Brevis notitia quibus artibus libertatem Ungaricam domus Austriaca pessumdedit primumque
haereditariam, mox etiam despoticam imperii formam introduxit.
§ 1.
1 Primum id nos accipere oportet Ungaros, avidum natura libertatis populum,
etsi creatis regibus, non omnem tamen ex integro potestatem iis concesisse; retinuere sibi
non pauca de suprema potestate rerumque summam non apud principem solum sed una penes
optimates esse voluere. 2 Sic dispertita regem inter et optimates pacis
bellique potestas ut nec bellum inire nec foedus constituere illi sine his integrum foret;
sic leges ferendi, tributa et vectigalia augendi vel minuendi facultas ita principi est
attributa nihil ut in eo genere praeter optimatum consensum constituere possit.
3 Quid, quod optimates ipsi ita parum regiae potestati sunt obnoxii ut nullo
in eos principi arbitrii iure relicto severitati legum, quae et ipsum principem pro modulo
suo ex aequo ligant, sint subiecti. 4 Accedit palatini (quem ipsum, ut et
conservatores coronae, quod non rex, sed ipsi eligant optimates, magnae libertatis locum
habet) par fere principi authoritas, Austriacis semper invisa; qui adeo supra ceteros est
elatus ut regem inter et regnum de lege mediator sit eiusque sit muneris civiles, si quos
oriri contingat, tumultus componere, cunctis, qui uspiam in Ungaria sint, exercitibus
praeesse, principis orphani tutorem agere, invigilare legibus, ac quemadmodum regnum in suis
libertatibus, sic regem in suis iuribus conservare. 5 Multa alia sunt quae
ostendant supremam potestatem in principe ex toto non residere, proprietateque coronae penes
regnum semper permanente solum eius usum principi esse.
§ 2.
1 Has tantas talesque Ungarorum libertates, ut primum solio irrepsit, domus
Austriaca, sine lege aliis regnis dominari assueta, non potuit aequo animo intueri coepitque
primum posteris suis, mox propriae dominandi libidini consulere. 2 Quod ut
melius appareat necessarium puto nosse quomodo Ungarico solio Austriaca domus primum se
intrusit, quod brevissime expedio.
2532
§ 3.
1 A funesta Mohachii clade, quo tanquam ferali ictu afflicta concidit
Ungaria, exigui illi, qui supererant, optimates, ut regno consulerent in campum Rákos pro
more congregati, insignem bello meritis virum Ioannem Zapolium, prius Transylvaniae ducem,
sibi in regem praefecere, quod vel ipsi devincti Austriacae domui authores infitiari non
praesumunt. 2 Stephanus Bathorius, potens in vulgus vir, caecus rabie ob
praelatum sibi Zapolium, ilico ad viduae reginae, quam Ferdinandi Primi imperatoris sororem
occisus nuper ad Mohachium Ludovicus rex funesto Ungariae matrimonio sibi coniunxerat, partes
transiit regnumque, cum pro se non potuisset, Ferdinando coepit procurare. 3
Nec defuit sibi Ferdinandus, etsi gravi in imperio bello implicitus, et qui ante Mohachianam
cladem ob eius belli magnitudinem affini Ludovico opem ferre recusaverat, tunc regno a Turca
misere iam alioquin dilacerato, ut suae ambitioni deserviret, eo non obstante bello novam
belli facem misso valido in Ungariam exercitu inferre non dubitavit, cepitque ante omnia
Posonium et indictis per reginam (quod monstrum!) comitiis regem se fecit proclamari.
4 Ita primum Ungarico solio domus Austriaca irrepsit, quo iure, quis non
videt? 5 Frustra illa ad foedera nescio quae Mathiam inter et Uladislaum, ac
Fridericum imperatorem inita recurrit quibus tributum sit illi, in casum quo ii sine liberis
decesissent, ius in Ungariam, quasi vero Mathias aut quispiam alter mortalium de corona sine
regno potuisset disponere, aut hereditarium iam tum fuisset Ungariae regnum.
6 Sed ut ulterius procedamus: postquam se regem eligi vi fecisset
Ferdinandus, eodem exercitu ulterius progressus, cum Turca Dravanas regni partes popularetur,
ipse egregius Turcicae feritatis aemulator Danubianas regni partes sic praeceps devastavit ut
brevissimo tempore Zapolium, cui exiguum virium superfuerat caeso ad Mohachium [ERROR: no reftable :]
3,6 Mohachium] Mohachichium
nobilitatis flore regno penitus eiceret.
7 Quid faciat regno per
nefas pulsus infelix princeps?
8 Postquam omnium Christianorum regum
nequiquam implorasset auxilia, praemissa Clementi pontifici excusatione Solimanni Turcarum
caesaris opem efflagitavit, nec incassum: quippe imperator ipse cum valido in Ungariam
traiecit exercitu et totum peregrini magis quam hostis instar brevi peragrans regnum ad ipsa
Viennae moenia victor exercitum admovit.
9 Perfidiam quidem istam atque
infidelitatem domus Austriaca proclamavit ast, cum ei rei causam ipsa praebuerit, nemini
iustius alii quam sibi ipsi potest imputare.
10 Ac Solimannus quidem commota
specie belli sacri a Ferdinando universa Christianitate Vienna repulsus fuit, redux tamen
miranda in barbaro
2534
magnanimitate reductum Budam Zapolium absque omni tributo regem Ungariae restituit.
11 Non tulit id Ferdinandus nec ante ad pacem animum adiecit quam ingenti a
vizirio proelio fuisset profligatus.
12 Zapolius et ipse bello fessus,
cedens, quod oportuit, necessitati, acquievit uti superiores, quas tum etiam tenebat,
Ferdinandus Ungariae partes retineret, cetera sibi cederent dum in humanis esset; post fata
in Ferdinandum pariter devolverentur; quasi esset ipsi ius aliquod regnum electione post
mortem suam privandi.
13 Sed haec res ut ceciderit, postea videamus.
14 Interea Ferdinandus, vix exiguae Ungariae partis possesor, ostendit
tamen ilico animum quem fovebat, nec quievit donec hereditatem per fas et nefas declarari
procuraret (5:1547.) [ERROR: no reftable :]
3,14 5:1547] in margine
irrito sane conatu, ut ipse per electionem filii sui facto proprio comprobavit.
15 Primus iste quoad hereditatem fuit domus Austriacae conatus; quam autem
subvertendis legibus transferendaeque ab optimatibus in se omnis potestatis Ferdinandus
operam dederit, articuli 4:1554; 3, 4, 5:1559; 34. et 37:1563. satis testantur.
16 Sub eo vetus illud domus Austriacae consilium originem habuit
supprimendi palatinatus , sub eo inducti contra leges patrias externi milites,
Ungaris nihilominus quam Turcae funesti, sub eo denique statim coeptum contemptui haberi
Ungaricum nomen, ut appareat Ungaricae libertatis excidium una cum domus Austriacae regimine
incepisse et, ex quo domus istius imperium in Ungaria cepit, regem et regnum in diversa
distractos, illum semper subversioni legum exitioque libertatis, hoc conservationi eius
studuisse.
17 Quae res tantis postea civilibus bellis causam dedit, non
religionis diversitas aut, ut Austriaci per contumeliam dictitant,
levitas Ungarorum .
18 Id enim notum omnibus est quanti
ingenuus sit amor libertatis et, si pro libertate tanto sanguine parta, tanto tempore
conservata contra saevos periuri tyranni conatus pugnare levitas est, leves se esse Ungari
ultro confitentur.
