Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

33,1 post congressum del. auctor Tyrnaviae

posceret quo utrimque constituto Tyrnavia pro eo habendo designata est. 2 Sed enim difficile erat animos in diversa distractos suisque opinionibus pervicaciter inhaerentes coalescere. 3 Ungari, prout bellandi causam laesam libertatem habuere, sic eam restitutam pacis fructum esse voluere. 4 Iosephus aliis bellis distractus et pacem cupiebat, nec a despotico recedere regimine volebat. 5 Principio eius congressus post multa inania de plenipotentiis, de titulis certamina Ungari quasi pro basi tractatus praemissum voluere per declaratam domus Austriacae succesionem hereditariam regni proprietatem haud intelligi, quasi ex eo, quod hereditarium dicatur Ungariae regnum, iam instar aliarum hereditariarum provinciarum appropriatum domui Austriacae foret illaque non tam illi praeesset quam id velut patrimonium suum possideret, proindeque quod lex Andreae sublata sit, princeps iam nulla lege, tanquam quae a subditis in eum ferri non possit, teneretur. 6 Aliam enim esse hereditariam successionem et aliam hereditariam proprietatem, sive hereditariatum alium esse successivi regiminis, alium proprietariae dominationis. 7 Nec ad evitandum id posterius sufficere quod Ungaria suis regenda legibus promittatur, cum Bohemia quoque et Austria distinctis ad invicem propriisque legibus gubernerentur, cum tamen hereditariae proprietatis (in qua potissimum fundatur illud: sic volo, sic iubeo) vis eadem sit utrobique. 8 Quod Austriaci ad Ungariam quoque extendere huiusque regimen cum illorum confundere admodum consueverunt. [ERROR: no reftable :]
Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.