Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Brevis notitia quibus artibus libertatem Ungaricam domus Austriaca pessumdedit primumque haereditariam, mox etiam despoticam imperii formam introduxit.
§ 1.

1 Primum id nos accipere oportet Ungaros, avidum natura libertatis populum, etsi creatis regibus, non omnem tamen ex integro potestatem iis concesisse; retinuere sibi non pauca de suprema potestate rerumque summam non apud principem solum sed una penes optimates esse voluere. 2 Sic dispertita regem inter et optimates pacis bellique potestas ut nec bellum inire nec foedus constituere illi sine his integrum foret; sic leges ferendi, tributa et vectigalia augendi vel minuendi facultas ita principi est attributa nihil ut in eo genere praeter optimatum consensum constituere possit. 3 Quid, quod optimates ipsi ita parum regiae potestati sunt obnoxii ut nullo in eos principi arbitrii iure relicto severitati legum, quae et ipsum principem pro modulo suo ex aequo ligant, sint subiecti. 4 Accedit palatini (quem ipsum, ut et conservatores coronae, quod non rex, sed ipsi eligant optimates, magnae libertatis locum habet) par fere principi authoritas, Austriacis semper invisa; qui adeo supra ceteros est elatus ut regem inter et regnum de lege mediator sit eiusque sit muneris civiles, si quos oriri contingat, tumultus componere, cunctis, qui uspiam in Ungaria sint, exercitibus praeesse, principis orphani tutorem agere, invigilare legibus, ac quemadmodum regnum in suis libertatibus, sic regem in suis iuribus conservare. 5 Multa alia sunt quae ostendant supremam potestatem in principe ex toto non residere, proprietateque coronae penes regnum semper permanente solum eius usum principi esse.

§ 2.

1 Has tantas talesque Ungarorum libertates, ut primum solio irrepsit, domus Austriaca, sine lege aliis regnis dominari assueta, non potuit aequo animo intueri coepitque primum posteris suis, mox propriae dominandi libidini consulere. 2 Quod ut melius appareat necessarium puto nosse quomodo Ungarico solio Austriaca domus primum se intrusit, quod brevissime expedio.

2532
§ 3.

1 A funesta Mohachii clade, quo tanquam ferali ictu afflicta concidit Ungaria, exigui illi, qui supererant, optimates, ut regno consulerent in campum Rákos pro more congregati, insignem bello meritis virum Ioannem Zapolium, prius Transylvaniae ducem, sibi in regem praefecere, quod vel ipsi devincti Austriacae domui authores infitiari non praesumunt. 2 Stephanus Bathorius, potens in vulgus vir, caecus rabie ob praelatum sibi Zapolium, ilico ad viduae reginae, quam Ferdinandi Primi imperatoris sororem occisus nuper ad Mohachium Ludovicus rex funesto Ungariae matrimonio sibi coniunxerat, partes transiit regnumque, cum pro se non potuisset, Ferdinando coepit procurare. 3 Nec defuit sibi Ferdinandus, etsi gravi in imperio bello implicitus, et qui ante Mohachianam cladem ob eius belli magnitudinem affini Ludovico opem ferre recusaverat, tunc regno a Turca misere iam alioquin dilacerato, ut suae ambitioni deserviret, eo non obstante bello novam belli facem misso valido in Ungariam exercitu inferre non dubitavit, cepitque ante omnia Posonium et indictis per reginam (quod monstrum!) comitiis regem se fecit proclamari. 4 Ita primum Ungarico solio domus Austriaca irrepsit, quo iure, quis non videt? 5 Frustra illa ad foedera nescio quae Mathiam inter et Uladislaum, ac Fridericum imperatorem inita recurrit quibus tributum sit illi, in casum quo ii sine liberis decesissent, ius in Ungariam, quasi vero Mathias aut quispiam alter mortalium de corona sine regno potuisset disponere, aut hereditarium iam tum fuisset Ungariae regnum.

6 Sed ut ulterius procedamus: postquam se regem eligi vi fecisset Ferdinandus, eodem exercitu ulterius progressus, cum Turca Dravanas regni partes popularetur, ipse egregius Turcicae feritatis aemulator Danubianas regni partes sic praeceps devastavit ut brevissimo tempore Zapolium, cui exiguum virium superfuerat caeso ad Mohachium [ERROR: no reftable :]

3,6 Mohachium] Mohachichium

nobilitatis flore regno penitus eiceret. 7 Quid faciat regno per nefas pulsus infelix princeps? 8 Postquam omnium Christianorum regum nequiquam implorasset auxilia, praemissa Clementi pontifici excusatione Solimanni Turcarum caesaris opem efflagitavit, nec incassum: quippe imperator ipse cum valido in Ungariam traiecit exercitu et totum peregrini magis quam hostis instar brevi peragrans regnum ad ipsa Viennae moenia victor exercitum admovit. 9 Perfidiam quidem istam atque infidelitatem domus Austriaca proclamavit ast, cum ei rei causam ipsa praebuerit, nemini iustius alii quam sibi ipsi potest imputare. 10 Ac Solimannus quidem commota specie belli sacri a Ferdinando universa Christianitate Vienna repulsus fuit, redux tamen miranda in barbaro 2534 magnanimitate reductum Budam Zapolium absque omni tributo regem Ungariae restituit. 11 Non tulit id Ferdinandus nec ante ad pacem animum adiecit quam ingenti a vizirio proelio fuisset profligatus. 12 Zapolius et ipse bello fessus, cedens, quod oportuit, necessitati, acquievit uti superiores, quas tum etiam tenebat, Ferdinandus Ungariae partes retineret, cetera sibi cederent dum in humanis esset; post fata in Ferdinandum pariter devolverentur; quasi esset ipsi ius aliquod regnum electione post mortem suam privandi. 13 Sed haec res ut ceciderit, postea videamus.

14 Interea Ferdinandus, vix exiguae Ungariae partis possesor, ostendit tamen ilico animum quem fovebat, nec quievit donec hereditatem per fas et nefas declarari procuraret (5:1547.) [ERROR: no reftable :]

3,14 5:1547] in margine

irrito sane conatu, ut ipse per electionem filii sui facto proprio comprobavit. 15 Primus iste quoad hereditatem fuit domus Austriacae conatus; quam autem subvertendis legibus transferendaeque ab optimatibus in se omnis potestatis Ferdinandus operam dederit, articuli 4:1554; 3, 4, 5:1559; 34. et 37:1563. satis testantur. 16 Sub eo vetus illud domus Austriacae consilium originem habuit supprimendi palatinatus , sub eo inducti contra leges patrias externi milites, Ungaris nihilominus quam Turcae funesti, sub eo denique statim coeptum contemptui haberi Ungaricum nomen, ut appareat Ungaricae libertatis excidium una cum domus Austriacae regimine incepisse et, ex quo domus istius imperium in Ungaria cepit, regem et regnum in diversa distractos, illum semper subversioni legum exitioque libertatis, hoc conservationi eius studuisse. 17 Quae res tantis postea civilibus bellis causam dedit, non religionis diversitas aut, ut Austriaci per contumeliam dictitant, levitas Ungarorum . 18 Id enim notum omnibus est quanti ingenuus sit amor libertatis et, si pro libertate tanto sanguine parta, tanto tempore conservata contra saevos periuri tyranni conatus pugnare levitas est, leves se esse Ungari ultro confitentur. 19 Quin potius confiteantur Austriaci se solos cum evocati Turcae, tum tantorum belli malorum causas esse, qui, ut destructa Ungarorum libertate ad libidinem possent dominari, toties eam gentem (quod facile praevidere poterant) in arma aut imprudenter aut malitiose impellere contra ius iurandum contra humana divinaeque iura non dubitarunt.

§ 4.

1 Sed ut regrediamur; mortuo Zapolio existimavit Ferdinandus se vigore illius nescio cuius foederis in alia quoque regni parte successurum, ast Ungari 2536 utentes iure, quod ipsis Zapolii conventio auferre haud valebat, filium eius Sigismundum in cunis adhuc vagientem in regem elegere. 2 Cuncta ilico Ferdinandus commovit perduellionemque rursus inclamitans diciones Sigismundi populabundus invasit ut adeo impar resistendo pusilli mater Isabella ad Solimannum iterum confugere sit coacta. 3 Adfuit ille; at tum primo fugato Ferdinandi exercitu fraudem, quam animo tegebat, pandidit defendendaeque Budae impotentiam praetendens ipsam pro se occupavit, Isabellam Transylvania septemque superioris Ungariae comitatibus iussit esse contentam. 4 Ita trium dominorum iugum ad semel infelix pertulit [ERROR: no reftable :]

4,4 post pertulit del. Transylvania

Ungaria. 5 Sed Ferdinandus nec tum quietus, quod armis non poterat, fraude consequi nitebatur ut totam sub suam potestatem redigeret Ungariam. 6 Itaque persuadet nescio quibus fraudibus Isabellam uti dicionibus suis concederet, Sigismundus autem regis nomine abstineret, amplissimas eum in finem at vanas, pro more Austriaco, pollicitationes adiungens. 7 Solimannus specie defendendae Isabellae, re ipsa quod sua multum intererat per accessionem Transylvaniae potentiam domus Austriacae in vicino adeo non adaugeri, misso exercitu, depulsis Austriacis, facili negotio Isabellam et Sigismundum in suas restituit diciones, magnoque cum gaudio incolarum Transylvaniae restituit.

§ 5.

1 Tum demum vidit Ferdinandus quam invita (ut dicitur) Minerva successionem fecerit declarari, reliqua sibi vix exigua Ungariae parte eaque ob oppressiones, quas supra docuimus, ita in eum animata ut nihil minus posset sperare quam permissuros post fata sua Hungaros ut suus vi eius declarationis filius succedat. 2 Quid fecit? Imitatus vestigia patrum suorum, qui per continuam filiorum electionem iam centum antea annis domui Austriacae hereditatem in imperio sub vano electionis nomine stabiliverunt, ipse etiam se vivo Maximilianum filium eligi procuravit, sane cum consueto regnum in cunctis suis libertatibus conservandi iuramento; qua deinde arte omnes eius successores ad Leopoldi usque tempora usi sunt; qui tandem ad evertendam penitus libertatem fato datus funestus Ungariae rex et hereditatem et despoticum imperium iuxta stabilivit.