19 Quin potius confiteantur Austriaci se solos cum evocati
Turcae, tum tantorum belli malorum causas esse, qui, ut destructa Ungarorum libertate ad
libidinem possent dominari, toties eam gentem (quod facile praevidere poterant) in arma aut
imprudenter aut malitiose impellere contra ius iurandum contra humana divinaeque iura non
dubitarunt.
§ 4.
1 Sed ut regrediamur; mortuo Zapolio existimavit Ferdinandus se vigore
illius nescio cuius foederis in alia quoque regni parte successurum, ast Ungari
2536
utentes iure, quod ipsis Zapolii conventio auferre haud valebat, filium eius Sigismundum in
cunis adhuc vagientem in regem elegere. 2 Cuncta ilico Ferdinandus commovit
perduellionemque rursus inclamitans diciones Sigismundi populabundus invasit ut adeo impar
resistendo pusilli mater Isabella ad Solimannum iterum confugere sit coacta.
3 Adfuit ille; at tum primo fugato Ferdinandi exercitu fraudem, quam animo
tegebat, pandidit defendendaeque Budae impotentiam praetendens ipsam pro se occupavit,
Isabellam Transylvania septemque superioris Ungariae comitatibus iussit esse contentam.
4 Ita trium dominorum iugum ad semel infelix pertulit [ERROR: no reftable :]
4,4 post pertulit del. Transylvania
Ungaria.
5 Sed Ferdinandus nec tum quietus, quod armis non poterat,
fraude consequi nitebatur ut totam sub suam potestatem redigeret Ungariam.
6
Itaque persuadet nescio quibus fraudibus Isabellam uti dicionibus suis concederet,
Sigismundus autem regis nomine abstineret, amplissimas eum in finem at vanas, pro more
Austriaco, pollicitationes adiungens.
7 Solimannus specie defendendae
Isabellae, re ipsa quod sua multum intererat per accessionem Transylvaniae potentiam domus
Austriacae in vicino adeo non adaugeri, misso exercitu, depulsis Austriacis, facili negotio
Isabellam et Sigismundum in suas restituit diciones, magnoque cum gaudio incolarum
Transylvaniae restituit.
§ 5.
1 Tum demum vidit Ferdinandus quam invita (ut dicitur) Minerva successionem
fecerit declarari, reliqua sibi vix exigua Ungariae parte eaque ob oppressiones, quas supra
docuimus, ita in eum animata ut nihil minus posset sperare quam permissuros post fata sua
Hungaros ut suus vi eius declarationis filius succedat. 2 Quid fecit?
Imitatus vestigia patrum suorum, qui per continuam filiorum electionem iam centum antea annis
domui Austriacae hereditatem in imperio sub vano electionis nomine stabiliverunt, ipse etiam
se vivo Maximilianum filium eligi procuravit, sane cum consueto regnum in cunctis suis
libertatibus conservandi iuramento; qua deinde arte omnes eius successores ad Leopoldi usque
tempora usi sunt; qui tandem ad evertendam penitus libertatem fato datus funestus Ungariae
rex et hereditatem et despoticum imperium iuxta stabilivit.
§ 6.
1 Interea attigerat iam aetatem viri Zapolius moxque sive praeteritarum
iniuriarum memor, sive ambitione occupandaeque totius Ungariae consilio,
2538
sive etiam quod Austriacis machinationibus ad id ultro compulsus fuerit, bellum
Maximiliano, qui Ferdinando successerat, indixit; quod vario eventu gestum talismodi demum
pax est consecuta ut Zapolius Ungaria regisque nomine abstineret, Transylvaniam septemque,
quos possidebat, superiores comitatus retineret, Maximilianus Turcae triginta milia
ducatorum, Zapolio suam praestaret sororem. 2 Negavit id postremum consueta
Austriacis perfidia Maximilianus; quod ut ulcisceretur, Zapolius ad Martem
[ERROR: no reftable :]
6,1 Martem divino pro Ma*tem, cum littera singula legi non
possit
regum iudicem confugit.
3 Perduellionem exclamant his Austriaci et
ruptum foedus, consueti sua scelera in aliorum culpam conferre; at eos ipsos causam funesto
sane illi bello dedisse quis non videt?
4 Adfuit rursus cum tercentis
armatorum milibus pro Zapolio Solimmannus stetissetque caro Austriacis una muliercula ni plus
quam stupenda universo orbi Nicolai Zrinii virtute tam diu ad Szigethum fuisset detentus
donec fato suo secutam Zrinii mortem abunde compensavit.
5 Tum vero facile
fuit Maximiliano a Selymo, qui Solimanno successerat, homine minime bellicoso et alioquin vel
invito in Venetos tendenti pacem impetrare, qua relictis Zapolio, quas hactenus possederat,
dicionibus, cum tradendae sibi Maximiliani sorori insisteret, repente eum "seu fato" (ut
inquit Florus Polonicus) "seu veneno properata mors abstulit."
6 Quod mirum
minime fuisset ab iis qui nuper Martinusium antistitem et cardinalem, quod suis fraudibus,
quibus Isabellam e Transylvania eiecerunt, obstare voluisset, non curata purpurae sanctitate,
spreta religione, contempto humano divinoque iure gladio perimi curaverunt.
§ 7.
1 Sublato hunc in modum Zapolio Transylvanii ipsis acquiescentibus
Austriacis Ioannem Bathorium cum successione sibi in principem praefecere, cui Stephanus
filius successit, mox a Polonis renitente nequiquam Maximiliano electus; huic Christophorus,
isti Sigismundus, qui cum Rudolpho, Maximiliani filio, vivo adhuc patre ab Ungaris Austriaco
dolo pro successore electo ita egit ut nec pacem turbaverit et suum pro absoluto
2540
declarari fecerit principatum icto cum Rudolpho anno 1606. solenni foedere quo haec omnia
continentur eiusque insuper hereditas confirmatur. 2 Verum ne tum quidem
defuit Austriacus dolus; persuasere nescio quomodo Bathorium quoque ut Transylvania decedat,
aureos in Silesia montes ipsi pollicitantes; at enim delusum ut se vidit Bathorius, receptam
ilico armis Transylvaniam fratri tradidit cardinali, ipse in Poloniam sive taedio humanarum
vicissitudinum sive secretiori quadam de causa profectus. 3 Miscuere illico
armis omnia Austriaci ut recipere possent Transylvaniam sublatoque horrendo facinore
cardinali iam iam voti damnabantur cum inclinato rursus in Bathorium populari favore ingenti
cum applausu e Polonia receptus est.
§ 8.
1 Nec conquiescere Austriaca arma dum cedente tandem fatis Bathorio, quod
tam efflictim cupiverant, Transylvania potirentur. 2 Tum demum libere coepit
saevire Austriacus furor; cum nullum iam in vivos crudelitatis genus superesset, in mortuos
saevitum fuisse indubitata tradunt monumenta; nempe subiugata iam Transylvania Ungariam,
Austriam inter et illam mediam, nullum respuere posse servitutis iugum existimabant.
