Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
20,3 eos cohortatur] corr. auctor ex est cohortatus
4 Minister eius consilii et instrumentum Kolonicsius primas sive
promissis, sive religionis praetextu captus fuit qui primo statim concessu caesaris mentem
adhortabundus exposuit. 5 Paternam (inquiebat ille) caesaris in Ungaros
clementiam vel inde potissimum elucere quod pro amore, quo in Ungariam fertur, istud quoque
regnum eodem quo Austriam aliasque hereditarias provincias regimine vellet gubernare.
6 Moribus itaque et institutis Austriacis nos nos ultro conformare oportere;
innumera esse in vetere iuris patrii corpore inutilia, antiquata, erronea, igitur eo abiecto
in novas authoritate caesarea per destinatos idoneos Austriacos ferendas leges consensum
praeberi oportere. 7 Ingentem, quem habet regnum, nobilitatis numerum magis
oneri quam usui esse; quare minorem quidem nobilitatem in rusticitatem redigendam, maiorem ex
more Austriaco in barones comitesque elevandam fore. 8 Postremo debere
sublatis comitiis continuum stabiliri
2568
vectigal quod pro discretione sua caesar minuere possit vel augere. 9
Perierat tum Ungaria tam turpem propria sponte subiens servitutem ni Szeczenii Coloczensis
archiepiscopi virtus obstitisset. 10 Is enim in palatinum Esterhazium, qui
eadem probabat, invectus praeclarum (inquiebat) eum esse regem inter et regnum mediatorem,
opportunum ad consultandum de tantis negotiis illum locum. 11 Et recordaretur
(subiciens) infamiam lege 3:1222, 1:1504. statutam esse contra eos quicunque de eiusmodi,
quae tunc subversabantur, negotiis extra diaetam tractare non dubitarent. [ERROR: no reftable :]
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
|