Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

§ 18.

1 Vix haec Leopoldo felicitas affulsit cum ilico pro more suo pessima quaeque de Ungaria coepit cogitare; nempe in ea armorum felicitate putavit advenisse tandem tempus quo vetus illud Austriacorum proiectum hereditariam reddendi Ungariam in finem perduceret. 2 Quid faciat? Declarata nuper suprema potestas peius successerat [ERROR: no reftable :]

18,2 post successerat verba duo aut tria delevit auctor, fortasse quam ut redire

sibi quam ut redire sibi ad eam fideret Leopoldus. 3 Ius armorum praetendere invidiosius fuit quam ut putaret ea re se quidquam proficere posse noto omnibus eo quod ad recuperanda omnia, quae Turca avulserat, iure iurando suo [ERROR: no reftable :]

18,3 suo] postea addidit auctor | post mendicatis delevit auctor ad pelle

fuerit obligatus et alioquin non sine Ungarorum auxilio et sub mendicatis specie religionis contra Turcas auxiliis Ungariam recuperarit. 4 Ad consuetam igitur Austriacis omnibusque tyrannis communem artem recurrit, nempe tollendi e medio omnes illos quos suo proposito adversaturos putavisset. 5 Novum itaque rursus rebellionis titulum comminiscitur eamque a protestantibus initam fuisse conspirationem praetendit quamquam pars longe maxima eorum, qui condemnati sunt, insignes catholici fuere. 6 Delegat itaque Eperiesiense contra iura regni, contra ius iurandum ex meris extraneis iisque flagitosissimis perditissimisque mortalium compositum iudicium sacrilegus imperator. 7 Erigitur media in urbe obductum lugubri panno theatrum, dilatantur carceres, triginta amplius adducuntur carnifices, miles toto regno veluti venaturus eos, qui inducendae hereditati obsistere potuissent, emittitur discuritque, omnis urbis carceres primoribus regni complentur. 8 Dici non 2562 potest quantam illic caedem patraverit Austriaca crudelitas; id sufficiat nosse nulla die, usque dum voti damnaretur Leopoldus, vacatum esse, saepe autem etiam quadraginta uno die ab imperitis legum crudelissimique imperatoris crudelioribus ministris caesos fuisse. 9 Et adhuc neget aliquis ullum sceleris genus ab Austriacis in Ungariam fuisse praetermissum quando ipsi iurati Austriae scriptores eam rebellionem non nisi in privatis quorundam querelis, quod peius quam unquam antea ab Austriaco milite tum Ungari tractarentur, aut in veteri cum Tökölio amicitia, quam data iam a Leopoldo impunitas, siquid in eo homine fuisset fidei et humanitatis, abstergere [ERROR: no reftable :]

18,9 abstergere] abstere

debuisset, constitisse? 10 Quis enim unquam in tanto captorum numero armatus deprehensus est, aut cui praeter innocentia ob morientem libertatem suspiria maior infidelitatis proba est allata? 11 Protrita itaque legum sanctitas, confusa humana divinaque iura, nulla in capiendo, nulla in examinando, nulla in danda tortura ratio aut modus. 12 Prout quis illustrior aut opibus magis conspicuus, ita facilius avaritiae crudelitatique Austriacae immolabatur. 13 Dii boni! quantis solum VIVAT PETRUS capite stetit, quod initiales posterioris vocis litteras sic aliqui interpretabantur: princeps, Emericus, Tököli, Regni Ungariae, salus ; cuius significationis se conscios fuisse multi caesorum ad extremum vitae spiritum constanter pernegarunt. 14 At viden Austriacam perfidiam: si quis minus (ut ipsi dicebant) reus, re ipsa autem omnis culpae expers condemnabatur, familiares eius Viennam ad petendam vitae gratiam relegabantur; interea vel antequam gratia advenisset, vel ea etiam obtenta et ostensa, reus nihilominus caedebatur. 15 Nempe ostendit postea supremus eius lanienae minister Caraffa mandatum caesaris quo iubebatur, quamcunque quis [ERROR: no reftable :]

18,15 post quis del. auctor vitae

gratiam afferat, latam tamen sententiam exsecutioni mancipare. 16 His artibus, ea crudelitate, his sceleribus exstirpata nobilitate Ungarica, laborante factionibus Turcia, [ERROR: no reftable :]

18,16 Turcia] corr. auctor ex Transylvania

Transylvania per caesareos contra foedus, quod supra memoravimus, ita oppressa ut Apafius princeps e metropoli in privatam se debuerit recipere posessionem, perfecturus tandem, quod tam diu Austriaca ambiverat superbia, comitia Posonium convocat Leopoldus, non tanquam esset id petiturus sed aperte iubens: "In procurando" (inquiens) verba diplomatis sunt, "pristinae felicitatis aviti sui Regni Ungariae, fatu illud etiam salutare sibi occurisse remedium ut Iosephum in futurum eorum hereditarium regem coronari faceret." 17 Vix crederes in tanto discrimine dubitare adhuc Ungaros ausos fuisse; occupata caesareo milite 2564 cuncta praesidia, oppressa Transylvania, Eperiesiensis laniena magis adhuc eo tempore exercita. 18 Sed enim vehemens est amor libertatis; non dubitavere solum, sed et aperte caesari renuntiavere se quidem Iosephum in regem eligere non recusare, at liberam velle sibi remanere eligendi semper potestatem; ceterum petere se ut mox confecta pace omnis externus miles praesidiis simul et Ungaria excedat. 19 Attonitus ea libertate Ungarorum caesar vidit alia via quam metu sibi potius esse procedendum. 20 Igitur promissa palatino Esterhazio principis dignitas, aliis alia pro modulo cuique suo munera oblata; ingens avarissimo cuique aes praestitum. 21 Lutheranis libertas summa, scholae universitates, ostentata, Draskovichius curiae iudex, cum flecti nullatenus posset, scripta veneno epistola est peremptus. 22 Ita demum, at pro masculo solum, in hereditatem Ungaria consensit, ea expressa lege ut, quamquam hereditario regno, libertates tamen cunctae iis permanerent. 23 Consensit in id pro more Austriaco fallax Leopoldus, solennem solum Andreae legem, qua dabatur, si in libertates regni princeps involasset, armis etiam sine infidelitatis nota ei resistendi Ungaris potestas, excepit. 24 Nimirum relicta questus libertate obediendi necessitatem Regno imposuit et, cum omnia large aula promitteret, cuncta violandi sibi reservavit facultatem. 25 Non poterat tam delicato caesaris petito quiquam Ungarorum sine discrimine fortunarum [ERROR: no reftable :]

18,26 fortunarum] scr. auctor pro vitae

capitisque reluctari. 26 Itaque comitia quidem in id consensere, Tökölius autem cum iis, qui sibi adhaerebant, acriter est protestatus libertatem tot saeculis observatem pulsa Leopoldi tyrannide, maxima nobilitatis parte ea autem, quae remanserat, vi, metu, minis, promissis coacta sufferri haud potuisse. 27 Quis enim credat post data tot pervertendae libertatis ab Austriacis indicia Ungaros, ni coacti fuissent, in id consensuros?

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.