3 Protrita omnia regni iura, violatae militari licentia nobilitatis
libertates (3:1598), inducta rursus externorum dominatio, clausae gentilibus dignitates,
palatini munus rursus suppressum, ut iam cuique liceat existimare an non in tanta legum ruina
lex Andreae periuro principi resistendi tribuens facultatem locum habere debuerit et
effectum. 4 In tanta tamen ruina patriae silebant adhuc leves (ut volunt
Austriaci) et nati ad perduellionem Ungari, satis non fuit tantis obrui malis; oportuit et de
remedio antea desperare. 5 Quod brevi Rudolphus palam fecit indictis comitiis
quo de gerendo adversus Turcas bello consuleretur. 6 Sed enim mederi antea
suis volebant malis Ungari, remedium tantarum calamitatum postulabant. 7 Hic
sive data occasione, sive incitati arte aulae Lutherani suam in regno sectam stabiliri,
ademptas restitui ecclesias postulabant. 8 Quo loco, quoniam mentio incidit
Lutheranorum, praeterire sine fraude non possumus qua Austriacorum arte aucta haec in Ungaria
haeresis tantis bellis praetextum, Austriacis autem facilem stabiliendae hereditatis
absolutaeque dominationis dederit modum.
2542
9 Ingens fuit, antequam domus Austriaca irrepsisset, legum in Lutheranos
severitas, (54:1523) vitae fortunarumque rei habebantur. 10 Recessit ab eo
rigore statim Ferdinandus, sive quod imperii Lutheranos, quibuscum ingens tum illi negotium
fuit, metueret, sive quod unice stabiliendae hereditati despoticoque imperio intentus
gauderet [ERROR: no reftable :]
8,10 gauderet] corr. auctor ex gaudebat
diversitate religionis gliscentem Ungarorum dissensionem eos ad antevertenda sua
consilia minus fortes reddere.
11 Eadem fuit cunctorum eius successorum in
Lutheranos indulgentia dum fere Catholicorum numerum exaequassent.
12 Tum
vero praeclaro hoc suo opere Austriaci, principes videlicet (ut iactitant) valde religiosi,
uti coeperunt semper religionis motivo, cum opus foret, Ungaros in diversa distrahentes.
13> Erat quod a regno petendum haberet princeps? <14 Templa,
scholae, universitates Lutheranis promittebantur.
15 Fuit id semel obtentum?
16 Iam nulla de iis mentio; ut esset catholicis quoque quod eos consoletur,
cuncta in horum favorem dicebantur.
17 Coeperat violatas libertates regnum
lamentari?
18 Instigati sunt Lutherani suas praetensiones ne omitterent,
catholici ne cederent; sic vigente privatim discordia minus publico poterat indulgeri
querelis.
19 Denique, exsuperantibus Ungarorum patientiam iniuriis, armis
Austriacorum tyrannidi obvium itum est?
20 Commota ilico universa Europa est,
indictum religioni bellum, pro fide catholica pugnari clamitabatur; quasi vero omnium, quae
unquam gessit Ungaria, bellorum civilium non fuerit causa principalis
libertatum regni
violatio, quibus quod Lutherani quoque pars non exigua Ungarorum interfuerint,
illorum in regno stabilimentum ex accidenti interveniebat.
21 Atque his
artibus Austriacorum stabilita in regno pestis illa praeclarum suas intentiones aulae
exsequendi semper modum dedit.
§ 9.
1 Quod vel his, de quibus loqui coeperamus, comitiis palam factum est; nam
ut primum intuitu religionis in diversa abire Ungaros aula conspexit ne, quas memoravimus,
regni querelis indulgeri cogeretur, specioso, ne dissensiones in amplius gliscant, praetextu,
insigni ludibrio, comitia dissolvit. 2 Quid faciat sic ludificatum infelix
regnum dum non modo premi se omni calamitatum genere, sed et desperandum esse de remedio
videt? 3 Sane mirari nos minime decet si de iusta tandem defensione coepit
cogitare; dux tantum et author defuit cum Rudolphus, vel id indignatus quod Ungari mala sua
quaeri ausi fuissent, quoniam de universis se non poterat vindicare, in Lutheranos, partem
utpote infirmiorem, detonavit, quasi publicas ipsi consultationes
2544
turbassent, ultusque privatorum supplicio regni totius querelas est. 4 Tum
vero alienatis Lutheranorum quoque animis vix Bocskaius, quem privatae iniuriae caesari
infestum reddiderant, hostilem in eum animum ostendit, cum ilico ab eo adversus caesarem
universum regnum stetit coegereque armis, cum aequitate non potuissent, caesarem Ungari
exactius ut tandem eorum libertates observarentur, sufferretur extranea dominatio, palatinus
demum post annos quattuordecim eligeretur. 5 Hae sunt foederis illius, quod
anno 1606. ictum est, condiciones, ut appareat easdem et belli causas fuisse.
6 Eo foedere libera permansit Bocskaio, quam sub iugum miserant Austriaci,
Transylvaniae possesio, Lutherani, ut suas etiam haberent partes, in regnum per legem recepti
sunt.
§ 10.
1 Ita avulsa ab Austriacis Transylvania Mathias, qui Rudolpho successit,
non satis habuit animi ut iam contra libertatem Ungarorum quidpiam attentaret, omnem tantum
cogitationem ad recuperandam Transylvaniam intenderat. 2 Igitur fovere illic
turbatores, ipse etiam turbas excitare, mox mediatoris instar se ingerere, verbo iis artibus
uti quibus facillimum pro omni eventu sibi faceret accessum. 3 Sed enim sors
secus tulit, nam, ut est continua rerum humanarum vicissitudo, non solum Mathiae artes optato
effectu caruere, sed et Betlenius, qui post non nullos Bocskaio in Transylvania successerat,
Ferdinandum secundum Mathiae successorem regno pariter exuit et corona. 4
Bello huic artes potissimum illae, quibus Transylvaniam affectabant Ungari, causam dederunt,
accessit foedus Ungariam inter et Bohemiam 1606-to ictum, quo ad succurendum Bohemis contra
caesarem Betlenius ultro se obligatum existimavit. 5 Verum quaecunque causa
belli eius fuerit, eventus certe tam felix fuit ut totam simul cum corona Ferdinando Ungariam
eripuerit. 6 Mox tamen foedere mediante restituit ea lege ut sibi quoque,
quidquid olim ad Transylvaniam spectaverat, redderetur. 7 Ceterum confirmata
hic quoque Lutheranorum libertas quam et ipsam belli causam inter alias Betlenius
praetenderat. 8 Mortuo Betlenio Rakoczium Transylvani principem elegere.
9 At Ferdinandus Tertius, qui priori successerat Betlenii foedera praetexens
[ERROR: no reftable :]
10,8 praetexens] corr. manus altera ex praetendens
a morte eius Transylvaniam, quae iam olim ad Ungariam spectaverat, ad se redire
debere praetendebat.
10 Igitur quo eam in provinciae formam redigeret, misit
validas adversus Rakoczium copias, quas tamen ille insigni virtute profligavit.
11 Nec ultra Suevicis rebus distento caesari Transylvaniae vacare integrum
fuit.
12 Verum enimvero vix rebus contra Gallos Suevosque prospere compositis
ilico in oppressionem tantum
2546
Ungaricae libertatis intendit.
13 Ita regis felicitas funesta semper regni
libertati fuit.
14 Ad Rakoczium Ungari ilico confugere, qui rem melioribus
tentans proposuit primum aulae regni querelas remediumque postulavit.
15 At
illa distracto in alia Turca nihil sibi metuens a Transylvano surda aure cuncta accepit; cum
Rakoczius ab Ungaris etiam adiutus insignibus aliquot proeliis ad pacem reddendasque Ungaris
libertates feliciter compulit.
