Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
3,14 5:1547] in margine
irrito sane conatu, ut ipse per electionem filii sui facto proprio comprobavit.
15 Primus iste quoad hereditatem fuit domus Austriacae conatus; quam autem
subvertendis legibus transferendaeque ab optimatibus in se omnis potestatis Ferdinandus
operam dederit, articuli 4:1554; 3, 4, 5:1559; 34. et 37:1563. satis testantur.
16 Sub eo vetus illud domus Austriacae consilium originem habuit
supprimendi palatinatus , sub eo inducti contra leges patrias externi milites,
Ungaris nihilominus quam Turcae funesti, sub eo denique statim coeptum contemptui haberi
Ungaricum nomen, ut appareat Ungaricae libertatis excidium una cum domus Austriacae regimine
incepisse et, ex quo domus istius imperium in Ungaria cepit, regem et regnum in diversa
distractos, illum semper subversioni legum exitioque libertatis, hoc conservationi eius
studuisse. 17 Quae res tantis postea civilibus bellis causam dedit, non
religionis diversitas aut, ut Austriaci per contumeliam dictitant,
levitas Ungarorum . 18 Id enim notum omnibus est quanti
ingenuus sit amor libertatis et, si pro libertate tanto sanguine parta, tanto tempore
conservata contra saevos periuri tyranni conatus pugnare levitas est, leves se esse Ungari
ultro confitentur. 19 Quin potius confiteantur Austriaci se solos cum evocati
Turcae, tum tantorum belli malorum causas esse, qui, ut destructa Ungarorum libertate ad
libidinem possent dominari, toties eam gentem (quod facile praevidere poterant) in arma aut
imprudenter aut malitiose impellere contra ius iurandum contra humana divinaeque iura non
dubitarunt.
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
|