Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
3,6 Mohachium] Mohachichium
nobilitatis flore regno penitus eiceret. 7 Quid faciat regno per
nefas pulsus infelix princeps? 8 Postquam omnium Christianorum regum
nequiquam implorasset auxilia, praemissa Clementi pontifici excusatione Solimanni Turcarum
caesaris opem efflagitavit, nec incassum: quippe imperator ipse cum valido in Ungariam
traiecit exercitu et totum peregrini magis quam hostis instar brevi peragrans regnum ad ipsa
Viennae moenia victor exercitum admovit. 9 Perfidiam quidem istam atque
infidelitatem domus Austriaca proclamavit ast, cum ei rei causam ipsa praebuerit, nemini
iustius alii quam sibi ipsi potest imputare. 10 Ac Solimannus quidem commota
specie belli sacri a Ferdinando universa Christianitate Vienna repulsus fuit, redux tamen
miranda in barbaro
2534
magnanimitate reductum Budam Zapolium absque omni tributo regem Ungariae restituit.
11 Non tulit id Ferdinandus nec ante ad pacem animum adiecit quam ingenti a
vizirio proelio fuisset profligatus. 12 Zapolius et ipse bello fessus,
cedens, quod oportuit, necessitati, acquievit uti superiores, quas tum etiam tenebat,
Ferdinandus Ungariae partes retineret, cetera sibi cederent dum in humanis esset; post fata
in Ferdinandum pariter devolverentur; quasi esset ipsi ius aliquod regnum electione post
mortem suam privandi. 13 Sed haec res ut ceciderit, postea videamus.
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
|