Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
1 Nec conquiescere Austriaca arma dum cedente tandem fatis Bathorio, quod
tam efflictim cupiverant, Transylvania potirentur. 2 Tum demum libere coepit
saevire Austriacus furor; cum nullum iam in vivos crudelitatis genus superesset, in mortuos
saevitum fuisse indubitata tradunt monumenta; nempe subiugata iam Transylvania Ungariam,
Austriam inter et illam mediam, nullum respuere posse servitutis iugum existimabant.
3 Protrita omnia regni iura, violatae militari licentia nobilitatis
libertates (3:1598), inducta rursus externorum dominatio, clausae gentilibus dignitates,
palatini munus rursus suppressum, ut iam cuique liceat existimare an non in tanta legum ruina
lex Andreae periuro principi resistendi tribuens facultatem locum habere debuerit et
effectum. 4 In tanta tamen ruina patriae silebant adhuc leves (ut volunt
Austriaci) et nati ad perduellionem Ungari, satis non fuit tantis obrui malis; oportuit et de
remedio antea desperare. 5 Quod brevi Rudolphus palam fecit indictis comitiis
quo de gerendo adversus Turcas bello consuleretur. 6 Sed enim mederi antea
suis volebant malis Ungari, remedium tantarum calamitatum postulabant. 7 Hic
sive data occasione, sive incitati arte aulae Lutherani suam in regno sectam stabiliri,
ademptas restitui ecclesias postulabant. 8 Quo loco, quoniam mentio incidit
Lutheranorum, praeterire sine fraude non possumus qua Austriacorum arte aucta haec in Ungaria
haeresis tantis bellis praetextum, Austriacis autem facilem stabiliendae hereditatis
absolutaeque dominationis dederit modum.
2542
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
|