Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
18,16 Turcia] corr. auctor ex Transylvania
Transylvania per caesareos contra foedus, quod supra memoravimus, ita oppressa ut
Apafius princeps e metropoli in privatam se debuerit recipere posessionem, perfecturus
tandem, quod tam diu Austriaca ambiverat superbia, comitia Posonium convocat Leopoldus, non
tanquam esset id petiturus sed aperte iubens: "In procurando" (inquiens) verba diplomatis
sunt, "pristinae felicitatis aviti sui Regni Ungariae, fatu illud etiam salutare sibi
occurisse remedium ut Iosephum in futurum eorum hereditarium regem coronari faceret."
17 Vix crederes in tanto discrimine dubitare adhuc Ungaros ausos fuisse;
occupata caesareo milite
2564
cuncta praesidia, oppressa Transylvania, Eperiesiensis laniena magis adhuc eo tempore
exercita. 18 Sed enim vehemens est amor libertatis; non dubitavere solum, sed
et aperte caesari renuntiavere se quidem Iosephum in regem eligere non recusare, at liberam
velle sibi remanere eligendi semper potestatem; ceterum petere se ut mox confecta pace omnis
externus miles praesidiis simul et Ungaria excedat. 19 Attonitus ea libertate
Ungarorum caesar vidit alia via quam metu sibi potius esse procedendum. 20
Igitur promissa palatino Esterhazio principis dignitas, aliis alia pro modulo cuique suo
munera oblata; ingens avarissimo cuique aes praestitum. 21 Lutheranis
libertas summa, scholae universitates, ostentata, Draskovichius curiae iudex, cum flecti
nullatenus posset, scripta veneno epistola est peremptus. 22 Ita demum, at
pro masculo solum, in hereditatem Ungaria consensit, ea expressa lege ut, quamquam
hereditario regno, libertates tamen cunctae iis permanerent. 23 Consensit in
id pro more Austriaco fallax Leopoldus, solennem solum Andreae legem, qua dabatur, si in
libertates regni princeps involasset, armis etiam sine infidelitatis nota ei resistendi
Ungaris potestas, excepit. 24 Nimirum relicta questus libertate obediendi
necessitatem Regno imposuit et, cum omnia large aula promitteret, cuncta violandi sibi
reservavit facultatem. 25 Non poterat tam delicato caesaris petito quiquam
Ungarorum sine discrimine fortunarum [ERROR: no reftable :]
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
|