Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

§ 20.

1 Et adhuc vel levem eam umbram libertatis, quae post tanta facinora remansit, Ungaris Austria invidit. 2 Itaque, quo vetus illud suum consilium penitus in effectum deduceret, novam fraudem est commenta. 3 Cogit igitur exiguum nobilitatis Viennae conventum contra datum regno ius iurandum sacrilegus imperator nec iam occulte, ast palam, ut in leges, mores, instituta, regimen, verbo in cuncta Austriaca Ungari ultro concederent, eos cohortatur. [ERROR: no reftable :]

20,3 eos cohortatur] corr. auctor ex est cohortatus

4 Minister eius consilii et instrumentum Kolonicsius primas sive promissis, sive religionis praetextu captus fuit qui primo statim concessu caesaris mentem adhortabundus exposuit. 5 Paternam (inquiebat ille) caesaris in Ungaros clementiam vel inde potissimum elucere quod pro amore, quo in Ungariam fertur, istud quoque regnum eodem quo Austriam aliasque hereditarias provincias regimine vellet gubernare. 6 Moribus itaque et institutis Austriacis nos nos ultro conformare oportere; innumera esse in vetere iuris patrii corpore inutilia, antiquata, erronea, igitur eo abiecto in novas authoritate caesarea per destinatos idoneos Austriacos ferendas leges consensum praeberi oportere. 7 Ingentem, quem habet regnum, nobilitatis numerum magis oneri quam usui esse; quare minorem quidem nobilitatem in rusticitatem redigendam, maiorem ex more Austriaco in barones comitesque elevandam fore. 8 Postremo debere sublatis comitiis continuum stabiliri 2568 vectigal quod pro discretione sua caesar minuere possit vel augere. 9 Perierat tum Ungaria tam turpem propria sponte subiens servitutem ni Szeczenii Coloczensis archiepiscopi virtus obstitisset. 10 Is enim in palatinum Esterhazium, qui eadem probabat, invectus praeclarum (inquiebat) eum esse regem inter et regnum mediatorem, opportunum ad consultandum de tantis negotiis illum locum. 11 Et recordaretur (subiciens) infamiam lege 3:1222, 1:1504. statutam esse contra eos quicunque de eiusmodi, quae tunc subversabantur, negotiis extra diaetam tractare non dubitarent. [ERROR: no reftable :]

20,11 3… 1504.] in margine | post de del. auctor rebus | tractare] pro consultare scr. auctor

12 Nimirum iustum esse ut de nobilitate regnicolarum tanto maiorum sanguine comparata pro sua palatinus libidine dispensaret. 13 C umque cuncti etiam alii laeti eo duce in eius sententiam concessissent, eadem ferme postea Leopoldo declaravit. 14 Ita unus vir ille immortali facinore libertatem Ungaricam velut Atlas humero suo sustentavit, tanta aulae invidia ut non semel veneno mors eius sit tentata.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.