§ 6.

1 Interea attigerat iam aetatem viri Zapolius moxque sive praeteritarum iniuriarum memor, sive ambitione occupandaeque totius Ungariae consilio, 2538 sive etiam quod Austriacis machinationibus ad id ultro compulsus fuerit, bellum Maximiliano, qui Ferdinando successerat, indixit; quod vario eventu gestum talismodi demum pax est consecuta ut Zapolius Ungaria regisque nomine abstineret, Transylvaniam septemque, quos possidebat, superiores comitatus retineret, Maximilianus Turcae triginta milia ducatorum, Zapolio suam praestaret sororem. 2 Negavit id postremum consueta Austriacis perfidia Maximilianus; quod ut ulcisceretur, Zapolius ad Martem [ERROR: no reftable :]

6,1 Martem divino pro Ma*tem, cum littera singula legi non possit

regum iudicem confugit. 3 Perduellionem exclamant his Austriaci et ruptum foedus, consueti sua scelera in aliorum culpam conferre; at eos ipsos causam funesto sane illi bello dedisse quis non videt? 4 Adfuit rursus cum tercentis armatorum milibus pro Zapolio Solimmannus stetissetque caro Austriacis una muliercula ni plus quam stupenda universo orbi Nicolai Zrinii virtute tam diu ad Szigethum fuisset detentus donec fato suo secutam Zrinii mortem abunde compensavit. 5 Tum vero facile fuit Maximiliano a Selymo, qui Solimanno successerat, homine minime bellicoso et alioquin vel invito in Venetos tendenti pacem impetrare, qua relictis Zapolio, quas hactenus possederat, dicionibus, cum tradendae sibi Maximiliani sorori insisteret, repente eum "seu fato" (ut inquit Florus Polonicus) "seu veneno properata mors abstulit." 6 Quod mirum minime fuisset ab iis qui nuper Martinusium antistitem et cardinalem, quod suis fraudibus, quibus Isabellam e Transylvania eiecerunt, obstare voluisset, non curata purpurae sanctitate, spreta religione, contempto humano divinoque iure gladio perimi curaverunt.

§ 7.

1 Sublato hunc in modum Zapolio Transylvanii ipsis acquiescentibus Austriacis Ioannem Bathorium cum successione sibi in principem praefecere, cui Stephanus filius successit, mox a Polonis renitente nequiquam Maximiliano electus; huic Christophorus, isti Sigismundus, qui cum Rudolpho, Maximiliani filio, vivo adhuc patre ab Ungaris Austriaco dolo pro successore electo ita egit ut nec pacem turbaverit et suum pro absoluto 2540 declarari fecerit principatum icto cum Rudolpho anno 1606. solenni foedere quo haec omnia continentur eiusque insuper hereditas confirmatur. 2 Verum ne tum quidem defuit Austriacus dolus; persuasere nescio quomodo Bathorium quoque ut Transylvania decedat, aureos in Silesia montes ipsi pollicitantes; at enim delusum ut se vidit Bathorius, receptam ilico armis Transylvaniam fratri tradidit cardinali, ipse in Poloniam sive taedio humanarum vicissitudinum sive secretiori quadam de causa profectus. 3 Miscuere illico armis omnia Austriaci ut recipere possent Transylvaniam sublatoque horrendo facinore cardinali iam iam voti damnabantur cum inclinato rursus in Bathorium populari favore ingenti cum applausu e Polonia receptus est.

§ 8.

1 Nec conquiescere Austriaca arma dum cedente tandem fatis Bathorio, quod tam efflictim cupiverant, Transylvania potirentur. 2 Tum demum libere coepit saevire Austriacus furor; cum nullum iam in vivos crudelitatis genus superesset, in mortuos saevitum fuisse indubitata tradunt monumenta; nempe subiugata iam Transylvania Ungariam, Austriam inter et illam mediam, nullum respuere posse servitutis iugum existimabant. 3 Protrita omnia regni iura, violatae militari licentia nobilitatis libertates (3:1598), inducta rursus externorum dominatio, clausae gentilibus dignitates, palatini munus rursus suppressum, ut iam cuique liceat existimare an non in tanta legum ruina lex Andreae periuro principi resistendi tribuens facultatem locum habere debuerit et effectum. 4 In tanta tamen ruina patriae silebant adhuc leves (ut volunt Austriaci) et nati ad perduellionem Ungari, satis non fuit tantis obrui malis; oportuit et de remedio antea desperare. 5 Quod brevi Rudolphus palam fecit indictis comitiis quo de gerendo adversus Turcas bello consuleretur. 6 Sed enim mederi antea suis volebant malis Ungari, remedium tantarum calamitatum postulabant. 7 Hic sive data occasione, sive incitati arte aulae Lutherani suam in regno sectam stabiliri, ademptas restitui ecclesias postulabant. 8 Quo loco, quoniam mentio incidit Lutheranorum, praeterire sine fraude non possumus qua Austriacorum arte aucta haec in Ungaria haeresis tantis bellis praetextum, Austriacis autem facilem stabiliendae hereditatis absolutaeque dominationis dederit modum.

2542

9 Ingens fuit, antequam domus Austriaca irrepsisset, legum in Lutheranos severitas, (54:1523) vitae fortunarumque rei habebantur. 10 Recessit ab eo rigore statim Ferdinandus, sive quod imperii Lutheranos, quibuscum ingens tum illi negotium fuit, metueret, sive quod unice stabiliendae hereditati despoticoque imperio intentus gauderet [ERROR: no reftable :]

8,10 gauderet] corr. auctor ex gaudebat

diversitate religionis gliscentem Ungarorum dissensionem eos ad antevertenda sua consilia minus fortes reddere. 11 Eadem fuit cunctorum eius successorum in Lutheranos indulgentia dum fere Catholicorum numerum exaequassent. 12 Tum vero praeclaro hoc suo opere Austriaci, principes videlicet (ut iactitant) valde religiosi, uti coeperunt semper religionis motivo, cum opus foret, Ungaros in diversa distrahentes. 13> Erat quod a regno petendum haberet princeps? <14 Templa, scholae, universitates Lutheranis promittebantur. 15 Fuit id semel obtentum? 16 Iam nulla de iis mentio; ut esset catholicis quoque quod eos consoletur, cuncta in horum favorem dicebantur. 17 Coeperat violatas libertates regnum lamentari? 18 Instigati sunt Lutherani suas praetensiones ne omitterent, catholici ne cederent; sic vigente privatim discordia minus publico poterat indulgeri querelis. 19 Denique, exsuperantibus Ungarorum patientiam iniuriis, armis Austriacorum tyrannidi obvium itum est? 20 Commota ilico universa Europa est, indictum religioni bellum, pro fide catholica pugnari clamitabatur; quasi vero omnium, quae unquam gessit Ungaria, bellorum civilium non fuerit causa principalis libertatum regni violatio, quibus quod Lutherani quoque pars non exigua Ungarorum interfuerint, illorum in regno stabilimentum ex accidenti interveniebat. 21 Atque his artibus Austriacorum stabilita in regno pestis illa praeclarum suas intentiones aulae exsequendi semper modum dedit.

§ 9.

1 Quod vel his, de quibus loqui coeperamus, comitiis palam factum est; nam ut primum intuitu religionis in diversa abire Ungaros aula conspexit ne, quas memoravimus, regni querelis indulgeri cogeretur, specioso, ne dissensiones in amplius gliscant, praetextu, insigni ludibrio, comitia dissolvit. 2 Quid faciat sic ludificatum infelix regnum dum non modo premi se omni calamitatum genere, sed et desperandum esse de remedio videt? 3 Sane mirari nos minime decet si de iusta tandem defensione coepit cogitare; dux tantum et author defuit cum Rudolphus, vel id indignatus quod Ungari mala sua quaeri ausi fuissent, quoniam de universis se non poterat vindicare, in Lutheranos, partem utpote infirmiorem, detonavit, quasi publicas ipsi consultationes 2544 turbassent, ultusque privatorum supplicio regni totius querelas est. 4 Tum vero alienatis Lutheranorum quoque animis vix Bocskaius, quem privatae iniuriae caesari infestum reddiderant, hostilem in eum animum ostendit, cum ilico ab eo adversus caesarem universum regnum stetit coegereque armis, cum aequitate non potuissent, caesarem Ungari exactius ut tandem eorum libertates observarentur, sufferretur extranea dominatio, palatinus demum post annos quattuordecim eligeretur. 5 Hae sunt foederis illius, quod anno 1606. ictum est, condiciones, ut appareat easdem et belli causas fuisse. 6 Eo foedere libera permansit Bocskaio, quam sub iugum miserant Austriaci, Transylvaniae possesio, Lutherani, ut suas etiam haberent partes, in regnum per legem recepti sunt.

§ 10.

