Quod conveniens sit principem secundum legem dominari.
1 Praeclara sunt Iunii Bruti de regia in populum potestate verba: quod
perinde ridiculi fuerint reges, qui legi obsequi turpe dixerint, ac geometra foret qui regula
gnome ceterisque organis, quae a peritissimis quibusque ad agri dimensionem adhiberi solent,
uti absurdum et indecorum putaret.
2 Et certe quemadmodum pictoriam
aut saltatoriam professo, utut magna alias vir sit authoritate, se regulis eius alligare
suasque secundum eas actiones instituere necessum est, ita principem, qui artem imperandi
assumpsit, legibus, quae verae imperandi regulae sunt, constringi oportet.
3 Esse enim quampiam gubernandi artem liquido constat, eo autem ipso eam
certis regulis contineri necessum est, quas quidem non in arbitrio principis, incerto,
instabili, vitioque obnoxio, sed in legibus fixis, perpetuis, et aequissime latis constituere
prorsus iustum est. 4 Dicere enim artis gubernandi regulas principem ex
proprio cerebro desumere debere perinde videtur ac si diceretur pictorem pingendi regulas e
proprio sibi iudicio posse formare; nec stabilibus sibique constantibus artis principiis
teneri. 5 Solent tyrani, quorum nutus pro lege despoticaque in populum
dominatio est, ubi quempiam insigni alicui magistratui admoverint, quam vocant
instructionem , seu potiora capita secundum quam magistratum suum exerceant,
illi tradere, quod nihil esse aliud quam regulas, secundum quas populum iuxta iurisdictionem
magistratui suo competentem gubernet, apparet; ita et populus iam tum, cum principem sibi
initio constituit, immo etiam postea, dum novus semper princeps inauguratur, leges veluti
tabulas, quibus omnes gubernandi regulae continentur, illi in manus tradit ut secundum eas et
non aliter imperium suum administret; quas quidem ille, si modo ratio illi imperii constat,
ultro observabit.
6 Hic enim recte locum habet illud, quod Alexandro Magno cytharam discere
incipienti cumque ingentem initio difficultatem experiretur, ut se faciliora doceret, petenti
magister respondisse perhibetur: ista omnibus perinde esse difficilia .
7 Itaque quemadmodum inferior magistratus, ut artem pro iurisdictione sua
gubernandi rite exerceat, secundum eas leges quibus astrictus est, suus magistratus veluti
regulas debet praeesse, ita princeps, qui aeque magistratum, etsi supremum, gerit, ad hoc ut
recte atque ordine praesit, artem gubernandi suam legibus, quae ad se referuntur, debet
conformari.
2598