Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

10,8 praetexens] corr. manus altera ex praetendens

a morte eius Transylvaniam, quae iam olim ad Ungariam spectaverat, ad se redire debere praetendebat. 10 Igitur quo eam in provinciae formam redigeret, misit validas adversus Rakoczium copias, quas tamen ille insigni virtute profligavit. 11 Nec ultra Suevicis rebus distento caesari Transylvaniae vacare integrum fuit. 12 Verum enimvero vix rebus contra Gallos Suevosque prospere compositis ilico in oppressionem tantum 2546 Ungaricae libertatis intendit. 13 Ita regis felicitas funesta semper regni libertati fuit. 14 Ad Rakoczium Ungari ilico confugere, qui rem melioribus tentans proposuit primum aulae regni querelas remediumque postulavit. 15 At illa distracto in alia Turca nihil sibi metuens a Transylvano surda aure cuncta accepit; cum Rakoczius ab Ungaris etiam adiutus insignibus aliquot proeliis ad pacem reddendasque Ungaris libertates feliciter compulit. 16 Ita percusso foedere nihil postea sive in Transylvaniam, sive in Ungarorum libertatem ad Leopoldi usque tempora tentatum.

Vade retro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.