1 Ita avulsa ab Austriacis Transylvania Mathias, qui Rudolpho successit, non satis habuit animi ut iam contra libertatem Ungarorum quidpiam attentaret, omnem tantum cogitationem ad recuperandam Transylvaniam intenderat. 2 Igitur fovere illic turbatores, ipse etiam turbas excitare, mox mediatoris instar se ingerere, verbo iis artibus uti quibus facillimum pro omni eventu sibi faceret accessum. 3 Sed enim sors secus tulit, nam, ut est continua rerum humanarum vicissitudo, non solum Mathiae artes optato effectu caruere, sed et Betlenius, qui post non nullos Bocskaio in Transylvania successerat, Ferdinandum secundum Mathiae successorem regno pariter exuit et corona. 4 Bello huic artes potissimum illae, quibus Transylvaniam affectabant Ungari, causam dederunt, accessit foedus Ungariam inter et Bohemiam 1606-to ictum, quo ad succurendum Bohemis contra caesarem Betlenius ultro se obligatum existimavit. 5 Verum quaecunque causa belli eius fuerit, eventus certe tam felix fuit ut totam simul cum corona Ferdinando Ungariam eripuerit. 6 Mox tamen foedere mediante restituit ea lege ut sibi quoque, quidquid olim ad Transylvaniam spectaverat, redderetur. 7 Ceterum confirmata hic quoque Lutheranorum libertas quam et ipsam belli causam inter alias Betlenius praetenderat. 8 Mortuo Betlenio Rakoczium Transylvani principem elegere. 9 At Ferdinandus Tertius, qui priori successerat Betlenii foedera praetexens [ERROR: no reftable :]

10,8 praetexens] corr. manus altera ex praetendens

a morte eius Transylvaniam, quae iam olim ad Ungariam spectaverat, ad se redire debere praetendebat. 10 Igitur quo eam in provinciae formam redigeret, misit validas adversus Rakoczium copias, quas tamen ille insigni virtute profligavit. 11 Nec ultra Suevicis rebus distento caesari Transylvaniae vacare integrum fuit. 12 Verum enimvero vix rebus contra Gallos Suevosque prospere compositis ilico in oppressionem tantum 2546 Ungaricae libertatis intendit. 13 Ita regis felicitas funesta semper regni libertati fuit. 14 Ad Rakoczium Ungari ilico confugere, qui rem melioribus tentans proposuit primum aulae regni querelas remediumque postulavit. 15 At illa distracto in alia Turca nihil sibi metuens a Transylvano surda aure cuncta accepit; cum Rakoczius ab Ungaris etiam adiutus insignibus aliquot proeliis ad pacem reddendasque Ungaris libertates feliciter compulit. 16 Ita percusso foedere nihil postea sive in Transylvaniam, sive in Ungarorum libertatem ad Leopoldi usque tempora tentatum.

§ 11.

1 Is demum fatalis Ungariae rex cuncta simul perfecit: sub iugum tandem Austriacum misit Transylvaniam, stabilivit hereditatem, despoticum prorsus imperium ex integro induxit. 2 Primus eius conatus fuit cunctarum, quas in Ungaria possidebat Rakoczius, urbium occupatio, nulla sane alia causa quam quod is a Suevis contra Polonos, quos defendebat Leopoldus, stetisset. 3 Nulla hic foederis, quo Ungaria Transylvaniam defendere obligabatur, nulla precum, quas Rakoczius interposuit, ratio habita fuit. 4 Pluris erat caesari quocunque praetextu in Hungaria, [ERROR: no reftable :]

11,3 in Hungaria] in margine addita

in qua supremis viribus tyrannidem occupare constituerat, se posse stabilire. 5 Atque id ipsum etiam exteris ducibus et extraneo milite, cum contra regni leges, tum adversus votum Ungarorum, qui pro intercedente foedere succurri potius Rakoczio contra Polonum voluerunt, perfecit, ac in palatini authoritatem iam tum involavit. 6 Ad occupandam deinde Transylvaniam animum adiecit quod alienatis ob susceptam catholicam religionem a Rakoczio filio superioris Transylvanorum, quorum pars longe maxima acatholica fuit, animis Kemenius, constitutus eius adhuc minorennis tutor, nefanda perfidia pro se volens occupare Transylvaniam, eundem evocasset. 7 Verum secuti meliora consilia Transylvani in Apafium communi voto consensere significavereque Leopoldo nihil amplius sibi caesareo milite opus esse futurosque in armis contra omnes qui eos turbare non dubitarent. 8 Turca quoque offensus hoc caesaris prioribus adeo adverso foederibus facto bellum coepit meditari. 9 Caesar consultaturus de eius gerendi ratione comitia indixit ac, quoniam ad opprimendam, ut meditabatur, Ungariam multum interfuit extraneo Ungariam milite compleri, specioso auxilii praetextu id potissimum ab Ungaris flagitavit, necessaria ut ii ad vitam suppeditarentur. 10 Ungari probe gnari, quo isthaec aulae consilia spectarent, id acriter negavere, cumque secretos quodpiam aulam inter et Turcas tractatus intercedere conspexissent, non potuerunt non 2548 queri caesarem iuramenti sui immemorem cum Turcis sine regno quaepiam pacisci. 11> Quid faciat Austriacus dolus? <12 Invenere modum quo rursus catholicos cum Lutheranis colliderent sicque comitia nulla re determinata dissolverent. 13 Itaque inductae rursus, ut antea, extraneae copiae, nulla palatini aut Ungarorum ratio habita, completa externo milite praesidia, Montecuculius supremus exercitus ductor, ut ante, permansit. 14 Ac ille quidem insigni proelio Turcam ad Sanctum Gothardum profligavit deditque ingentem toti Christianitati spem futurum ut Turcae maxima quaeque acciperent detrimenta, cum caesar utilitatis tantum suae studiosus pacem ilico adversus omnium opinionem fecit. 15 Nullam in eo foedere Ungari partem, contra omnia regni iura, contra praestitum a caesare in coronatione sua iuramentum, habuere, intellexere post pauculum adversus se, non pro se pacem illam factam esse; nam Turca per universam ilico Ungariam tributum exigere coepit, cumque ad caesarem Ungari recurrissent, dare tantum prohibebantur. 16 Petiere igitur liceret adminus sibi suum Constantinopolim mittere ablegatum qui causam eius rei sciscitaretur. 17 Id quoque negatum fuit. 18 Oportuit itaque aut privato quotidie cum Turca Marte confligere aut se spoliari cunctisque fortunis exui ultro sinere, ut adeo funesta hac omnique bello diriori pace sexaginta amplius Ungarorum et Turcarum milia periisse dicantur. 19 Leopoldus vero laetus mutua adversariorum ruina (nam et Ungari inter inimicos ab Austriacis semper habebantur) comitia insuper indixit quibus nihil nisi victualia pro externo milite et aes pro aedificandis praesidiis, id est applicandum ab ipsis Ungaris libertatis iugulo ferrum, petebatur. 20 At ii amplius etiam quam unquam alias de libertate solliciti (quod iniecto per externum militem freno, negata palatini in locum Veselenii electione, sublato, ut non pauci ferebant, Austriaca fraude, qui potissimum timebatur, heroe Nicolao Zrinio, palam ferebatur aulam aperte se liberare velle ab omnibus iis qui inducendo despotico imperio obstare potuissent), surdi ad illa, sinceram [ERROR: no reftable :]

11,20 sinceram] e bonam postea emendatum

tantum pacem aut apertum bellum postulabant. 21 Ita caesar, tanquam primum despotici imperii facinus patratus, illustriores eius diaetae viros quasi laesae maiestatis reos, quod suapte servitutem subire noluissent, Posonium ad dicendam causam citavit. 22 Voluit nempe facto comprobare quod ferebatur sufferendos e medio omnes illos qui despotico imperio obstare potuissent. 23 Sed enim praetextus ille ad perdendam omnem Ungaricae libertatis florem non suffecit, oportuit novum rebellionis titulum comminisci ut tandem, quod tanto tempore indirecte machinabantur, Austriaci subversa priori regiminis forma, prostratis cunctis legibus despoticum imperium inducerent.

2550
§ 12.

1 Et hic demum fatalis ille ictus est quo nullo sceleris genere ab aula praetermisso prostrata tandem concidit Ungaria apparebitque ex eo potissimum, quod a principio proposuimus, quibus artibus prostrata Ungarica libertate despoticum in Ungariam imperium Austriaci induxerint. 2 Quod ut magis appareat, nosse oportet vivo adhuc Veselenio palatino Zrinium, Nadasdium, Frangepanum, caeterosque maiores ordinis proceres secreto tractasse ut, quoniam Leopoldus ex binis iam uxoribus nullam proles habens defecturus in semine putabatur, eo mortuo divisis inter se comitatibus, communibus eos regendo legibus novam reipublicae formam constituerent. 3 Ignotum id aulae ad haec usque tempora fuit cum vix re cognita laeta datam sibi tandem perdendi eos, quorum potentia timebatur, occasionem, ad capiendum Zrinium Csaktornyam ilico militem expedivit. 4 Negavit ille se quidquam in caesarem perpetrasse missoque obside filio, data fide se quoque venturum, iam veniam Viennae obtinuerat cum pressus nihilominus a caesareo milite fuga sibi una cum Frangepanio consulere est coactus delatusque ad vicinum comitem Kérium, violato hospitalitatis iure, detestanda perfidia, captivus simul cum altero Viennam missus est; Rakoczius, Zrinio sanguine iunctus, anxius eius periculo ilico superiorem Ungariam commovit cum caesar obstricta caesarea fide daturum se Zrinio libertatem promisit si Rakoczium arma deponere procurasset. 5 Fecit id ille; at in vicem praemii pro Austriaca fidelitate arctiorem custodiam tulit. 6 Data est Rakoczio venia ea lege ut in omnes arces suas (quod unice spectabat tum aula) caesarea praesidia acciperet. 7 Ungari, cum iam alias saepe, ut palatinum sufficeret, caesarem petiissent, tum hoc tempore per legatos ilico caesarem obsecravere creando ut palatino iudicandisque laesae maiestatis reis, quos de lege per comitia oportuerat iudicari (Vladislai decretum 1:53), comitia indiceret. 8 Ille pro responso innumerabilem tantum in Ungariam militiam induxit citavitque non tanquam ad comitia vocaret, sed velut ad iudicium, territam iam Zrinii Frangepanique carcere et tanto exercitu nobilitatem, impulitque tandem ut in cunctas Ungariae urbes praesidia acciperent cum nunquam antea ullam Ungariae arcem externum praesidium insedisset, acturus nempe apertis viribus si confictum perduellionis crimen non substitisset. 9 Itum deinde ad privatorum arces e quibus haud pauci iugo non asueti omnino restitere; quod ulteriorem rebellionis praetextum Austriacis postea subministravit. 10 Veselenius e horum numero palatini illius filius Tököliusque fuere; qui 2552 tamen omnes in mentem caesaris vi adacti sunt. 11 Multi ex his in Transylvaniam in suprema necessitate se recepere; e quibus Tökölius, civilis, quod postea secutum est, belli author, mortuo sub obsidione patre fuit.

§ 13.

