Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

1 Et vix adhuc respiraverat eo foedere Leopoldus cum ilico scelerata consilia in perniciem Ungariae acrius intendit. 2 Igitur contemni rursus patriae clerus, nobilitas innumeris affligi insultibus, suis urbes privilegiis spoliari, vis magna mortalium redigi in servitutem, agricolae in supremam 2570 adigi desperationem coeperunt, nimirum oportebat Ungariam in eum statum collocari nunquam ut amplius resistere posset, sive Ungaricam (ut Austriaci dicunt) domari omnino oportebat ferociam. 3 Quid faciat? Ad veterem armis cives exuendi tyrannorum artem recurrit religiosus videlicet imperator iamque in certa inferioris Ungariae provincia arma diligenter perquirebantur, cum eius consilii effectum nescio quae occulta causa ex insperato suspendit. [ERROR: no reftable :]

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.