16 Ita percusso foedere nihil postea sive in
Transylvaniam, sive in Ungarorum libertatem ad Leopoldi usque tempora tentatum.
§ 11.
1 Is demum fatalis Ungariae rex cuncta simul perfecit: sub iugum tandem
Austriacum misit Transylvaniam, stabilivit hereditatem, despoticum prorsus imperium ex
integro induxit. 2 Primus eius conatus fuit cunctarum, quas in Ungaria
possidebat Rakoczius, urbium occupatio, nulla sane alia causa quam quod is a Suevis contra
Polonos, quos defendebat Leopoldus, stetisset. 3 Nulla hic foederis, quo
Ungaria Transylvaniam defendere obligabatur, nulla precum, quas Rakoczius interposuit, ratio
habita fuit. 4 Pluris erat caesari quocunque praetextu in Hungaria, [ERROR: no reftable :]
11,3 in Hungaria] in margine addita
in qua supremis viribus tyrannidem occupare constituerat, se posse stabilire.
5 Atque id ipsum etiam exteris ducibus et extraneo milite, cum contra regni
leges, tum adversus votum Ungarorum, qui pro intercedente foedere succurri potius Rakoczio
contra Polonum voluerunt, perfecit, ac in palatini authoritatem iam tum involavit.
6 Ad occupandam deinde Transylvaniam animum adiecit quod alienatis ob
susceptam catholicam religionem a Rakoczio filio superioris Transylvanorum, quorum pars longe
maxima acatholica fuit, animis Kemenius, constitutus eius adhuc minorennis tutor, nefanda
perfidia pro se volens occupare Transylvaniam, eundem evocasset.
7 Verum
secuti meliora consilia Transylvani in Apafium communi voto consensere significavereque
Leopoldo nihil amplius sibi caesareo milite opus esse futurosque in armis contra omnes qui
eos turbare non dubitarent.
8 Turca quoque offensus hoc caesaris prioribus
adeo adverso foederibus facto bellum coepit meditari.
9 Caesar consultaturus
de eius gerendi ratione comitia indixit ac, quoniam ad opprimendam, ut meditabatur, Ungariam
multum interfuit extraneo Ungariam milite compleri, specioso auxilii praetextu id potissimum
ab Ungaris flagitavit, necessaria ut ii ad vitam suppeditarentur.
10 Ungari
probe gnari, quo isthaec aulae consilia spectarent, id acriter negavere, cumque secretos
quodpiam aulam inter et Turcas tractatus intercedere conspexissent, non potuerunt non
2548
queri caesarem iuramenti sui immemorem cum Turcis sine regno quaepiam pacisci.
11> Quid faciat Austriacus dolus? <12 Invenere modum quo rursus
catholicos cum Lutheranis colliderent sicque comitia nulla re determinata dissolverent.
13 Itaque inductae rursus, ut antea, extraneae copiae, nulla palatini aut
Ungarorum ratio habita, completa externo milite praesidia, Montecuculius supremus exercitus
ductor, ut ante, permansit.
14 Ac ille quidem insigni proelio Turcam ad
Sanctum Gothardum profligavit deditque ingentem toti Christianitati spem futurum ut Turcae
maxima quaeque acciperent detrimenta, cum caesar utilitatis tantum suae studiosus pacem ilico
adversus omnium opinionem fecit.
15 Nullam in eo foedere Ungari partem,
contra omnia regni iura, contra praestitum a caesare in coronatione sua iuramentum, habuere,
intellexere post pauculum adversus se, non pro se pacem illam factam esse; nam Turca per
universam ilico Ungariam tributum exigere coepit, cumque ad caesarem Ungari recurrissent,
dare tantum prohibebantur.
16 Petiere igitur liceret adminus sibi suum
Constantinopolim mittere ablegatum qui causam eius rei sciscitaretur.
17 Id
quoque negatum fuit.
18 Oportuit itaque aut privato quotidie cum Turca Marte
confligere aut se spoliari cunctisque fortunis exui ultro sinere, ut adeo funesta hac omnique
bello diriori pace sexaginta amplius Ungarorum et Turcarum milia periisse dicantur.
19 Leopoldus vero laetus mutua adversariorum ruina (nam et Ungari inter
inimicos ab Austriacis semper habebantur) comitia insuper indixit quibus nihil nisi victualia
pro externo milite et aes pro aedificandis praesidiis, id est applicandum ab ipsis Ungaris
libertatis iugulo ferrum, petebatur.
20 At ii amplius etiam quam unquam alias
de libertate solliciti (quod iniecto per externum militem freno, negata palatini in locum
Veselenii electione, sublato, ut non pauci ferebant, Austriaca fraude, qui potissimum
timebatur, heroe Nicolao Zrinio, palam ferebatur aulam aperte se liberare velle ab omnibus
iis qui inducendo despotico imperio obstare potuissent), surdi ad illa, sinceram [ERROR: no reftable :]
11,20 sinceram] e bonam postea emendatum
tantum pacem aut apertum bellum postulabant.
21 Ita caesar, tanquam
primum despotici imperii facinus patratus, illustriores eius diaetae viros quasi laesae
maiestatis reos, quod suapte servitutem subire noluissent, Posonium ad dicendam causam
citavit.
22 Voluit nempe facto comprobare quod ferebatur sufferendos e medio
omnes illos qui despotico imperio obstare potuissent.
23 Sed enim praetextus
ille ad perdendam omnem Ungaricae libertatis florem non suffecit, oportuit novum rebellionis
titulum comminisci ut tandem, quod tanto tempore indirecte machinabantur, Austriaci subversa
priori regiminis forma, prostratis cunctis legibus despoticum imperium inducerent.
2550
§ 12.
1 Et hic demum fatalis ille ictus est quo nullo sceleris genere ab aula
praetermisso prostrata tandem concidit Ungaria apparebitque ex eo potissimum, quod a
principio proposuimus, quibus artibus prostrata Ungarica libertate despoticum in Ungariam
imperium Austriaci induxerint. 2 Quod ut magis appareat, nosse oportet vivo
adhuc Veselenio palatino Zrinium, Nadasdium, Frangepanum, caeterosque maiores ordinis
proceres secreto tractasse ut, quoniam Leopoldus ex binis iam uxoribus nullam proles habens
defecturus in semine putabatur, eo mortuo divisis inter se comitatibus, communibus eos
regendo legibus novam reipublicae formam constituerent. 3 Ignotum id aulae ad
haec usque tempora fuit cum vix re cognita laeta datam sibi tandem perdendi eos, quorum
potentia timebatur, occasionem, ad capiendum Zrinium Csaktornyam ilico militem expedivit.
4 Negavit ille se quidquam in caesarem perpetrasse missoque obside filio,
data fide se quoque venturum, iam veniam Viennae obtinuerat cum pressus nihilominus a
caesareo milite fuga sibi una cum Frangepanio consulere est coactus delatusque ad vicinum
comitem Kérium, violato hospitalitatis iure, detestanda perfidia, captivus simul cum altero
Viennam missus est; Rakoczius, Zrinio sanguine iunctus, anxius eius periculo ilico superiorem
Ungariam commovit cum caesar obstricta caesarea fide daturum se Zrinio libertatem promisit si
Rakoczium arma deponere procurasset. 5 Fecit id ille; at in vicem praemii pro
Austriaca fidelitate arctiorem custodiam tulit. 6 Data est Rakoczio venia ea
lege ut in omnes arces suas (quod unice spectabat tum aula) caesarea praesidia acciperet.