1 In tantis calamitatibus Ungari, ne quid relinquerent intentati, cum caesar comitia pervicaciter denegasset, diaetam ipsi creando palatino Cassoviam indixere, quod regni lex (3:1608.) id ipsis indulgeret. 2 At caesar pro novo laesae maiestatis crimine id accepit. 3 Missis itaque parte una legatis quo [ERROR: no reftable :]

13,3 quo] quae

suam diaetae illi significaret indignationem, iusso parte altera illuc proficisci exercitu, subito ea comitia dissipavit; captus deinde Nadasdius truncatusque capite; quem ex intervallo Zrinius Frangepanusque sunt consecuti; sane nullius ceterum criminis rei quam quod supra memoravimus, et quod praesidia caesarea, id est ferrum in proprium iugulum, suapte recipere in arces suas denegarint. 4 Nam ea, quae Austriaci praesertim Nadasdio obiectabant, sublatam veneno coniugem, infectos caesareos fontes, paratum imperatori venenum, pluraque eiusmodi puerilia, leviora sane sunt quod ut refutari mereantur. 5 Zrinio dabantur potissimum crimini secreti cum Turca tractatus quasi vero id ab ipso caesare indultum ei non fuisset quo Turcarum detegere posset intentiones. 6 Quid plura? Secutus Tarquinii consilium Leopoldus altiora papaverum capita demessuit ut voti facilius damnarentur.

§ 14.

1 Itaque vix sublatis iis rursus Posonium nobilitatem citavit ubi, etsi pars admodum exigua adfuit, quod plerique, prospicientes quod futurum erat, in Transylvaniam aufugerant meliora tempora praestolaturi, [ERROR: no reftable :]

14,1 praestolaturi] praestolatura

caesar tamen tanquam supremam operi manum adiecturus se tandem aperte declaravit ac vi absolutae potestatis et supremi dominii , quod per compressam rebellionem se in Ungariam acquisivisse iactitabat, certa pro intertenendo milite vectigalia mandavit facturus (ut ipse in diplomate inquiebat) experientiam an, qui in eum tam graviter deliquissent, suam hoc facto oboedientiam, qui autem in fide perstiterint, perseverantiam sint contestaturi. 2 Ita demum mutata omnis in Ungaria regiminis forma, sublata comitia, supressa dignitas palatini, inductus 2554 ad continendam, ut dictitabant Austriaci, in fide rebellem gentem Teutonicus ordo eorumque magistro, quod palatinum concernit de lege, vice regis munus delatum.

§ 15.

1 Quo loco, quoniam factum illud tot sceleribus, periurio, crudelitate, avaritia, dominandi libidine perpetratum per illam nescio quam rebellionem excusare solent Austriaci, quaero ego ab iis an eam aliquorum tantum, an totius regni fuise rebellionem putent? 2 Si aliquorum, non potuit ergo totum regnum contra datum iusiurandum ita omni prorsus libertate spoliari, et alioquin illegitimum fuit illud contra leges regni extra Ungariam celebratum iudicium, nec mirum quod viso eo exemplo nemo amplius aulae fidere ausus sit Ungarorum. 3 Si vero regni totius eam fuisse rebellionem dicunt, primum dici peto quo fundamento id asserere possunt; nam quod secreta illa rempublicam post mortem caesaris constituendi consilia attinet, id primum rebellio dici non potest quod de tempore, quo nullum amplius sive caesari, sive domui eius ius in Ungariam fuisset, tractabatur; deinde in id pauci tantum e praecipuis proceribus consenserunt. 4 Quod autem sive priorem illam, qua in caesaris victualia pro externo milite exposcentis opinionem itum non est, sive posteriorem creando palatino per ipsos Ungaros indictam diaetam [ERROR: no reftable :]

15,4 diaetam] in margine addidit auctor | concessum] ex permissum corr. auctor

pertinet, id lege concessum, naturalis etiam se defendendi ratio iis in circumstantiis pertinebat. 5 Cedo enim universam in Leopoldum Ungariam insurexisse; an non id ipsis tam lex Andreae quam naturalis ratio permittebat, non solum crudeliter a Leopoldo omni Turcarum furori absque omni sive auxilii, sive remedii spe expositis, sed et ab ipso eiusque praesertim militia multis modis oppressis? 6 Lege itaque admisso ipsis facto non potuerunt tam enormis rebellionis accusari ut propterea cunctos eos in servitutem redigere potuisset.

§ 16.

1 Sed avertamus tandem mentem a tam funesto obiecto videamusque quomodo Ungari priorem reipublicae formam armis rursus recuperarint. 2 Ingens, quam in Transylvaniam, ut Leopoldi tyrannidem evitaret, profugisse diximus, nobilitas secreto ab Apafio eius regionis principe adiuta ilico iusta sane, si unquam alias, recuperandae libertatis adversum Leopoldum arma sumpsit, quinquennioque integro absque omni externo auxilio fortiter in 2556 armis perstitit, factura procul dubio maiores progressus ni inter duces Tökölium Veseliniumque orta contentio ad arma usque prorupisset dum captus ac in Transylvaniam missus Veselinius liberam reliquit Tökölio supremam authoritatem. 3 Leopoldus multum metuens, ne tracto in Tökölii partes Turca regnum una totum deficeret, mitius ilico cum Ungaris agere Lutheranosque praesertim promissis allicere coepit, interea nihil aliud secreto meditans quam quomodo suscitata inter adversarios discordia supremam, quam se armis acquisivisse declaraverat, potestatem posset sustinere. [ERROR: no reftable :]

16,3 supremam… posset] postea scripsit auctor pro supremam pote declaratam et supremam potestatem armis acquisitam

4 Itaque ante omnia motum in Transylvania, cuius principem favere Tökölio iam ipse quoque perspexerat, suscitavit significavitque suo apud Turcas legato causam ut illic rebellium quoquo modo sustineret. 5 Quo tamen nihil aliud est consecutus quam ut re patefacta Apafius Tököliusque, cum bello gerendo, tum pertrahendo in suas partes Turcae diligentius incubuerint. 6 Capta igitur Leutschovia flexusque tandem est in eorum partem Turca. 7 Quae res Leopoldum Turcae resistere imparem, ut serio tandem cum Tökölio de pace ageret, coegit. 8 Misit ille suos Posonium legatos petiitque ante omnia comitia convocari, pristinam imperii formam regno restitui, expulso ordine Teutonico creari palatinum, externum militem e regno educi, et demum Lutheranis indultam ipsis lege libertatem permitti; quantum se attineret, sua sibi tantum bona restitui bona postulavit. 9 Nihil erat tum Leopoldo facilius quam iustissimis Tökölii postulationibus assentiendo cuncta, quae funestum, quod consecutum est, bellum attulit mala, evitare. 10 At ille nihil magis quam pristinum reduci regimen (quod principale Ungarorum petitum fuit) abhorrens, cum aperte refutare non posset, instigato, ut indicendis comitiis obsisteret, clero, quod futurum illi persuasisset ut cuncta iis comitiis Lutheranis oporteat indulgeri, Tökölium sic ludificavit. 11 Atque tum demum Tökölius arctum cum Turca foedus percussit, addens nihilominus certam aeris summam, qua praestita integrum sibi foret, si cum Leopoldo transigere potuisset, ab ea consociatione recedere. 12 Vix tandem Leopoldus, cum nec Tökölium Turcae suspectum reddere, nec discordiis inter hostes seminatis proficere potuisset, videns optatum habuisse eventum Tökölii consilium, nec solum Ungariae, sed et aliis provinciis suis a Turca timens, cum non parum sua interesse videret Ungarorum recuperare benevolentiam idque nisi restituto pristino regimine se obtinere non posse perspiceret, comitia anno 2558 1681. indixit quibus restitutae rursus Ungaris cunctae libertates, expulso ordine Teutonico creatus palatinus, miles exterus ob imminens a Turca ingens bellum permissus quidem in regno, at constituta lex ut facta pace ilico excederet, obligatus etiam Leopoldus ne quidquam sine Ungaris de pace tractaret cum Turca. 13 Si modo ad persolvendum, quod Tökölius, si cum Leopoldo transegisset, obligaverat, aes consentire Leopoldus, ut comitia admodum desiderabant, voluisset, desierat omne bellum sublata eius causa servataque fuissent absque ingenti difficultate tanta Christianorum capita; cum Leopoldus vetus gubernium vi extortum pessima fide restituens id acerrime denegavit, nolens nempe salvum esse eum a quo postea, dum extortam rursus destruere pergeret libertatem, metuere debuisset.

§ 17.

1 Itaque Tökölius accepta in coniugem Rakoczii principis vidua partim quod necessitas et pacta sua iam sic ferebant, partim quod nullis Leopoldi semper, cum sua utilitas exigeret, perfidi promissis crederet, etsi ab Austriacis saepissime tentabatur sepositis cunctis pacis consiliis stricto foedere cum Turca iunctus futurusque, at tributarius, Ungariae, si eam occupasset, rex salvis omnibus Ungarorum libertatibus cum Turca in Ungariam irrupit. 2 Ungari restituti veteris gubernii esca, quicunque comitiis praesto fuerant, allecti perduellem appellantes Tökölium acriter pro Leopoldo steterunt. 3 Ille vero periculo anxius universam iterum motum religioni bellum praetendens in sui auxilium commovit Europam. 4 At enim nullum adhuc eorum in Ungariam pervenerat cum Tökölius captis iam aliquot urbibus Cassoviam comitia indixit data integra sincere consultandi libertate et eos etiam, qui caesari paruissent, invitans. 5 Leopoldus, Austriacae nunquam immemor astutiae, non modo id suis Ungaris non denegavit, verum suum etiam illuc misit legatum, nempe quo Tökölium quoquo modo suspectum Turcae redderet. 6 Verum nequiquam; soluta quippe, ut in tanta geniorum diversitate facile praevideri poterat, absque positiva aliqua determinatione comitia, Tökölius suum cursum est prosecutus. 7 Ac quamquam Leopoldo iam aucto auxiliis sexaginta amplius militum milia forent, tamen caesareo exercitu cum Turca comittere non auso Turca Tököliusque [ERROR: no reftable :]

17,7 Tököliusque] Tekeliusque

ad Viennae usque moenia pervenere. 8 Tum demum conspirante in Tökölii exitium universa Christianitate profligatus depulsusque Vienna Turca, simul universa ilico Ungaria, si Tökölianos excipias, quibus tam formidabili potentiae resistere integrum non fuit, pro caesare se declaravit. 9 Tum vero Tökölius lapsis in 2560 deteriora rebus suis redire cum caesare iterum [ERROR: no reftable :]

17,9 iterum] ab auctore postea additum

in gratiam per Polonum, verum nequiquam, tentavit. 10 Data tamen fautoribus et asseclis suis, si certo tempore ad caesarem rediissent, impunitas multos ab eo avertit, Transylvania tantum scutum Ungaricae libertatis adversus caesarem hactenus fuit, Budam, Albam Regalem, multasque alias urbes Turca possidebat; cum tandem captus religionis hamo Apafius Transylvanus ac in foedus sanctum appellatum, quod Leopoldus, papa, Venetique adversus Turcam pepigerant, traductus est ea lege, uti salva Transylvanis permaneret electio, bellum communibus viribus gereretur, ac Apafius victualia, caesar aes militi suo in Transylvania bellanti praestaret, Apafius tamen semper supremam in eos obtineret authoritatem. 11 Quod quam incaute ab Apafio factum sit, postea apparebit. 12> Interea cuncta ilico adversa Turcae fluxere. <13 Capta Buda amplius saeculo a Turcis posessa, reportata saepe de eo victoria, verbo, universa quod vix sperare ausa fuerat Christianitas, Ungaria exactus Turca.

