Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

§ 30.

1 Rakoczius postquam in Polonia, contra ac putaverat, per aliquod temporis [ERROR: no reftable :]

30,1 per… temporis] in margine scripsit, at hic inserendum significavit auctor

latitasset, tandem in Ungariam transmisit. 2 Quis credat ad solum principis nomen intra octo menses totam sub signa eius confluxisse Ungariam? 3 Tanta erat Ungarorum ab Austriaco iugo aversio, tanta ob calamitatem principis miseratio. 4 Leopoldus, quod omnes Austriaci principes in re simili solent factitare ut procerum, quos honoribus, beneficiis, blanditiisque devinxerunt, medio placarent nobilitatem, [ERROR: no reftable :]

30,4 principes] principi | post nobilitatem del. auctor hic

nunc quoque ad eam artem recurrit. 5 Iubet statim palatinum de belli causis se informare quasi eae ex manifesto principis, quod statim publicavit, alioquin illi non patuissent. 6 Id bellum Galli artibus suscitatum passim [ERROR: no reftable :]

30,6 post passim del. auctor creditur

quidem existimatur; at revera Gallia successibus Leopoldi territa infra spem etiam Rakoczii frigida fuit. 7 Nec debet ullum Rakoczius Gallo auxilium nisi unum illud 30 000 librarum subsidium quod et ipsum marchio Bonacus, tum in Polonia legatus, inscio rege et sub privata fide dedit. 8 Sed ad palatinum ut redeamus. 9 Respuerunt ilico Ungari eius mediationem qui se iam aulae servum effecerat. 10 Itaque 2580 quod Secsenium Colocensem episcopum [ERROR: no reftable :]

30,10 Colocensem episcopum in margine add. auctor

gentilibus carum videret Leopoldus, sane non genio aut confidentia, sed quod sua utilitas sic exigebat, elegit oravitque eum ut ille tumultum quoquo modo componeret. 11 Ille cum Bercsenio Karolioque primum congressus id tantum effecit ut posset Leopoldo certo [ERROR: no reftable :]

30,11 post congressus del. auctor illi quidem | certo] addidit auctor

perscribere bello quidem illi violatas libertates omnino ansam dedisse, ceterum iis ut mederetur, non caesari, sed principi, in cuius verba iam tota iuraverat Ungaria, incumbere comitia convocare. 12 At Ungaros ne eo quidem [ERROR: no reftable :]

30,12 ne… quidem] scr. auctor pro non quod post eo steterat

contentos securitatem fiendorum tractatuum fideiussione externi alicuius principis velle procurare. 13 Caesar ius convocandorum comitiorum sibi competere, mediationem autem filii sui regis Romanorum cuiuscunque externi principis fideiussioni Ungaros, si saperent, anteferre debere, ceterum primum ad pacem gradum indutias armorumque suspensionem esse reposuit. 14 Itaque ut ulterius negotium Szecsenius promoveret [ERROR: no reftable :]

30,14 post promoveret del. auctor praecepit

et cum ipso tandem Rakoczio colloqueretur praecepit. 15 Palatinus [ERROR: no reftable :]

30,15 Palatinus] ex Palatinusque corr. auctor

quoque suos eum in congressum serviliter in adulationem aulae instructos misit deputatos qui non potuerunt non iniquo animo ab Ungaris accipi. 16 Rakoczius Gyongyosini cum archiepiscopo congressus diaetam quidem, cum metu factionum, quas aula posset suscitare, tum odio protestantium, quos illic triumphare prorsus necessum esset, in praesens locum non habere declaravit. 17 Armistitium, quod pessima fide ab Austriacis peteretur, caesareo milite tum maxime populationibus indulgente admitti non posse. 18 Ceterum ante omnia nullitatem sententiae in se velut laesae maiestatis criminis reum latae, ut et inductae per minas vim promissae in postremis comitiis hereditatis inefficaciam agnosci debere. 19 Dum haec aguntur [ERROR: no reftable :]

30,19 aguntur] agerenter | concitavit] pro fecit scr. auctor | ob] pro ad scr. auctor

Okolicsanius religione Lutheranus, qui e carcere dimissus nescio quo hamo captus in aulae partes prorsus iam fuerat pertractus, tantam inter suae sectae homines concitavit factionem ut fere aperte a principe deficerent incusso iis ob diversitatem religionis principis Gallique in Lutheranos odium metu; Rakoczius tamen data spe quoquo modo eos placavit. 20 At caesar de Rakoczii mente per Szecsenium [ERROR: no reftable :]

30,20 Szecsenium] Secsenium

certior factus impudentes quidem eas condiciones iudicavit; ut tamen rem ad felicius tempus protrahendo Ungaros ludificaret, oblata Angliae Hollandorumque, confoederatorum videlicet suorum, mediatione exmissisque eorum in Ungariam legatis negotiationem continuavit. 21 Nunquam sincera fide pacem voluit Leopoldus sed, quod sive fraudibus suis tantas se 2582 suscitaturum fideret dissensiones ut tandem a suis ipse [ERROR: no reftable :]

30,21 post fraudibus suis del. auctor fideret putans | a… ipse pro ipse quoque scr. auctor

Rakoczius penitus deseretur, sive quod feliciorem contra Gallum armo ad progressum exspectaret, sive etiam ut eo intervallo maiores sibi vires pararet tepescente in dies, qui repentinus in re simili esse solet, Ungarorum fervore vana pacis imagine eos sic ludificavit. 22 Cuius argumento vel id esse potest quod, prout maiori aut minori successu in imperio pugnabatur, ita duriores semper aut mitiores Ungari condiciones accipiebant. 23 Quid quod, cum armistitium, sane necessarium ad pacem gradum, quem se tantopere cupere simulabat, postquam impetrasset, primus ipse violavit, ne eorum [ERROR: no reftable :]

30,23 eorum] pro iis scr. auctor

quidem bonis, qui sibi adhaeserant, parcens. 24 Sed enim haec inscio caesare Heisterius exercitus imperator propria animi acerbitate patravit? 25 Quis credat futurum satis audaciae subdito ad id patrandum si caesari sat fuisset animi ad puniendum, aut quis sibi posset persuadere Heisterium, postquam ipsius archiepiscopi capitulum et ecclesiam barbare et immaniter devastasset, minari adhuc ausurum (ni secretos alios ordines accepisset) archiepiscopo petiturum se a caesare, cuius vices in ea negotiatione gerebat, satisfacionem dicenti.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.