7 Ungari, cum iam alias saepe, ut palatinum sufficeret, caesarem petiissent,
tum hoc tempore per legatos ilico caesarem obsecravere creando ut palatino iudicandisque
laesae maiestatis reis, quos de lege per comitia oportuerat iudicari (Vladislai decretum
1:53), comitia indiceret. 8 Ille pro responso innumerabilem tantum in
Ungariam militiam induxit citavitque non tanquam ad comitia vocaret, sed velut ad iudicium,
territam iam Zrinii Frangepanique carcere et tanto exercitu nobilitatem, impulitque tandem ut
in cunctas Ungariae urbes praesidia acciperent cum nunquam antea ullam Ungariae arcem
externum praesidium insedisset, acturus nempe apertis viribus si confictum perduellionis
crimen non substitisset. 9 Itum deinde ad privatorum arces e quibus haud
pauci iugo non asueti omnino restitere; quod ulteriorem rebellionis praetextum Austriacis
postea subministravit. 10 Veselenius e horum numero palatini illius filius
Tököliusque fuere; qui
2552
tamen omnes in mentem caesaris vi adacti sunt. 11 Multi ex his in
Transylvaniam in suprema necessitate se recepere; e quibus Tökölius, civilis, quod postea
secutum est, belli author, mortuo sub obsidione patre fuit.
§ 13.
1 In tantis calamitatibus Ungari, ne quid relinquerent intentati, cum
caesar comitia pervicaciter denegasset, diaetam ipsi creando palatino Cassoviam indixere,
quod regni lex (3:1608.) id ipsis indulgeret. 2 At caesar pro novo laesae
maiestatis crimine id accepit. 3 Missis itaque parte una legatis quo [ERROR: no reftable :]
13,3 quo] quae
suam diaetae illi significaret indignationem, iusso parte altera illuc proficisci
exercitu, subito ea comitia dissipavit; captus deinde Nadasdius truncatusque capite; quem ex
intervallo Zrinius Frangepanusque sunt consecuti; sane nullius ceterum criminis rei quam quod
supra memoravimus, et quod praesidia caesarea, id est ferrum in proprium iugulum, suapte
recipere in arces suas denegarint.
4 Nam ea, quae Austriaci praesertim
Nadasdio obiectabant, sublatam veneno coniugem, infectos caesareos fontes, paratum imperatori
venenum, pluraque eiusmodi puerilia, leviora sane sunt quod ut refutari mereantur.
5 Zrinio dabantur potissimum crimini secreti cum Turca tractatus quasi vero
id ab ipso caesare indultum ei non fuisset quo Turcarum detegere posset intentiones.
6 Quid plura? Secutus Tarquinii consilium Leopoldus altiora papaverum capita
demessuit ut voti facilius damnarentur.
§ 14.
1 Itaque vix sublatis iis rursus Posonium nobilitatem citavit ubi, etsi
pars admodum exigua adfuit, quod plerique, prospicientes quod futurum erat, in Transylvaniam
aufugerant meliora tempora praestolaturi, [ERROR: no reftable :]
14,1 praestolaturi] praestolatura
caesar tamen tanquam supremam operi manum adiecturus se tandem aperte declaravit ac
vi
absolutae potestatis et supremi dominii , quod per compressam rebellionem se
in Ungariam acquisivisse iactitabat, certa pro intertenendo milite vectigalia mandavit
facturus (ut ipse in diplomate inquiebat) experientiam an, qui in eum tam graviter
deliquissent, suam hoc facto oboedientiam, qui autem in fide perstiterint, perseverantiam
sint contestaturi.
2 Ita demum mutata omnis in Ungaria regiminis forma,
sublata comitia, supressa dignitas palatini, inductus
2554
ad continendam, ut dictitabant Austriaci, in fide rebellem gentem Teutonicus ordo eorumque
magistro, quod palatinum concernit de lege, vice regis munus delatum.
§ 15.
1 Quo loco, quoniam factum illud tot sceleribus, periurio, crudelitate,
avaritia, dominandi libidine perpetratum per illam nescio quam rebellionem excusare solent
Austriaci, quaero ego ab iis an eam aliquorum tantum, an totius regni fuise rebellionem
putent? 2 Si aliquorum, non potuit ergo totum regnum contra datum iusiurandum
ita omni prorsus libertate spoliari, et alioquin illegitimum fuit illud contra leges regni
extra Ungariam celebratum iudicium, nec mirum quod viso eo exemplo nemo amplius aulae fidere
ausus sit Ungarorum. 3 Si vero regni totius eam fuisse rebellionem dicunt,
primum dici peto quo fundamento id asserere possunt; nam quod secreta illa rempublicam post
mortem caesaris constituendi consilia attinet, id primum rebellio dici non potest quod de
tempore, quo nullum amplius sive caesari, sive domui eius ius in Ungariam fuisset,
tractabatur; deinde in id pauci tantum e praecipuis proceribus consenserunt.
4 Quod autem sive priorem illam, qua in caesaris victualia pro externo milite
exposcentis opinionem itum non est, sive posteriorem creando palatino per ipsos Ungaros
indictam diaetam [ERROR: no reftable :]
15,4 diaetam] in margine addidit auctor | concessum] ex
permissum corr. auctor
pertinet, id lege concessum, naturalis etiam se defendendi ratio iis in
circumstantiis pertinebat.
5 Cedo enim universam in Leopoldum Ungariam
insurexisse; an non id ipsis tam lex Andreae quam naturalis ratio permittebat, non solum
crudeliter a Leopoldo omni Turcarum furori absque omni sive auxilii, sive remedii spe
expositis, sed et ab ipso eiusque praesertim militia multis modis oppressis?
6 Lege itaque admisso ipsis facto non potuerunt tam enormis rebellionis
accusari ut propterea cunctos eos in servitutem redigere potuisset.
§ 16.
1 Sed avertamus tandem mentem a tam funesto obiecto videamusque quomodo
Ungari priorem reipublicae formam armis rursus recuperarint. 2 Ingens, quam
in Transylvaniam, ut Leopoldi tyrannidem evitaret, profugisse diximus, nobilitas secreto ab
Apafio eius regionis principe adiuta ilico iusta sane, si unquam alias, recuperandae
libertatis adversum Leopoldum arma sumpsit, quinquennioque integro absque omni externo
auxilio fortiter in
2556
armis perstitit, factura procul dubio maiores progressus ni inter duces Tökölium
Veseliniumque orta contentio ad arma usque prorupisset dum captus ac in Transylvaniam missus
Veselinius liberam reliquit Tökölio supremam authoritatem. 3 Leopoldus multum
metuens, ne tracto in Tökölii partes Turca regnum una totum deficeret, mitius ilico cum
Ungaris agere Lutheranosque praesertim promissis allicere coepit, interea nihil aliud secreto
meditans quam quomodo suscitata inter adversarios discordia supremam, quam se armis
acquisivisse declaraverat, potestatem posset sustinere. [ERROR: no reftable :]
16,3 supremam… posset] postea scripsit auctor pro supremam pote declaratam
et supremam potestatem armis acquisitam
4 Itaque ante omnia motum in Transylvania, cuius principem favere
Tökölio iam ipse quoque perspexerat, suscitavit significavitque suo apud Turcas legato causam
ut illic rebellium quoquo modo sustineret.
