ยง 11.
1 Is demum fatalis Ungariae rex cuncta simul perfecit: sub iugum tandem
Austriacum misit Transylvaniam, stabilivit hereditatem, despoticum prorsus imperium ex
integro induxit. 2 Primus eius conatus fuit cunctarum, quas in Ungaria
possidebat Rakoczius, urbium occupatio, nulla sane alia causa quam quod is a Suevis contra
Polonos, quos defendebat Leopoldus, stetisset. 3 Nulla hic foederis, quo
Ungaria Transylvaniam defendere obligabatur, nulla precum, quas Rakoczius interposuit, ratio
habita fuit. 4 Pluris erat caesari quocunque praetextu in Hungaria, [ERROR: no reftable :]
11,3 in Hungaria] in margine addita
in qua supremis viribus tyrannidem occupare constituerat, se posse stabilire.
5 Atque id ipsum etiam exteris ducibus et extraneo milite, cum contra regni
leges, tum adversus votum Ungarorum, qui pro intercedente foedere succurri potius Rakoczio
contra Polonum voluerunt, perfecit, ac in palatini authoritatem iam tum involavit.
6 Ad occupandam deinde Transylvaniam animum adiecit quod alienatis ob
susceptam catholicam religionem a Rakoczio filio superioris Transylvanorum, quorum pars longe
maxima acatholica fuit, animis Kemenius, constitutus eius adhuc minorennis tutor, nefanda
perfidia pro se volens occupare Transylvaniam, eundem evocasset.
7 Verum
secuti meliora consilia Transylvani in Apafium communi voto consensere significavereque
Leopoldo nihil amplius sibi caesareo milite opus esse futurosque in armis contra omnes qui
eos turbare non dubitarent.
8 Turca quoque offensus hoc caesaris prioribus
adeo adverso foederibus facto bellum coepit meditari.
9 Caesar consultaturus
de eius gerendi ratione comitia indixit ac, quoniam ad opprimendam, ut meditabatur, Ungariam
multum interfuit extraneo Ungariam milite compleri, specioso auxilii praetextu id potissimum
ab Ungaris flagitavit, necessaria ut ii ad vitam suppeditarentur.
10 Ungari
probe gnari, quo isthaec aulae consilia spectarent, id acriter negavere, cumque secretos
quodpiam aulam inter et Turcas tractatus intercedere conspexissent, non potuerunt non
2548
queri caesarem iuramenti sui immemorem cum Turcis sine regno quaepiam pacisci.
11> Quid faciat Austriacus dolus? <12 Invenere modum quo rursus
catholicos cum Lutheranis colliderent sicque comitia nulla re determinata dissolverent.
13 Itaque inductae rursus, ut antea, extraneae copiae, nulla palatini aut
Ungarorum ratio habita, completa externo milite praesidia, Montecuculius supremus exercitus
ductor, ut ante, permansit.
14 Ac ille quidem insigni proelio Turcam ad
Sanctum Gothardum profligavit deditque ingentem toti Christianitati spem futurum ut Turcae
maxima quaeque acciperent detrimenta, cum caesar utilitatis tantum suae studiosus pacem ilico
adversus omnium opinionem fecit.
15 Nullam in eo foedere Ungari partem,
contra omnia regni iura, contra praestitum a caesare in coronatione sua iuramentum, habuere,
intellexere post pauculum adversus se, non pro se pacem illam factam esse; nam Turca per
universam ilico Ungariam tributum exigere coepit, cumque ad caesarem Ungari recurrissent,
dare tantum prohibebantur.
16 Petiere igitur liceret adminus sibi suum
Constantinopolim mittere ablegatum qui causam eius rei sciscitaretur.
17 Id
quoque negatum fuit.
18 Oportuit itaque aut privato quotidie cum Turca Marte
confligere aut se spoliari cunctisque fortunis exui ultro sinere, ut adeo funesta hac omnique
bello diriori pace sexaginta amplius Ungarorum et Turcarum milia periisse dicantur.
19 Leopoldus vero laetus mutua adversariorum ruina (nam et Ungari inter
inimicos ab Austriacis semper habebantur) comitia insuper indixit quibus nihil nisi victualia
pro externo milite et aes pro aedificandis praesidiis, id est applicandum ab ipsis Ungaris
libertatis iugulo ferrum, petebatur.
20 At ii amplius etiam quam unquam alias
de libertate solliciti (quod iniecto per externum militem freno, negata palatini in locum
Veselenii electione, sublato, ut non pauci ferebant, Austriaca fraude, qui potissimum
timebatur, heroe Nicolao Zrinio, palam ferebatur aulam aperte se liberare velle ab omnibus
iis qui inducendo despotico imperio obstare potuissent), surdi ad illa, sinceram [ERROR: no reftable :]
11,20 sinceram] e bonam postea emendatum
tantum pacem aut apertum bellum postulabant.
21 Ita caesar, tanquam
primum despotici imperii facinus patratus, illustriores eius diaetae viros quasi laesae
maiestatis reos, quod suapte servitutem subire noluissent, Posonium ad dicendam causam
citavit.
22 Voluit nempe facto comprobare quod ferebatur sufferendos e medio
omnes illos qui despotico imperio obstare potuissent.
23 Sed enim praetextus
ille ad perdendam omnem Ungaricae libertatis florem non suffecit, oportuit novum rebellionis
titulum comminisci ut tandem, quod tanto tempore indirecte machinabantur, Austriaci subversa
priori regiminis forma, prostratis cunctis legibus despoticum imperium inducerent.
2550