Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

8,10 gauderet] corr. auctor ex gaudebat

diversitate religionis gliscentem Ungarorum dissensionem eos ad antevertenda sua consilia minus fortes reddere. 11 Eadem fuit cunctorum eius successorum in Lutheranos indulgentia dum fere Catholicorum numerum exaequassent. 12 Tum vero praeclaro hoc suo opere Austriaci, principes videlicet (ut iactitant) valde religiosi, uti coeperunt semper religionis motivo, cum opus foret, Ungaros in diversa distrahentes. 13> Erat quod a regno petendum haberet princeps? <14 Templa, scholae, universitates Lutheranis promittebantur. 15 Fuit id semel obtentum? 16 Iam nulla de iis mentio; ut esset catholicis quoque quod eos consoletur, cuncta in horum favorem dicebantur. 17 Coeperat violatas libertates regnum lamentari? 18 Instigati sunt Lutherani suas praetensiones ne omitterent, catholici ne cederent; sic vigente privatim discordia minus publico poterat indulgeri querelis. 19 Denique, exsuperantibus Ungarorum patientiam iniuriis, armis Austriacorum tyrannidi obvium itum est? 20 Commota ilico universa Europa est, indictum religioni bellum, pro fide catholica pugnari clamitabatur; quasi vero omnium, quae unquam gessit Ungaria, bellorum civilium non fuerit causa principalis libertatum regni violatio, quibus quod Lutherani quoque pars non exigua Ungarorum interfuerint, illorum in regno stabilimentum ex accidenti interveniebat. 21 Atque his artibus Austriacorum stabilita in regno pestis illa praeclarum suas intentiones aulae exsequendi semper modum dedit.

Vade retro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.