5 Quo tamen nihil aliud est
consecutus quam ut re patefacta Apafius Tököliusque, cum bello gerendo, tum pertrahendo in
suas partes Turcae diligentius incubuerint.
6 Capta igitur Leutschovia
flexusque tandem est in eorum partem Turca.
7 Quae res Leopoldum Turcae
resistere imparem, ut serio tandem cum Tökölio de pace ageret, coegit.
8
Misit ille suos Posonium legatos petiitque ante omnia comitia convocari, pristinam imperii
formam regno restitui, expulso ordine Teutonico creari palatinum, externum militem e regno
educi, et demum Lutheranis indultam ipsis lege libertatem permitti; quantum se attineret, sua
sibi tantum bona restitui bona postulavit.
9 Nihil erat tum Leopoldo facilius
quam iustissimis Tökölii postulationibus assentiendo cuncta, quae funestum, quod consecutum
est, bellum attulit mala, evitare.
10 At ille nihil magis quam pristinum
reduci regimen (quod principale Ungarorum petitum fuit) abhorrens, cum aperte refutare non
posset, instigato, ut indicendis comitiis obsisteret, clero, quod futurum illi persuasisset
ut cuncta iis comitiis Lutheranis oporteat indulgeri, Tökölium sic ludificavit.
11 Atque tum demum Tökölius arctum cum Turca foedus percussit, addens
nihilominus certam aeris summam, qua praestita integrum sibi foret, si cum Leopoldo
transigere potuisset, ab ea consociatione recedere.
12 Vix tandem Leopoldus,
cum nec Tökölium Turcae suspectum reddere, nec discordiis inter hostes seminatis proficere
potuisset, videns optatum habuisse eventum Tökölii consilium, nec solum Ungariae, sed et
aliis provinciis suis a Turca timens, cum non parum sua interesse videret Ungarorum
recuperare benevolentiam idque nisi restituto pristino regimine se obtinere non posse
perspiceret, comitia anno
2558
1681. indixit quibus restitutae rursus Ungaris cunctae libertates, expulso ordine Teutonico
creatus palatinus, miles exterus ob imminens a Turca ingens bellum permissus quidem in regno,
at constituta lex ut facta pace ilico excederet, obligatus etiam Leopoldus ne quidquam sine
Ungaris de pace tractaret cum Turca.
13 Si modo ad persolvendum, quod
Tökölius, si cum Leopoldo transegisset, obligaverat, aes consentire Leopoldus, ut comitia
admodum desiderabant, voluisset, desierat omne bellum sublata eius causa servataque fuissent
absque ingenti difficultate tanta Christianorum capita; cum Leopoldus vetus gubernium vi
extortum pessima fide restituens id acerrime denegavit, nolens nempe salvum esse eum a quo
postea, dum extortam rursus destruere pergeret libertatem, metuere debuisset.
§ 17.
1 Itaque Tökölius accepta in coniugem Rakoczii principis vidua partim quod
necessitas et pacta sua iam sic ferebant, partim quod nullis Leopoldi semper, cum sua
utilitas exigeret, perfidi promissis crederet, etsi ab Austriacis saepissime tentabatur
sepositis cunctis pacis consiliis stricto foedere cum Turca iunctus futurusque, at
tributarius, Ungariae, si eam occupasset, rex salvis omnibus Ungarorum libertatibus cum Turca
in Ungariam irrupit. 2 Ungari restituti veteris gubernii esca, quicunque
comitiis praesto fuerant, allecti perduellem appellantes Tökölium acriter pro Leopoldo
steterunt. 3 Ille vero periculo anxius universam iterum motum religioni
bellum praetendens in sui auxilium commovit Europam. 4 At enim nullum adhuc
eorum in Ungariam pervenerat cum Tökölius captis iam aliquot urbibus Cassoviam comitia
indixit data integra sincere consultandi libertate et eos etiam, qui caesari paruissent,
invitans. 5 Leopoldus, Austriacae nunquam immemor astutiae, non modo id suis
Ungaris non denegavit, verum suum etiam illuc misit legatum, nempe quo Tökölium quoquo modo
suspectum Turcae redderet. 6 Verum nequiquam; soluta quippe, ut in tanta
geniorum diversitate facile praevideri poterat, absque positiva aliqua determinatione
comitia, Tökölius suum cursum est prosecutus. 7 Ac quamquam Leopoldo iam
aucto auxiliis sexaginta amplius militum milia forent, tamen caesareo exercitu cum Turca
comittere non auso Turca Tököliusque [ERROR: no reftable :]
17,7 Tököliusque] Tekeliusque
ad Viennae usque moenia pervenere.
8 Tum demum conspirante in Tökölii
exitium universa Christianitate profligatus depulsusque Vienna Turca, simul universa ilico
Ungaria, si Tökölianos excipias, quibus tam formidabili potentiae resistere integrum non
fuit, pro caesare se declaravit.
9 Tum vero Tökölius lapsis in
2560
deteriora rebus suis redire cum caesare iterum [ERROR: no reftable :]
17,9 iterum] ab auctore postea additum
in gratiam per Polonum, verum nequiquam, tentavit.
10 Data tamen
fautoribus et asseclis suis, si certo tempore ad caesarem rediissent, impunitas multos ab eo
avertit, Transylvania tantum scutum Ungaricae libertatis adversus caesarem hactenus fuit,
Budam, Albam Regalem, multasque alias urbes Turca possidebat; cum tandem captus religionis
hamo Apafius Transylvanus ac in foedus sanctum appellatum, quod Leopoldus, papa, Venetique
adversus Turcam pepigerant, traductus est ea lege, uti salva Transylvanis permaneret electio,
bellum communibus viribus gereretur, ac Apafius victualia, caesar aes militi suo in
Transylvania bellanti praestaret, Apafius tamen semper supremam in eos obtineret
authoritatem.
11 Quod quam incaute ab Apafio factum sit, postea apparebit.
12> Interea cuncta ilico adversa Turcae fluxere. <13 Capta Buda
amplius saeculo a Turcis posessa, reportata saepe de eo victoria, verbo, universa quod vix
sperare ausa fuerat Christianitas, Ungaria exactus Turca.
§ 18.
1 Vix haec Leopoldo felicitas affulsit cum ilico pro more suo pessima
quaeque de Ungaria coepit cogitare; nempe in ea armorum felicitate putavit advenisse tandem
tempus quo vetus illud Austriacorum proiectum hereditariam reddendi Ungariam in finem
perduceret. 2 Quid faciat? Declarata nuper suprema potestas
peius successerat [ERROR: no reftable :]
18,2 post successerat verba duo aut tria delevit auctor,
fortasse quam ut redire
sibi quam ut redire sibi ad eam fideret Leopoldus.
3
Ius
armorum praetendere invidiosius fuit quam ut putaret ea re se quidquam proficere
posse noto omnibus eo quod ad recuperanda omnia, quae Turca avulserat, iure iurando suo [ERROR: no reftable :]
18,3 suo] postea addidit auctor | post mendicatis delevit
auctor ad pelle
fuerit obligatus et alioquin non sine Ungarorum auxilio et sub mendicatis specie
religionis contra Turcas auxiliis Ungariam recuperarit.
4 Ad consuetam igitur
Austriacis omnibusque tyrannis communem artem recurrit, nempe tollendi e medio omnes illos
quos suo proposito adversaturos putavisset.
5 Novum itaque rursus rebellionis
titulum comminiscitur eamque a protestantibus initam fuisse conspirationem praetendit
quamquam pars longe maxima eorum, qui condemnati sunt, insignes catholici fuere.
