Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
1 Itaque Tökölius accepta in coniugem Rakoczii principis vidua partim quod
necessitas et pacta sua iam sic ferebant, partim quod nullis Leopoldi semper, cum sua
utilitas exigeret, perfidi promissis crederet, etsi ab Austriacis saepissime tentabatur
sepositis cunctis pacis consiliis stricto foedere cum Turca iunctus futurusque, at
tributarius, Ungariae, si eam occupasset, rex salvis omnibus Ungarorum libertatibus cum Turca
in Ungariam irrupit. 2 Ungari restituti veteris gubernii esca, quicunque
comitiis praesto fuerant, allecti perduellem appellantes Tökölium acriter pro Leopoldo
steterunt. 3 Ille vero periculo anxius universam iterum motum religioni
bellum praetendens in sui auxilium commovit Europam. 4 At enim nullum adhuc
eorum in Ungariam pervenerat cum Tökölius captis iam aliquot urbibus Cassoviam comitia
indixit data integra sincere consultandi libertate et eos etiam, qui caesari paruissent,
invitans. 5 Leopoldus, Austriacae nunquam immemor astutiae, non modo id suis
Ungaris non denegavit, verum suum etiam illuc misit legatum, nempe quo Tökölium quoquo modo
suspectum Turcae redderet. 6 Verum nequiquam; soluta quippe, ut in tanta
geniorum diversitate facile praevideri poterat, absque positiva aliqua determinatione
comitia, Tökölius suum cursum est prosecutus. 7 Ac quamquam Leopoldo iam
aucto auxiliis sexaginta amplius militum milia forent, tamen caesareo exercitu cum Turca
comittere non auso Turca Tököliusque [ERROR: no reftable :]
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
|