§ 18.

1 Vix haec Leopoldo felicitas affulsit cum ilico pro more suo pessima quaeque de Ungaria coepit cogitare; nempe in ea armorum felicitate putavit advenisse tandem tempus quo vetus illud Austriacorum proiectum hereditariam reddendi Ungariam in finem perduceret. 2 Quid faciat? Declarata nuper suprema potestas peius successerat [ERROR: no reftable :]

18,2 post successerat verba duo aut tria delevit auctor, fortasse quam ut redire

sibi quam ut redire sibi ad eam fideret Leopoldus. 3 Ius armorum praetendere invidiosius fuit quam ut putaret ea re se quidquam proficere posse noto omnibus eo quod ad recuperanda omnia, quae Turca avulserat, iure iurando suo [ERROR: no reftable :]

18,3 suo] postea addidit auctor | post mendicatis delevit auctor ad pelle

fuerit obligatus et alioquin non sine Ungarorum auxilio et sub mendicatis specie religionis contra Turcas auxiliis Ungariam recuperarit. 4 Ad consuetam igitur Austriacis omnibusque tyrannis communem artem recurrit, nempe tollendi e medio omnes illos quos suo proposito adversaturos putavisset. 5 Novum itaque rursus rebellionis titulum comminiscitur eamque a protestantibus initam fuisse conspirationem praetendit quamquam pars longe maxima eorum, qui condemnati sunt, insignes catholici fuere. 6 Delegat itaque Eperiesiense contra iura regni, contra ius iurandum ex meris extraneis iisque flagitosissimis perditissimisque mortalium compositum iudicium sacrilegus imperator. 7 Erigitur media in urbe obductum lugubri panno theatrum, dilatantur carceres, triginta amplius adducuntur carnifices, miles toto regno veluti venaturus eos, qui inducendae hereditati obsistere potuissent, emittitur discuritque, omnis urbis carceres primoribus regni complentur. 8 Dici non 2562 potest quantam illic caedem patraverit Austriaca crudelitas; id sufficiat nosse nulla die, usque dum voti damnaretur Leopoldus, vacatum esse, saepe autem etiam quadraginta uno die ab imperitis legum crudelissimique imperatoris crudelioribus ministris caesos fuisse. 9 Et adhuc neget aliquis ullum sceleris genus ab Austriacis in Ungariam fuisse praetermissum quando ipsi iurati Austriae scriptores eam rebellionem non nisi in privatis quorundam querelis, quod peius quam unquam antea ab Austriaco milite tum Ungari tractarentur, aut in veteri cum Tökölio amicitia, quam data iam a Leopoldo impunitas, siquid in eo homine fuisset fidei et humanitatis, abstergere [ERROR: no reftable :]

18,9 abstergere] abstere

debuisset, constitisse? 10 Quis enim unquam in tanto captorum numero armatus deprehensus est, aut cui praeter innocentia ob morientem libertatem suspiria maior infidelitatis proba est allata? 11 Protrita itaque legum sanctitas, confusa humana divinaque iura, nulla in capiendo, nulla in examinando, nulla in danda tortura ratio aut modus. 12 Prout quis illustrior aut opibus magis conspicuus, ita facilius avaritiae crudelitatique Austriacae immolabatur. 13 Dii boni! quantis solum VIVAT PETRUS capite stetit, quod initiales posterioris vocis litteras sic aliqui interpretabantur: princeps, Emericus, Tököli, Regni Ungariae, salus ; cuius significationis se conscios fuisse multi caesorum ad extremum vitae spiritum constanter pernegarunt. 14 At viden Austriacam perfidiam: si quis minus (ut ipsi dicebant) reus, re ipsa autem omnis culpae expers condemnabatur, familiares eius Viennam ad petendam vitae gratiam relegabantur; interea vel antequam gratia advenisset, vel ea etiam obtenta et ostensa, reus nihilominus caedebatur. 15 Nempe ostendit postea supremus eius lanienae minister Caraffa mandatum caesaris quo iubebatur, quamcunque quis [ERROR: no reftable :]

18,15 post quis del. auctor vitae

gratiam afferat, latam tamen sententiam exsecutioni mancipare. 16 His artibus, ea crudelitate, his sceleribus exstirpata nobilitate Ungarica, laborante factionibus Turcia, [ERROR: no reftable :]

18,16 Turcia] corr. auctor ex Transylvania

Transylvania per caesareos contra foedus, quod supra memoravimus, ita oppressa ut Apafius princeps e metropoli in privatam se debuerit recipere posessionem, perfecturus tandem, quod tam diu Austriaca ambiverat superbia, comitia Posonium convocat Leopoldus, non tanquam esset id petiturus sed aperte iubens: "In procurando" (inquiens) verba diplomatis sunt, "pristinae felicitatis aviti sui Regni Ungariae, fatu illud etiam salutare sibi occurisse remedium ut Iosephum in futurum eorum hereditarium regem coronari faceret." 17 Vix crederes in tanto discrimine dubitare adhuc Ungaros ausos fuisse; occupata caesareo milite 2564 cuncta praesidia, oppressa Transylvania, Eperiesiensis laniena magis adhuc eo tempore exercita. 18 Sed enim vehemens est amor libertatis; non dubitavere solum, sed et aperte caesari renuntiavere se quidem Iosephum in regem eligere non recusare, at liberam velle sibi remanere eligendi semper potestatem; ceterum petere se ut mox confecta pace omnis externus miles praesidiis simul et Ungaria excedat. 19 Attonitus ea libertate Ungarorum caesar vidit alia via quam metu sibi potius esse procedendum. 20 Igitur promissa palatino Esterhazio principis dignitas, aliis alia pro modulo cuique suo munera oblata; ingens avarissimo cuique aes praestitum. 21 Lutheranis libertas summa, scholae universitates, ostentata, Draskovichius curiae iudex, cum flecti nullatenus posset, scripta veneno epistola est peremptus. 22 Ita demum, at pro masculo solum, in hereditatem Ungaria consensit, ea expressa lege ut, quamquam hereditario regno, libertates tamen cunctae iis permanerent. 23 Consensit in id pro more Austriaco fallax Leopoldus, solennem solum Andreae legem, qua dabatur, si in libertates regni princeps involasset, armis etiam sine infidelitatis nota ei resistendi Ungaris potestas, excepit. 24 Nimirum relicta questus libertate obediendi necessitatem Regno imposuit et, cum omnia large aula promitteret, cuncta violandi sibi reservavit facultatem. 25 Non poterat tam delicato caesaris petito quiquam Ungarorum sine discrimine fortunarum [ERROR: no reftable :]

18,26 fortunarum] scr. auctor pro vitae

capitisque reluctari. 26 Itaque comitia quidem in id consensere, Tökölius autem cum iis, qui sibi adhaerebant, acriter est protestatus libertatem tot saeculis observatem pulsa Leopoldi tyrannide, maxima nobilitatis parte ea autem, quae remanserat, vi, metu, minis, promissis coacta sufferri haud potuisse. 27 Quis enim credat post data tot pervertendae libertatis ab Austriacis indicia Ungaros, ni coacti fuissent, in id consensuros?

§ 19.

1 Utcunque sit, Leopoldus, qui non tam vano hereditatis nomini tantas prodegerat astutias, quam ut tandem, quod peiuscule nuper illi successerat, inducta despotica regiminis forma pro libidine posset dominari, ilico 2566 hereditariam regiminis formam cum despotica confudit. 2 Turbata effreni militum licentia cuncta regni iura, habita contemptui nobilitas, palatinus pro mediatore aulae servus effectus, impositum auctumque absque comitiis tributum (quod quantum nos vocitamus). 3 Ingens nobilitatis numerus fisci potentia fortunis exutus est. 4 Cuius rei id solum exemplum sufficiat quod Vayus Belae donationem producens, ut subscriptionem eam regis fuisse scripturam probet, sit coactus. 5 Quid alia memorem inductam rursus externorum dominationem, venditos ordini Teutonico Iazyges et Cumanos, nobilitari alias praerogativa gaudentes, uti et Haidonicalia oppida, oppressas liberas regiasque civitates, administratam pessime causantibus iustitiam, oneratum gubernatoribus comisariisque regnum, verbo laxatum omne Austriacae superbiae frenum.

§ 20.