6 Delegat itaque Eperiesiense contra iura regni, contra ius iurandum ex meris
extraneis iisque flagitosissimis perditissimisque mortalium compositum iudicium sacrilegus
imperator.
7 Erigitur media in urbe obductum lugubri panno theatrum,
dilatantur carceres, triginta amplius adducuntur carnifices, miles toto regno veluti
venaturus eos, qui inducendae hereditati obsistere potuissent, emittitur discuritque, omnis
urbis carceres primoribus regni complentur.
8 Dici non
2562
potest quantam illic caedem patraverit Austriaca crudelitas; id sufficiat nosse nulla die,
usque dum voti damnaretur Leopoldus, vacatum esse, saepe autem etiam quadraginta uno die ab
imperitis legum crudelissimique imperatoris crudelioribus ministris caesos fuisse.
9 Et adhuc neget aliquis ullum sceleris genus ab Austriacis in Ungariam
fuisse praetermissum quando ipsi iurati Austriae scriptores eam rebellionem non nisi in
privatis quorundam querelis, quod peius quam unquam antea ab Austriaco milite tum Ungari
tractarentur, aut in veteri cum Tökölio amicitia, quam data iam a Leopoldo impunitas, siquid
in eo homine fuisset fidei et humanitatis, abstergere [ERROR: no reftable :]
18,9 abstergere] abstere
debuisset, constitisse?
10 Quis enim unquam in tanto captorum numero
armatus deprehensus est, aut cui praeter innocentia ob morientem libertatem suspiria maior
infidelitatis proba est allata?
11 Protrita itaque legum sanctitas, confusa
humana divinaque iura, nulla in capiendo, nulla in examinando, nulla in danda tortura ratio
aut modus.
12 Prout quis illustrior aut opibus magis conspicuus, ita facilius
avaritiae crudelitatique Austriacae immolabatur.
13 Dii boni! quantis solum
VIVAT PETRUS capite stetit, quod initiales posterioris vocis litteras sic
aliqui interpretabantur:
princeps, Emericus, Tököli, Regni Ungariae, salus ;
cuius significationis se conscios fuisse multi caesorum ad extremum vitae spiritum constanter
pernegarunt.
14 At viden Austriacam perfidiam: si quis minus (ut ipsi
dicebant) reus, re ipsa autem omnis culpae expers condemnabatur, familiares eius Viennam ad
petendam vitae gratiam relegabantur; interea vel antequam gratia advenisset, vel ea etiam
obtenta et ostensa, reus nihilominus caedebatur.
15 Nempe ostendit postea
supremus eius lanienae minister Caraffa mandatum caesaris quo iubebatur, quamcunque quis
[ERROR: no reftable :]
18,15 post quis del. auctor vitae
gratiam afferat, latam tamen sententiam exsecutioni mancipare.
16 His
artibus, ea crudelitate, his sceleribus exstirpata nobilitate Ungarica, laborante factionibus
Turcia, [ERROR: no reftable :]
18,16 Turcia] corr. auctor ex Transylvania
Transylvania per caesareos contra foedus, quod supra memoravimus, ita oppressa ut
Apafius princeps e metropoli in privatam se debuerit recipere posessionem, perfecturus
tandem, quod tam diu Austriaca ambiverat superbia, comitia Posonium convocat Leopoldus, non
tanquam esset id petiturus sed aperte iubens: "In procurando" (inquiens) verba diplomatis
sunt, "pristinae felicitatis aviti sui Regni Ungariae, fatu illud etiam salutare sibi
occurisse remedium ut Iosephum in futurum eorum hereditarium regem coronari faceret."
17 Vix crederes in tanto discrimine dubitare adhuc Ungaros ausos fuisse;
occupata caesareo milite
2564
cuncta praesidia, oppressa Transylvania, Eperiesiensis laniena magis adhuc eo tempore
exercita.
18 Sed enim vehemens est amor libertatis; non dubitavere solum, sed
et aperte caesari renuntiavere se quidem Iosephum in regem eligere non recusare, at liberam
velle sibi remanere eligendi semper potestatem; ceterum petere se ut mox confecta pace omnis
externus miles praesidiis simul et Ungaria excedat.
19 Attonitus ea libertate
Ungarorum caesar vidit alia via quam metu sibi potius esse procedendum.
20
Igitur promissa palatino Esterhazio principis dignitas, aliis alia pro modulo cuique suo
munera oblata; ingens avarissimo cuique aes praestitum.
21 Lutheranis
libertas summa, scholae universitates, ostentata, Draskovichius curiae iudex, cum flecti
nullatenus posset, scripta veneno epistola est peremptus.
22 Ita demum, at
pro masculo solum, in hereditatem Ungaria consensit, ea expressa lege ut, quamquam
hereditario regno, libertates tamen cunctae iis permanerent.
23 Consensit in
id pro more Austriaco fallax Leopoldus, solennem solum Andreae legem, qua dabatur, si in
libertates regni princeps involasset, armis etiam sine infidelitatis nota ei resistendi
Ungaris potestas, excepit.
24 Nimirum relicta questus libertate obediendi
necessitatem Regno imposuit et, cum omnia large aula promitteret, cuncta violandi sibi
reservavit facultatem.
25 Non poterat tam delicato caesaris petito quiquam
Ungarorum sine discrimine fortunarum [ERROR: no reftable :]
18,26 fortunarum] scr. auctor pro vitae
capitisque reluctari.
26 Itaque comitia quidem in id consensere,
Tökölius autem cum iis, qui sibi adhaerebant, acriter est protestatus libertatem tot saeculis
observatem pulsa Leopoldi tyrannide, maxima nobilitatis parte ea autem, quae remanserat, vi,
metu, minis, promissis coacta sufferri haud potuisse.
27 Quis enim credat
post data tot pervertendae libertatis ab Austriacis indicia Ungaros, ni coacti fuissent, in
id consensuros?
§ 19.
1 Utcunque sit, Leopoldus, qui non tam vano hereditatis nomini tantas
prodegerat astutias, quam ut tandem, quod peiuscule nuper illi successerat, inducta despotica
regiminis forma pro libidine posset dominari, ilico
2566
hereditariam regiminis formam cum despotica confudit. 2 Turbata effreni
militum licentia cuncta regni iura, habita contemptui nobilitas, palatinus pro mediatore
aulae servus effectus, impositum auctumque absque comitiis tributum (quod quantum nos
vocitamus). 3 Ingens nobilitatis numerus fisci potentia fortunis exutus est.
4 Cuius rei id solum exemplum sufficiat quod Vayus Belae donationem
producens, ut subscriptionem eam regis fuisse scripturam probet, sit coactus.
5 Quid alia memorem inductam rursus externorum dominationem, venditos ordini
Teutonico Iazyges et Cumanos, nobilitari alias praerogativa gaudentes, uti et Haidonicalia
oppida, oppressas liberas regiasque civitates, administratam pessime causantibus iustitiam,
oneratum gubernatoribus comisariisque regnum, verbo laxatum omne Austriacae superbiae frenum.
§ 20.
