Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
18,9 abstergere] abstere
debuisset, constitisse? 10 Quis enim unquam in tanto captorum numero
armatus deprehensus est, aut cui praeter innocentia ob morientem libertatem suspiria maior
infidelitatis proba est allata? 11 Protrita itaque legum sanctitas, confusa
humana divinaque iura, nulla in capiendo, nulla in examinando, nulla in danda tortura ratio
aut modus. 12 Prout quis illustrior aut opibus magis conspicuus, ita facilius
avaritiae crudelitatique Austriacae immolabatur. 13 Dii boni! quantis solum
VIVAT PETRUS capite stetit, quod initiales posterioris vocis litteras sic
aliqui interpretabantur: princeps, Emericus, Tököli, Regni Ungariae, salus ;
cuius significationis se conscios fuisse multi caesorum ad extremum vitae spiritum constanter
pernegarunt. 14 At viden Austriacam perfidiam: si quis minus (ut ipsi
dicebant) reus, re ipsa autem omnis culpae expers condemnabatur, familiares eius Viennam ad
petendam vitae gratiam relegabantur; interea vel antequam gratia advenisset, vel ea etiam
obtenta et ostensa, reus nihilominus caedebatur. 15 Nempe ostendit postea
supremus eius lanienae minister Caraffa mandatum caesaris quo iubebatur, quamcunque quis
[ERROR: no reftable :]
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
|