Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
8,10 gauderet] corr. auctor ex gaudebat
diversitate religionis gliscentem Ungarorum dissensionem eos ad antevertenda sua
consilia minus fortes reddere. 11 Eadem fuit cunctorum eius successorum in
Lutheranos indulgentia dum fere Catholicorum numerum exaequassent. 12 Tum
vero praeclaro hoc suo opere Austriaci, principes videlicet (ut iactitant) valde religiosi,
uti coeperunt semper religionis motivo, cum opus foret, Ungaros in diversa distrahentes.
13> Erat quod a regno petendum haberet princeps? <14 Templa,
scholae, universitates Lutheranis promittebantur. 15 Fuit id semel obtentum?
16 Iam nulla de iis mentio; ut esset catholicis quoque quod eos consoletur,
cuncta in horum favorem dicebantur. 17 Coeperat violatas libertates regnum
lamentari? 18 Instigati sunt Lutherani suas praetensiones ne omitterent,
catholici ne cederent; sic vigente privatim discordia minus publico poterat indulgeri
querelis. 19 Denique, exsuperantibus Ungarorum patientiam iniuriis, armis
Austriacorum tyrannidi obvium itum est? 20 Commota ilico universa Europa est,
indictum religioni bellum, pro fide catholica pugnari clamitabatur; quasi vero omnium, quae
unquam gessit Ungaria, bellorum civilium non fuerit causa principalis libertatum regni
violatio, quibus quod Lutherani quoque pars non exigua Ungarorum interfuerint,
illorum in regno stabilimentum ex accidenti interveniebat. 21 Atque his
artibus Austriacorum stabilita in regno pestis illa praeclarum suas intentiones aulae
exsequendi semper modum dedit.
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
|