Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

1 Ita avulsa ab Austriacis Transylvania Mathias, qui Rudolpho successit, non satis habuit animi ut iam contra libertatem Ungarorum quidpiam attentaret, omnem tantum cogitationem ad recuperandam Transylvaniam intenderat. 2 Igitur fovere illic turbatores, ipse etiam turbas excitare, mox mediatoris instar se ingerere, verbo iis artibus uti quibus facillimum pro omni eventu sibi faceret accessum. 3 Sed enim sors secus tulit, nam, ut est continua rerum humanarum vicissitudo, non solum Mathiae artes optato effectu caruere, sed et Betlenius, qui post non nullos Bocskaio in Transylvania successerat, Ferdinandum secundum Mathiae successorem regno pariter exuit et corona. 4 Bello huic artes potissimum illae, quibus Transylvaniam affectabant Ungari, causam dederunt, accessit foedus Ungariam inter et Bohemiam 1606-to ictum, quo ad succurendum Bohemis contra caesarem Betlenius ultro se obligatum existimavit. 5 Verum quaecunque causa belli eius fuerit, eventus certe tam felix fuit ut totam simul cum corona Ferdinando Ungariam eripuerit. 6 Mox tamen foedere mediante restituit ea lege ut sibi quoque, quidquid olim ad Transylvaniam spectaverat, redderetur. 7 Ceterum confirmata hic quoque Lutheranorum libertas quam et ipsam belli causam inter alias Betlenius praetenderat. 8 Mortuo Betlenio Rakoczium Transylvani principem elegere. 9 At Ferdinandus Tertius, qui priori successerat Betlenii foedera praetexens [ERROR: no reftable :]

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.