1 Et adhuc vel levem eam umbram libertatis, quae post tanta facinora remansit, Ungaris Austria invidit. 2 Itaque, quo vetus illud suum consilium penitus in effectum deduceret, novam fraudem est commenta. 3 Cogit igitur exiguum nobilitatis Viennae conventum contra datum regno ius iurandum sacrilegus imperator nec iam occulte, ast palam, ut in leges, mores, instituta, regimen, verbo in cuncta Austriaca Ungari ultro concederent, eos cohortatur. [ERROR: no reftable :]

20,3 eos cohortatur] corr. auctor ex est cohortatus

4 Minister eius consilii et instrumentum Kolonicsius primas sive promissis, sive religionis praetextu captus fuit qui primo statim concessu caesaris mentem adhortabundus exposuit. 5 Paternam (inquiebat ille) caesaris in Ungaros clementiam vel inde potissimum elucere quod pro amore, quo in Ungariam fertur, istud quoque regnum eodem quo Austriam aliasque hereditarias provincias regimine vellet gubernare. 6 Moribus itaque et institutis Austriacis nos nos ultro conformare oportere; innumera esse in vetere iuris patrii corpore inutilia, antiquata, erronea, igitur eo abiecto in novas authoritate caesarea per destinatos idoneos Austriacos ferendas leges consensum praeberi oportere. 7 Ingentem, quem habet regnum, nobilitatis numerum magis oneri quam usui esse; quare minorem quidem nobilitatem in rusticitatem redigendam, maiorem ex more Austriaco in barones comitesque elevandam fore. 8 Postremo debere sublatis comitiis continuum stabiliri 2568 vectigal quod pro discretione sua caesar minuere possit vel augere. 9 Perierat tum Ungaria tam turpem propria sponte subiens servitutem ni Szeczenii Coloczensis archiepiscopi virtus obstitisset. 10 Is enim in palatinum Esterhazium, qui eadem probabat, invectus praeclarum (inquiebat) eum esse regem inter et regnum mediatorem, opportunum ad consultandum de tantis negotiis illum locum. 11 Et recordaretur (subiciens) infamiam lege 3:1222, 1:1504. statutam esse contra eos quicunque de eiusmodi, quae tunc subversabantur, negotiis extra diaetam tractare non dubitarent. [ERROR: no reftable :]

20,11 3… 1504.] in margine | post de del. auctor rebus | tractare] pro consultare scr. auctor

12 Nimirum iustum esse ut de nobilitate regnicolarum tanto maiorum sanguine comparata pro sua palatinus libidine dispensaret. 13 C umque cuncti etiam alii laeti eo duce in eius sententiam concessissent, eadem ferme postea Leopoldo declaravit. 14 Ita unus vir ille immortali facinore libertatem Ungaricam velut Atlas humero suo sustentavit, tanta aulae invidia ut non semel veneno mors eius sit tentata.

§ 21.

1 Nihil amplius defuit Leopoldo quam ut Transylvaniam quoque penitus subiugaret. 2 Data ei occasio est; nempe mortuo Apafio patre, etsi vivo adhuc eo filius eius in principem sit electus, tamen, quod Turca pro Tökölio [ERROR: no reftable :]

21,2 Tökölio] Tekelio

armis agere incepisset, eo insigni Eugenii principis virtute profligato vi foederis Carloviczensis, quod immediate secutum est, eam retinuit, quasi habuisset aliquod Turca caesari, ut Transylvaniam retineret, ius permittendi. 3 Id quoque foedus absque Ungarorum consensu ictum non postremum despotici imperii facinus fuit, praesertim cum in aliis etiam condicionibus Leopoldo semper imperatore appellato nulla regis Ungariae mentio facta sit quasi Imperii Romani provincia effecta fuisset Ungaria.

§ 22.

1 Et vix adhuc respiraverat eo foedere Leopoldus cum ilico scelerata consilia in perniciem Ungariae acrius intendit. 2 Igitur contemni rursus patriae clerus, nobilitas innumeris affligi insultibus, suis urbes privilegiis spoliari, vis magna mortalium redigi in servitutem, agricolae in supremam 2570 adigi desperationem coeperunt, nimirum oportebat Ungariam in eum statum collocari nunquam ut amplius resistere posset, sive Ungaricam (ut Austriaci dicunt) domari omnino oportebat ferociam. 3 Quid faciat? Ad veterem armis cives exuendi tyrannorum artem recurrit religiosus videlicet imperator iamque in certa inferioris Ungariae provincia arma diligenter perquirebantur, cum eius consilii effectum nescio quae occulta causa ex insperato suspendit. [ERROR: no reftable :]

22,3 post exuendi del. auctor artem | eius postea additum | post causa del. auctor suspendit

4 Adhibita deinde eundem in finem magis speciosa remedia, impleta specie securitatis procurandae externo milite omnia regni praesidia, quibus copiis velut compedibus [ERROR: no reftable :]

22,4 in postea additum | compedibus pro uno aut duobus verbis deletis scriptum

universa Ungaria tenebatur. 5 Auctus in immensum specie impopulandi regni coloniarum numerus quo exaequantibus nativos exteris habitatoribus dimidiam semper suis obnoxiam consiliis regni partem Austria haberet. 6 Erecta innumera Ungarorum lecto ferocissimo quoque regimina specie aperiendae Ungaris ad bellicos honores viae, re ipsa ut quoties externum bellum opportunam Ungaris sese vindicandi praeberet occasionem, semper eo praetextu, quidquid roboris virorum esset, e regno educeretur qui quam perniciosi, si in regno remanserant, caesari esse potuissent, tam utiles, [ERROR: no reftable :]

22,6 post utiles del. auctor Austriae

ubi in extraneum educuntur inimicum, Austriae forent. 7 Ceterum demoliri, quibus tuendis miles haud suffecturus putabatur, praesidia, ne idoneum Ungaris in bellis civilibus praeberent receptum, ars etiam Austriacorum fuit. 8 Ac quamquam extorta per ingentia vectigalia omni pecunia, belli nervo, sublatis, qui duces seditionis esse poterant, illustrioribus proceribus nulla iam ab Ungaris vis metuenda videbatur, tamen ut securior ea parte Hispanicum iam [ERROR: no reftable :]

22,8 iam postea additum

meditans bellum Leopoldus foret, lenire ad speciem Ungarorum animos cogitabat. 9 Lecti igitur e nativis ex Ungaris aliquot comissarii qui una cum praefectis et gubernatoribus in cuncta, quae [ERROR: no reftable :]

22,9 cuncta, quae] pro ea quaeque postea scriptum

regno proficua essent, intenderent et vigilarent. 10 Vanum remedii genus, quasi privato quorundam favore communes toti regno iniuriae compensarentur.

§ 23.

1 Unus erat Rakoczius princeps quem, ne paternae maternaeque iniuriae depressaque infra dignitatem sui status ab Austriacis eius fortuna utentem ea Ungarorum ab Austriacis aversione in caesarem armaret, Leopoldus metuebat. 2 Fixum igitur ei Rakoczium quoquo modo e medio tolli debere. 3 Quae res minus prospero successu tentata Rakoczio cum innotuiset, ad capessenda 2572 conservandi sui restituendaeque libertatis Ungaricae remedia eum iustissime impulit. [ERROR: no reftable :]

23,3 innotuiset] pro impulisset scriptum | eum postea additum | impulit pro coegit scriptum

4 Quod antequam expedio, vitam eius brevissime perstringendam putavi.

§ 24.

1 Rakoczius patre Georgio et matre Helena Zrini natus, postquam haec ad vota Tökölii transivisset, omnem statim in prima aetate fortunae furorem est expertus dum necessariam ad fortunae suae incrementum eius interitum vitricus reputaret. [ERROR: no reftable :]

24,1 Tökölii] corr. auctor e Tekelii | post vitricus deletum liberaret

2 Vix eo periculo matris territudine defunctus postquam capto ab Austriacis Monkacsio in manus eorum incidisset, nescio an maius aliquod subire potuisset discrimen quam implacabilium inimicorum suorum arbitrio exponi. [ERROR: no reftable :]

24,2 matris territudine] in margine additum | ab] postea additum | inimicorum] corr. auctor ex amicorum

3 Statim e matris sinu avulsus in tutelam Kolonicsii cardinalis traditus est. 4 Peracta eius haud pro dignitate sua institutio omneque eo per aulam medio Kolonicsii intendebat consilium ut in quandam intrudi posset religionem, Aspremontius, qui absente eligendi pontificis causa cardinali sororem eius Iuliannam [ERROR: no reftable :]

24,4 Iuliannam pro e claustro edu scriptum

hactenus in claustro occlusam magna dexteritate in coniugem a caesare impetravit, vix tandem Rakoczium e collegii pulveribus Praga eduxit quamquam furente, dum rediisset, cardinali. 5 Tentata deinde periculis peregrinationis eius vita; e qua cum incolumis rediisset, destinabatur iam ab aula impar eius dignitati coniux cum ille specie visendi exercitus in imperium profectus landgraviam Hassiae uxorem duxit ingenti caesaris invidia, qui, quod sub sua tutela constitutus sine eius consensu ducere non potuisset praetendens, vix reducem domestico carcere affecit. 6 Sed ille impetratam a caesare veniam aetatis ostendens facile eam umbram delicti dissipavit.

§ 25.

1 [ERROR: no reftable :]

25 § 25.] § 24.

Iamque attacta aetate viri ducebat quietam in bonis suis vitam cum eius subditi a caesareo milite, qui omnes Rakoczii arces pridem repleverat, admodum pressi tumultuarunt. 2> Ingentem ille in iis componendis navavit operam. <3 At caesar vel ea occasione laetus, quem sedatorem tumultus 2574 condigno afficere praemio debebat, authorem insuper eius perturbationis pronunciavit, coeperantque [ERROR: no reftable :]

25,3 post coeperantque del. auctor illi

iam casses illi eo praetextu tendi cum ille fideli amicorum suorum opera discriminis admonitus vix magna arte praesentem iam captivitatem effugit. 4 Sed enim opportuit tandem etiam in crudeles Austriacorum manus incidere principem infelicem; quae res ut magis pateat, altius mihi repetenda videtur. [ERROR: no reftable :]

25,4 videtur] videntur

§ 26.

