Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
1 Ita avulsa ab Austriacis Transylvania Mathias, qui Rudolpho successit,
non satis habuit animi ut iam contra libertatem Ungarorum quidpiam attentaret, omnem tantum
cogitationem ad recuperandam Transylvaniam intenderat. 2 Igitur fovere illic
turbatores, ipse etiam turbas excitare, mox mediatoris instar se ingerere, verbo iis artibus
uti quibus facillimum pro omni eventu sibi faceret accessum. 3 Sed enim sors
secus tulit, nam, ut est continua rerum humanarum vicissitudo, non solum Mathiae artes optato
effectu caruere, sed et Betlenius, qui post non nullos Bocskaio in Transylvania successerat,
Ferdinandum secundum Mathiae successorem regno pariter exuit et corona. 4
Bello huic artes potissimum illae, quibus Transylvaniam affectabant Ungari, causam dederunt,
accessit foedus Ungariam inter et Bohemiam 1606-to ictum, quo ad succurendum Bohemis contra
caesarem Betlenius ultro se obligatum existimavit. 5 Verum quaecunque causa
belli eius fuerit, eventus certe tam felix fuit ut totam simul cum corona Ferdinando Ungariam
eripuerit. 6 Mox tamen foedere mediante restituit ea lege ut sibi quoque,
quidquid olim ad Transylvaniam spectaverat, redderetur. 7 Ceterum confirmata
hic quoque Lutheranorum libertas quam et ipsam belli causam inter alias Betlenius
praetenderat. 8 Mortuo Betlenio Rakoczium Transylvani principem elegere.
9 At Ferdinandus Tertius, qui priori successerat Betlenii foedera praetexens
[ERROR: no reftable :]
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
|