; quo praecipuum curarum vigiliarumque fructum in ipsa
serviendi occasione collocavi. 2 Triennium prope evolvitur quod in partem
laborum communis patriae, ipsius iam etiam Hungariae vocatus sim. 3 Sed haec,
quae pro exilitate virium mearum impendi, servitia, si illa cum relati modo praemii magnitudine
contendam, adeo tenuia sunt, ut nil nisi meram Augusti clementiam tota hac in re suspicere
debeam, colere, et venerari.
5.1 Quam proinde tibi, Clementissime Domine, gratitudinem rependam; quibus
verbis eum, quo meus in te animus exaestuat, gratitudinis sensum valeam contestari; quod ego
summi beneficii loco iure debeo reputare, id in minorum apud te gratiarum censum venire solet.
2 Te supremum Numen eo fastigii collocavit ut impotens gratitudo mea ad te vix
valeat pervenire. 3 Tibi intentus in procurandam non tuorum modo subditorum,
sed ipsius usque adeo humani generis felicitatem animus pulcherrimam in ipsa beneficii
largitione mercedem retribuit. 4 Mihi nil aliud reliqui est quam ut conceptis
verbis non fidem, quam pro avito gentis meae studio Tibi Augustaeque domui tuae inde ab ineunte
aetate iam sacravi, non alacrem in exsequendis alioquin in commune bonum directis iussis tuis
promptitudinem, quam hactenus etiam pro modulo virium mearum continuo praestiti, sed eam, quam
supremae vires meae adhuc recipere possunt, laborum, conatuum, studiorumque in promovendo
altissimo tuo servitio intensionem voveam, et promittam.
2612
6.1 Urget hic me propria quaedam animo meo et insuperabilis vis ut, licet
modestiam eius offendere merito verear, tenuem tamen gratitudinem meam hoc loco erga eum etiam
virum profitear in cuius perspicaci mente et candido pectore praecipuam curarum Hungariae
partem Augustus deposuit; quem amica patriae fata sublimi illo subsellio collocarunt, et cuius
patrocinio me non modo munus hoc, sed et restitutam muneri pristinam dignitatem potissimum
debere nunquam intermoritura gratitudine agnosco. 2 Sospitem hunc nobis,
longaevum, felicem servent boni superi hunc virum: columen patriae, refugium miserorum,
proborum omnium civium solatium.
7.1 Quo iam gratitudinis officio te prosequar, Excellentissime et
Illustrissime Domine Installator et Commissarie Regie, qui te ministrum conferendae mihi
caesareo-regiae huius gratiae praebere voluisti. 2 Complura ego tuae in me
benevolentiae argumenta ab eo inde, quo rempublicam capessivisti, tempore grata memoria
revolvo. 3 Subit etiam saepius mentem meam ea iucunda recordatio quod tu
consimile, dum et in gubernatorem Littoralis Hungarici et in supremum comitem inaugurareris,
praestandi officium honorificam mihi praebueris occasionem. 4 Verum ego illud
inter utrumque discrimen gratus agnosco quod et dum ego Te inaugurarem, et dum hanc Tu erga me
obis provinciam, non ego Tibi, sed semper Tu mihi novam procuraveris honoris accessionem.
5 Novo me tibi gratitudinis titulo per id etiam obstrinxisti, Excellentissime
et Illustrissime Domine Installator et Commissarie Regie, quod hac potissimum occassione ad
vindicandam pristinam muneris huius dignitatem studia operamque tuam, quam optatus etiam
eventus coronavit, conferre volueris. 6 Cum proinde te virtus tua et Augustorum
benignitas iam eo loco collocaverit ut eam, quam vellem, efficacem Tibi gratiam rependere haud
possim, accipe eam, quam candido corde et ingenuis verbis praestare possum, gratitudinis
testificationem. 7 Nunquam de mente mea excidet collati in me hodierna die
beneficii recordatio. 8 Devinctum Tibi iam dudum animum meum novum hoc
benevolentiae argumentum tanto arctius adstringet.
2614
8.1 Accipe etiam debitum gratitudinis meae testimonium, Excellentissime et
Illustrissime Domine Comes Bane! 2 Tuo et perennis memoriae fratris tui
patrocinio primos honoris gradus sum consecutus. 3 Tuis auspiciis maximam
publicorum munerum partem decurri. 4 Tuo me praesidio ipsum hoc, quod nunc
capesso, munus denuo obnoxium efficit. 5 Sicut festivum hunc mihi diem
praesentia tua ornare dignatus es, ita ut me in ipso muneris exercitio sustinere, fovere,
protegere velis, etiam atque etiam Te exoro.