1 [ERROR: no reftable :]

26 § 26] § sine paragraphi numero

Longevalius centurio prope principis bona in hibernis constitutus morum elegantia litterarumque cultura fato an caesaris arte in magnam principis familiaritatem irrepsit. 2 Is, dum accepta venia in Galliam ad suos remearet penates, Linzii repente captivus detinetur; fit rumor factiosas apud eum a Rakoczio ad Galliae regem scriptas repertas esse litteras. [ERROR: no reftable :]

26,2 apud] postea additum | scriptas] in margine additum | repertas esse] pro portare scr. auctor

3 Mittitur [ERROR: no reftable :]

26,3 Mittitur] pro exmittitur scr. auctor

ilico Eperiesinum Salarius generalis coniciendi in vincula Rakoczii causa; intempesta nocte e coniugis sinu abducitur infelix princeps, Eperiestinum primum, inde Viennam, mox Neostadium, fatalem Ungaris proceribus locum, raptatur. 4 Post durum sex hebdomadarum carceris squalorem venit ad eum examinandum Buccelinus aulae cancellarius; negat ille se ullius quam comitiorum Regni Ungariae iudicio subesse. 5 Altero die producitur unicus testis simul et accusator Longevalius, impallescit horrore perfidiae ad primum conspectum principis, perstat tamen in scelesta confessione, Szirmaiumque Vagum et Okolicsanium, quos nunquam viderat, certo die, quo longissime alter ab altero distabant, scelerata agitasse consilia confitetur. 6 Nulla hic patriae legum, nulla iuris iurandi ratio a caesare habita. 7 Institutum rursus contra iura regni delegatum ex extraneis conflatum iudicium illique iudicandus traditur Rakoczius, certissima (ni sors secus tulisset) Austriaci odii victima. 8 Allata a Neostadiensi consule accusationis capita, datumque triginta solum dierum ad respondendum spatium. 9 Ille tamen constanter mori se malle quam indigno eorum, quibus non competat, iudicio viliter se subicere.

2576
§ 27.

1 Itaque perierat procul dubio Rakoczius ni arcano divinae providentiae consilio e suorum inimicorum manibus quantocius fuisset elapsus. 2 Miserat occultam per fidum hominem spem Rakoczio uxor fore ut ad Angliae Prussiaeque regis preces forte liberetur. 3 Nuntius, cum secus ad principem penetrare se haud posse perspiceret, [ERROR: no reftable :]

27,3 post posse del. auctor concerneret

rem totam Leymanio centurioni, cui principis commissa fuit custodia, sincere exposuit. 4 Ab eo tempore, sive sortem principis [ERROR: no reftable :]

27,4 post principis del. auctor miser

supremo discrimini nimium iam proximam misertus centurio, sive ingentes spes animo volvens libertatem eius coepit meditari. 5 Igitur opportuno tempore misso accendendae candelae causa, qui prae foribus principis excubabat, vigile, eum in suum, quod prope aderat, cubiculum recepit indutumque Montecuculianorum militum vestibus urbe emissum paratis in certis domibus equis, etsi suo fato, pristinae restituit libertati. [ERROR: no reftable :]

27,5 accendendae] accedendae | post vestibus del. auctor para | post equis del. auctor pristinae r

§ 28.

1 Elapso Rakoczio, in quem unum furor Austriacus tendebat, dimissi statim - quis credat? - praeter Szirmaium Okolicsaniumque, [ERROR: no reftable :]

28,1 post Okolicsaniumque del. auctor complices

qui praetendebantur complices, in unum Rakoczium vel absentem saevitum est. 2 Destinatur delegatum rursus contra patriae leges [ERROR: no reftable :]

28,2 post leges del. auctor iudicium

cognoscendae eius causae iudicium cumque nemo esset qui vel verbum pro eo effaretur, tamen tanquam rite convictus perduellionis, horrendi criminis, reus pronuntiatur. 3 Nimirum vixisset ille tam securus medius inter caesaris praesidia aut ad primam datae a sorore capti Longevalii famam, si quid in re ipsa fuisset, quod illi factu facillimum erat, fugam non occupasset. 4 Aut, si reum sincera fide orbi ostendere voluit Austria Rakoczium, cur, quas apud Longevalium repertas praetendit, litteras non publicavit; cur patrium iudicium, cui se semper Rakoczius submiserat, refugit; denique cur, quidquid de Rakoczio agebat, id tantis mysteriis summoque arcano involvit?

2578
§ 29.

1 Sed quidquid de eo sit, Rakoczius iam liber Bercsenium, qui feliciori non nihil fato Austriacorum casses evaserat, in Poloniam secutus est. 2 Affulserat in principio Bercsenio regis optimatumque in eo regno favor; at mox a quodam ministro proditus, [ERROR: no reftable :]

29,2 in principio postea additum | post proditus del. auctor ni Ungarica fortitudine satellites evasisset

dabatur iam caesaris legato in poenam, cum ille insigni virtute, caeso uno, satellites evasit in monasteriumque se tacitus recepit. 3 Rakoczius postquam Varsoviam appulisset, ignotis illi, ut in peregrina urbe, omnibus rebus Gallum se professus de sacerdote eius linguae ilico est sciscitatus deductusque ad unum, postquam se de Gallici legati confessario curasset fieri certiorem, accedens eum, ut cum legato ipso colloqui posset, impetravit. 4 Legatus diffisus principi caute per Bercsenium, adhucdum in monasterio latitantem, veritatem exploravit introducto Rakoczio Bercsenioque ex occulto spectante; qui [ERROR: no reftable :]

29,4 post qui del. auctor dum

postquam verum agnovit Rakoczium, prosiliens profusis lacrimis nescias amicitiam an sortem utriusque testaretur.

§ 30.

1 Rakoczius postquam in Polonia, contra ac putaverat, per aliquod temporis [ERROR: no reftable :]

30,1 per… temporis] in margine scripsit, at hic inserendum significavit auctor

latitasset, tandem in Ungariam transmisit. 2 Quis credat ad solum principis nomen intra octo menses totam sub signa eius confluxisse Ungariam? 3 Tanta erat Ungarorum ab Austriaco iugo aversio, tanta ob calamitatem principis miseratio. 4 Leopoldus, quod omnes Austriaci principes in re simili solent factitare ut procerum, quos honoribus, beneficiis, blanditiisque devinxerunt, medio placarent nobilitatem, [ERROR: no reftable :]

30,4 principes] principi | post nobilitatem del. auctor hic

nunc quoque ad eam artem recurrit. 5 Iubet statim palatinum de belli causis se informare quasi eae ex manifesto principis, quod statim publicavit, alioquin illi non patuissent. 6 Id bellum Galli artibus suscitatum passim [ERROR: no reftable :]

30,6 post passim del. auctor creditur

quidem existimatur; at revera Gallia successibus Leopoldi territa infra spem etiam Rakoczii frigida fuit. 7 Nec debet ullum Rakoczius Gallo auxilium nisi unum illud 30 000 librarum subsidium quod et ipsum marchio Bonacus, tum in Polonia legatus, inscio rege et sub privata fide dedit. 8 Sed ad palatinum ut redeamus. 9 Respuerunt ilico Ungari eius mediationem qui se iam aulae servum effecerat. 10 Itaque 2580 quod Secsenium Colocensem episcopum [ERROR: no reftable :]

30,10 Colocensem episcopum in margine add. auctor

gentilibus carum videret Leopoldus, sane non genio aut confidentia, sed quod sua utilitas sic exigebat, elegit oravitque eum ut ille tumultum quoquo modo componeret. 11 Ille cum Bercsenio Karolioque primum congressus id tantum effecit ut posset Leopoldo certo [ERROR: no reftable :]

30,11 post congressus del. auctor illi quidem | certo] addidit auctor

perscribere bello quidem illi violatas libertates omnino ansam dedisse, ceterum iis ut mederetur, non caesari, sed principi, in cuius verba iam tota iuraverat Ungaria, incumbere comitia convocare. 12 At Ungaros ne eo quidem [ERROR: no reftable :]

30,12 ne… quidem] scr. auctor pro non quod post eo steterat

contentos securitatem fiendorum tractatuum fideiussione externi alicuius principis velle procurare. 13 Caesar ius convocandorum comitiorum sibi competere, mediationem autem filii sui regis Romanorum cuiuscunque externi principis fideiussioni Ungaros, si saperent, anteferre debere, ceterum primum ad pacem gradum indutias armorumque suspensionem esse reposuit. 14 Itaque ut ulterius negotium Szecsenius promoveret [ERROR: no reftable :]

30,14 post promoveret del. auctor praecepit

et cum ipso tandem Rakoczio colloqueretur praecepit. 15 Palatinus [ERROR: no reftable :]

30,15 Palatinus] ex Palatinusque corr. auctor

quoque suos eum in congressum serviliter in adulationem aulae instructos misit deputatos qui non potuerunt non iniquo animo ab Ungaris accipi. 16 Rakoczius Gyongyosini cum archiepiscopo congressus diaetam quidem, cum metu factionum, quas aula posset suscitare, tum odio protestantium, quos illic triumphare prorsus necessum esset, in praesens locum non habere declaravit. 17 Armistitium, quod pessima fide ab Austriacis peteretur, caesareo milite tum maxime populationibus indulgente admitti non posse. 18 Ceterum ante omnia nullitatem sententiae in se velut laesae maiestatis criminis reum latae, ut et inductae per minas vim promissae in postremis comitiis hereditatis inefficaciam agnosci debere. 19 Dum haec aguntur [ERROR: no reftable :]

30,19 aguntur] agerenter | concitavit] pro fecit scr. auctor | ob] pro ad scr. auctor

Okolicsanius religione Lutheranus, qui e carcere dimissus nescio quo hamo captus in aulae partes prorsus iam fuerat pertractus, tantam inter suae sectae homines concitavit factionem ut fere aperte a principe deficerent incusso iis ob diversitatem religionis principis Gallique in Lutheranos odium metu; Rakoczius tamen data spe quoquo modo eos placavit. 20 At caesar de Rakoczii mente per Szecsenium [ERROR: no reftable :]

30,20 Szecsenium] Secsenium

certior factus impudentes quidem eas condiciones iudicavit; ut tamen rem ad felicius tempus protrahendo Ungaros ludificaret, oblata Angliae Hollandorumque, confoederatorum videlicet suorum, mediatione exmissisque eorum in Ungariam legatis negotiationem continuavit. 21 Nunquam sincera fide pacem voluit Leopoldus sed, quod sive fraudibus suis tantas se 2582 suscitaturum fideret dissensiones ut tandem a suis ipse [ERROR: no reftable :]

30,21 post fraudibus suis del. auctor fideret putans | a… ipse pro ipse quoque scr. auctor

Rakoczius penitus deseretur, sive quod feliciorem contra Gallum armo ad progressum exspectaret, sive etiam ut eo intervallo maiores sibi vires pararet tepescente in dies, qui repentinus in re simili esse solet, Ungarorum fervore vana pacis imagine eos sic ludificavit. 22 Cuius argumento vel id esse potest quod, prout maiori aut minori successu in imperio pugnabatur, ita duriores semper aut mitiores Ungari condiciones accipiebant. 23 Quid quod, cum armistitium, sane necessarium ad pacem gradum, quem se tantopere cupere simulabat, postquam impetrasset, primus ipse violavit, ne eorum [ERROR: no reftable :]

30,23 eorum] pro iis scr. auctor

quidem bonis, qui sibi adhaeserant, parcens. 24 Sed enim haec inscio caesare Heisterius exercitus imperator propria animi acerbitate patravit? 25 Quis credat futurum satis audaciae subdito ad id patrandum si caesari sat fuisset animi ad puniendum, aut quis sibi posset persuadere Heisterium, postquam ipsius archiepiscopi capitulum et ecclesiam barbare et immaniter devastasset, minari adhuc ausurum (ni secretos alios ordines accepisset) archiepiscopo petiturum se a caesare, cuius vices in ea negotiatione gerebat, satisfacionem dicenti.