9.1 Accipe denique, Inclyta Universitas, sincera devincti Tibi animi mei
sensa. 2 Sentio ego quale humeris meis onus suscipiam dum operosi huius muneris
exercitium aggredior. 3 Scio magistratus non dominandi gratia, sed eorum,
quibus praesunt, commodis subserviendi causa esse constitutos. 4 Nec me latet
obligationem hanc ab ea proportione, qua munus elevatius est, potiori iure eidem incumbere, in
illo vero, qui aliis praeficitur, magistratu omnes inferiorum etiam munerum obligationes
concentrari. 5 Haec ego si reputem, si Vestram, Inclyti Domini Status et
Ordines, frequentiam, dignitatem, amplitudinem spectem, si obiectorum, quae in muneris huius
administratione occurrunt, varietatem, gravitatem, difficultatem considerem, si contra
distractarum per alterius, quod una gero, muneris officia virium mearum tenuitatem aestimem,
percellit profecto animum meum oneris, quod suscipio, magnitudo. 6 Verum
relevat me, quam in sapientia vestra, in boni publici coniunctique cum eodem altissimi servitii
studio semper locavi, fiducia. 7 Si vos amicam mihi iungitis operam, si
sinceros conatus meos studiis consiliisque vestris sustinetis, nihil tam molestum quod non
superari, nihil tam implicatum quod non expediri, nihil denique tam arduum puto quod non ad
optatum finem perduci possit.
10.1 Quidni autem iungatis, quando Vestra potissimum res agitur, quando recte
intellecta singulorum privatorum felicitas cum bono publico intimo et indissolubili nexu est
coniuncta, quando ab hac laborum studiorumque consociatione posterorum successorumque vestrorum
prosperae aut adversae res dependent? 2 Nutat profecto, Inclyti Domini Status
et Ordines, omnis respublica ubi praecipui cives curam negotiorum deposuerunt, ubi domesticarum
tantum rerum cura animos occupavit, ubi relictus sibi magistratus omne rerum arbitrium tenet.
2616
3> Hic minister tantum et executor est Vestrae voluntatis. <4
Vobis ille suarum actionum rationem debet. 5 Ad Vos rerum arbitrium, ad illum
obsequii gloria pertinet. 6 Ego me ipsum nil amplius quam centrum vinculi
illius, quo suo universitas magistratui nectitur, reputo.
11.1 Quod itaque unum a Vobis summis precibus contendo, illud est ut causam
publicam cordi Vobis sumere, congressus publicos praesentia vestra condecorare, et magistratum
vestrum gravibus vestris consiliis adiuvare velitis. 2 Mearum erit partium
causas, quae Vos a frequentandis publicis congressibus impedire possint, removere.
3 Vos, puro boni publici studio animati, convenite quaeso frequentes quoties de
causa publica disceptatur; reddite eam, quae comitiis comitatuum de systemate legum nostrarum
debetur, dignitatem; perspicacia, aequanimitate, gravitate vestra sustinete magistratum
vestrum, me, causam publicam.
12.1 Studium operamque meam ut Vobis offeram, supervacaneum puto.
2 Video ego tantum statuum et ordinum Inclyti huius Comitatus dignitatem,
tantam amplitudinem, ut plus ego mihi a plerisque quam illi a me praesidii sibi possint
polliceri. 3 Quod si tamen quempiam vestrum sustinendi, ornandi, augendi
occassionem mihi fortuna offerat, nihil mihi magis volupe futurum credite quam commodis
rationibusque singuli Vestrum, quoad per virium mearum imbecillitatem licebit, subservire.
13.1 Superest ut Te quoque paucis compellem, Inclyte Magistratus!
2 Tu mihi ab hodierno die intimo, ast grato simul vinculo iungeris.
3 Sicut communia amodo nobis sunt officia, ita reportandus exinde calculus ad
nos aequo iure pertinebit. 4 Mihi semitam, qua incedas, indicare, Tibi hanc
naviter terere, non laboribus fatigari, non deterreri difficultatibus convenit.
5 Semitam hanc quoniam legibus regni et benignis ordinationibus luculenter
descriptam habes, quoniam eam longiori tempore iam trivisti, nihil reliqui est quam ut in iis,
quae duobus his fontibus necdum forte definita sunt, aut si quae seu in legibus, seu in
benignis ordinationibus ad casus specificos applicandis difficultas exsurgat, in his tuam erga
me confidentiam exposcam.
14.1 Erunt fortasse aliqua quae seu in manipulationis forma, seu in ipsa rei
substantia mutari, aut fors etiam emendari oporteat. 2 Verum cum ego hac in re
omni nil nisi negotiorum accelerationem procurandumque Tibi ipsi alleviamen sim spectaturus,
hanc Tibi inire viam tanto pronius exsistet. 3 Ita efficies ut, cum omne tuum
officium ad explendas altissimas ordinationes, ad promptam intemeratamque iustitiae
administrationem, ad pupillorum et viduarum curam, ad miserae
2618
contribuentis plebis conservationem, ad provehendam denique publicam comitatus huius
felicitatem potissimum referatur, Tu curas has expleas diligenter, Inclyta vero Universitas
amet opus manuum suarum, Te suspiciat, Te colat, Te in ipsis consiliis ducem sequatur.
15.1 Superest tantum ut teneram mentem meam et erga Te, Inclyta Universitas,
et erga Te, Inclyte Magistratus, pro impensis in exornandam hanc festivitatem studiis et
fatigiis, praesertim vero pro eo, quem Suae Excellentiae Domino Installatori et Commissario
Regio exhibuistis, honore palam contester meque hoc etiam nomine totum Vobis amplius adhuc
devoveam.