§ 31.

1 At caesar, quamquam mutata insigniter pro se per victoriam Hochstetensem de Gallo reportatam rerum facie, tamen, quod nondum aperta vi posset proterere confoederatos [ERROR: no reftable :]

31,1 post insigniter del. auctor in suum favorem | confoederatos] corr. auctor ex confoederation

vana illa pacis imagine qua per archiepiscopum, qua per Angliae Hollandorumque legatos semper sub ambiguo tentatae ludificare ultro quoque perrexit. 2 Itaque conventum de solenni Schemniczii congressu, quo cum caesaris Rakoczii potentiarumque mediatricum commisarii convenissent, caesariani minutiis ambiguisque responsis datum eum in finem indutiarum tempus protrahendo, quibus tamen egregie interea abutebatur Heisterius, occupata per eam occasionem ingenti terrarum plaga, rumpere tandem Rakoczium [ERROR: no reftable :]

31,2 terrarum] in margine additum | Rakoczium] Rakoczii

omnem fallacis eius foederis tractatum coegerunt.

2584
§ 32.

1 Sub idem tempus Leopoldus e humanis excessit dato, ut fertur, Iosepho consilio pacem ut cum Ungaris quoquo modo faceret; quae res egregiam tentandi Ungarorum animum aulae futurum sub novo regno mutationem neque ulli adhuc Iosephum peccasse spargenti occasionem dedit; Ungari tamen in fide Rakoczii ultro quoque perstitere, imo habito in Secsen memorabili congressum [ERROR: no reftable :]

32,1 post dato del. auctor fert | post fertur del. auctor consilio | spargenti] sic; fortasse melius spargendi | congressu] e congressum corr. auctor

mutuo iure iurando novo foedere sese coniunxere.

§ 33.

1 Ea Ungarorum constantia effecit ut caesar solenniorem etiam reliquis congressum [ERROR: no reftable :]

33,1 post congressum del. auctor Tyrnaviae

posceret quo utrimque constituto Tyrnavia pro eo habendo designata est. 2 Sed enim difficile erat animos in diversa distractos suisque opinionibus pervicaciter inhaerentes coalescere. 3 Ungari, prout bellandi causam laesam libertatem habuere, sic eam restitutam pacis fructum esse voluere. 4 Iosephus aliis bellis distractus et pacem cupiebat, nec a despotico recedere regimine volebat. 5 Principio eius congressus post multa inania de plenipotentiis, de titulis certamina Ungari quasi pro basi tractatus praemissum voluere per declaratam domus Austriacae succesionem hereditariam regni proprietatem haud intelligi, quasi ex eo, quod hereditarium dicatur Ungariae regnum, iam instar aliarum hereditariarum provinciarum appropriatum domui Austriacae foret illaque non tam illi praeesset quam id velut patrimonium suum possideret, proindeque quod lex Andreae sublata sit, princeps iam nulla lege, tanquam quae a subditis in eum ferri non possit, teneretur. 6 Aliam enim esse hereditariam successionem et aliam hereditariam proprietatem, sive hereditariatum alium esse successivi regiminis, alium proprietariae dominationis. 7 Nec ad evitandum id posterius sufficere quod Ungaria suis regenda legibus promittatur, cum Bohemia quoque et Austria distinctis ad invicem propriisque legibus gubernerentur, cum tamen hereditariae proprietatis (in qua potissimum fundatur illud: sic volo, sic iubeo) vis eadem sit utrobique. 8 Quod Austriaci ad Ungariam quoque extendere huiusque regimen cum illorum confundere admodum consueverunt. [ERROR: no reftable :]

33,8 post consueverunt deleta nonnulla: Quod tamen stare non posse uel inde apparet

9 Sic quia impositi sunt hereditariis provinciis duodecim milliones, Ungaria autem tertiam earum partem constitueret, ideo quattuor eam milliones solvere debere inferebant; quod de milite quoque cum proportione practicabant, cum tamen 2586 dispar sit quoad hoc Ungariae aliarumque hereditariarum [ERROR: no reftable :]

33,9 hereditariarum] hereditarium

provinciarum ratio cum ibi rex ex proprio arbitrio simpliciter ordinare et soleat et possit, hic vero de vectigalibus (si modo leges datumque ius iurandum observare velit) nihil nisi ex regni mente constituere possit. 10 Caesar in eam Ungarorum declarationem vix, aegre, demum tamen concessit, superatae deinde ingenti labore armistitii condiciones sunt.

§ 34.

1 Ast ubi ad pacis tandem condiciones deventum est, tum demum apparuit animos tam contrariis rebus intentos bona fide coalescere non [ERROR: no reftable :]

34,1 non] postea additum

posse. 2 Quippe Ungari vetus regimen avitamque libertatem in cunctis suis condicionibus respiciebant, caesar e contra, quidquid hereditariae despoticaeque suae derogaret, [ERROR: no reftable :]

34,2 derogaret] e derogabat corr. auctor

respuebat. 3 Itaque negata externa fideiussio sive exterarum potentiarum mediatio, interna autem, quam in observatione legum ponebant, verbis tantum, ut semper alias, promissa; Transylvanis electio non restituta; ut extorti violenter de successione, de Andreae lege articuli in libera diaeta aliqua ratificentur, prorsus non admissum; negata externi militis e praesidiis eductio, id est relicti regno compedes; confirmata, at ambiguissimis verbis, palatini, iudicis curiae, banique dignitas; pari verborum involutione liberum religionis exercitium admissum; generalis capitanei, thesaurariique dignitas specie remittendi ad aliam diaetam negotii prorsus denegata. 4 Negata coronae Muranium translatio; ius armorum remissum quidem, at pessima, ut apparuit ex eventu, fide. 5 De non conferendis extraneis dignitatibus, de restituendis damnificatorum bonis, de monetae cupreae compensatione, de cancellariae authoritate, de Iazygum, Cumanorum, et liberarum civitatum privilegiis ita responsum ut apparet odiosa ad diaetam relegatione tacitam involvi negationem.

§ 35.

1 Talia caesar Ungaris responsa dedit nec id quidem antea illis manifestans quam indutiae ad finem decurrere incoepissent, nimirum nec locus iis respondendi et occasio praeberetur, adiectis minis evertendi regni ni iis prompte assensissent. 2 Itaque oportebat sumptum malo omine bellum vel invitum Rakoczium continuare; cuius non potuit non infelix exitus esse. 3 Dudum praeclusa Ungaris militarium honorum via robur eorum 2588 exstinxerat ars Austriaca gentemque in vinum et otium degenerare coegerat nulla iuventutis educatio aut tradendae iis disciplinae militaris cura; quem suum errorem gentis deinde barbariem appellabant. 4 Quo factum ut, quidquid Ungarici militis Rakoczius habuit (nam externorum aliunde habuit fere nihil), quamquam iustissima causa sumpta arma in praedam magis quam in [ERROR: no reftable :]

35,4 post quam in del. auctor libertatem

patriae felicitatem exercerent. 5 Armorum ad haec aerisque ingens penuria; inexperta ipsius principis et vagis turbidissimisque Bercsenii consiliis et levibus gentis impetibus obnoxia aetas; Karolii, Forgacsii, Oesterhazii, Csakii in Bercsenium, tanquam ea praecellentia indignum, invidia et ex eo in principem contemptus; arcanus catholicorum a Rakoczio, tanquam is solam causam haereticorum eo bello sustineret, horror; rusticorum sub nomine Rakocziani militis in nobilitatem, ecclesias, et clerum facinora, quod etsi invito principe, magnam tamen illi invidiam conflavit; Pannicus post amissam inconsultissime Tyrnaviensem Poudmericzensemque pugnam exercitus terror; Rascianorum innatum contra Ungaros odium, adeoque insignes in Rakoczianos conatus; pontificis post accomodatas cum caesare suas differentias sub excommunicatione facta clero prohibitio ut partes principis deserent; ipsa belli causa proxima perduellionis infamiae atque ex eo precaria tamen principis in militem authoritas, exorsa pestis, ipsum quoque malefaustum principis sidus; [ERROR: no reftable :]

35,5 post Oesterhazii del. auctor aliorum | post tamen del. auctor eorum | ipsa… sidus] in margine postea litteris minutis adscriptum | causa] caa

denique, quod instar omnium est, Austriacorum armorum contra Gallos Bavarosque felicitas haud parem pro iustitia causae illi bello exitum fecere. 6 Palfius filiae suae apud Iosephum gratia supremum imperium adeptus eam pacem seu, ut vocamus, armistiam confecit, cui rei gerendae cum Rakoczius comitia in Huszt praefixisset, Karolius nefaria traditione eo inscio in Kassa transegit. 7 Quae res Rakoczium ad finem usque vitae errare et sub extraneo caelo vivere coegit, nobis autem reliquit tamen eam umbram libertatis qua nunc utimur, ut servi aperte non dicamur.

Finis.

2592 Breves aliquot dissertationes
Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.