1 Et adhuc vel levem eam umbram libertatis, quae post tanta facinora
remansit, Ungaris Austria invidit. 2 Itaque, quo vetus illud suum consilium
penitus in effectum deduceret, novam fraudem est commenta. 3 Cogit igitur
exiguum nobilitatis Viennae conventum contra datum regno ius iurandum sacrilegus imperator
nec iam occulte, ast palam, ut in leges, mores, instituta, regimen, verbo in cuncta Austriaca
Ungari ultro concederent, eos cohortatur. [ERROR: no reftable :]
20,3 eos cohortatur] corr. auctor ex est cohortatus
4 Minister eius consilii et instrumentum Kolonicsius primas sive
promissis, sive religionis praetextu captus fuit qui primo statim concessu caesaris mentem
adhortabundus exposuit.
5 Paternam (inquiebat ille) caesaris in Ungaros
clementiam vel inde potissimum elucere quod pro amore, quo in Ungariam fertur, istud quoque
regnum eodem quo Austriam aliasque hereditarias provincias regimine vellet gubernare.
6 Moribus itaque et institutis Austriacis nos nos ultro conformare oportere;
innumera esse in vetere iuris patrii corpore inutilia, antiquata, erronea, igitur eo abiecto
in novas authoritate caesarea per destinatos idoneos Austriacos ferendas leges consensum
praeberi oportere.
7 Ingentem, quem habet regnum, nobilitatis numerum magis
oneri quam usui esse; quare minorem quidem nobilitatem in rusticitatem redigendam, maiorem ex
more Austriaco in barones comitesque elevandam fore.
8 Postremo debere
sublatis comitiis continuum stabiliri
2568
vectigal quod pro discretione sua caesar minuere possit vel augere.
9
Perierat tum Ungaria tam turpem propria sponte subiens servitutem ni Szeczenii Coloczensis
archiepiscopi virtus obstitisset.
10 Is enim in palatinum Esterhazium, qui
eadem probabat, invectus praeclarum (inquiebat) eum esse regem inter et regnum mediatorem,
opportunum ad consultandum de tantis negotiis illum locum.
11 Et recordaretur
(subiciens) infamiam lege 3:1222, 1:1504. statutam esse contra eos quicunque de eiusmodi,
quae tunc subversabantur, negotiis extra diaetam tractare non dubitarent. [ERROR: no reftable :]
20,11 3… 1504.] in margine | post de del. auctor
rebus | tractare] pro consultare scr. auctor
12 Nimirum iustum esse ut de nobilitate regnicolarum tanto maiorum
sanguine comparata pro sua palatinus libidine dispensaret.
13 C umque cuncti
etiam alii laeti eo duce in eius sententiam concessissent, eadem ferme postea Leopoldo
declaravit.
14 Ita unus vir ille immortali facinore libertatem Ungaricam
velut Atlas humero suo sustentavit, tanta aulae invidia ut non semel veneno mors eius sit
tentata.
§ 21.
1 Nihil amplius defuit Leopoldo quam ut Transylvaniam quoque penitus
subiugaret. 2 Data ei occasio est; nempe mortuo Apafio patre, etsi vivo adhuc
eo filius eius in principem sit electus, tamen, quod Turca pro Tökölio [ERROR: no reftable :]
21,2 Tökölio] Tekelio
armis agere incepisset, eo insigni Eugenii principis virtute profligato vi foederis
Carloviczensis, quod immediate secutum est, eam retinuit, quasi habuisset aliquod Turca
caesari, ut Transylvaniam retineret, ius permittendi.
3 Id quoque foedus
absque Ungarorum consensu ictum non postremum despotici imperii facinus fuit, praesertim cum
in aliis etiam condicionibus Leopoldo semper imperatore appellato nulla regis Ungariae mentio
facta sit quasi Imperii Romani provincia effecta fuisset Ungaria.
§ 22.
1 Et vix adhuc respiraverat eo foedere Leopoldus cum ilico scelerata
consilia in perniciem Ungariae acrius intendit. 2 Igitur contemni rursus
patriae clerus, nobilitas innumeris affligi insultibus, suis urbes privilegiis spoliari, vis
magna mortalium redigi in servitutem, agricolae in supremam
2570
adigi desperationem coeperunt, nimirum oportebat Ungariam in eum statum collocari nunquam
ut amplius resistere posset, sive Ungaricam (ut Austriaci dicunt) domari omnino oportebat
ferociam. 3 Quid faciat? Ad veterem armis cives exuendi tyrannorum artem
recurrit religiosus videlicet imperator iamque in certa inferioris Ungariae provincia arma
diligenter perquirebantur, cum eius consilii effectum nescio quae occulta causa ex insperato
suspendit. [ERROR: no reftable :]
22,3 post exuendi del. auctor artem | eius postea
additum | post causa del. auctor suspendit
4 Adhibita deinde eundem in finem magis speciosa remedia, impleta
specie securitatis procurandae externo milite omnia regni praesidia, quibus copiis velut
compedibus [ERROR: no reftable :]
22,4 in postea additum | compedibus pro uno aut duobus verbis deletis
scriptum
universa Ungaria tenebatur.
5 Auctus in immensum specie impopulandi
regni coloniarum numerus quo exaequantibus nativos exteris habitatoribus dimidiam semper suis
obnoxiam consiliis regni partem Austria haberet.
6 Erecta innumera Ungarorum
lecto ferocissimo quoque regimina specie aperiendae Ungaris ad bellicos honores viae, re ipsa
ut quoties externum bellum opportunam Ungaris sese vindicandi praeberet occasionem, semper eo
praetextu, quidquid roboris virorum esset, e regno educeretur qui quam perniciosi, si in
regno remanserant, caesari esse potuissent, tam utiles, [ERROR: no reftable :]
22,6 post utiles del. auctor Austriae
ubi in extraneum educuntur inimicum, Austriae forent.
7 Ceterum
demoliri, quibus tuendis miles haud suffecturus putabatur, praesidia, ne idoneum Ungaris in
bellis civilibus praeberent receptum, ars etiam Austriacorum fuit.
8 Ac
quamquam extorta per ingentia vectigalia omni pecunia, belli nervo, sublatis, qui duces
seditionis esse poterant, illustrioribus proceribus nulla iam ab Ungaris vis metuenda
videbatur, tamen ut securior ea parte Hispanicum iam [ERROR: no reftable :]
22,8 iam postea additum
meditans bellum Leopoldus foret, lenire ad speciem Ungarorum animos cogitabat.
9 Lecti igitur e nativis ex Ungaris aliquot comissarii qui una cum praefectis
et gubernatoribus in cuncta, quae [ERROR: no reftable :]
22,9 cuncta, quae] pro ea quaeque postea scriptum
regno proficua essent, intenderent et vigilarent.
10 Vanum remedii
genus, quasi privato quorundam favore communes toti regno iniuriae compensarentur.
§ 23.
1 Unus erat Rakoczius princeps quem, ne paternae maternaeque iniuriae
depressaque infra dignitatem sui status ab Austriacis eius fortuna utentem ea Ungarorum ab
Austriacis aversione in caesarem armaret, Leopoldus metuebat. 2 Fixum igitur
ei Rakoczium quoquo modo e medio tolli debere. 3 Quae res minus prospero
successu tentata Rakoczio cum innotuiset, ad capessenda
2572
conservandi sui restituendaeque libertatis Ungaricae remedia eum iustissime impulit. [ERROR: no reftable :]
23,3 innotuiset] pro impulisset scriptum | eum postea
additum | impulit pro coegit scriptum
4 Quod antequam expedio, vitam eius brevissime perstringendam putavi.
§ 24.
1 Rakoczius patre Georgio et matre Helena Zrini natus, postquam haec ad
vota Tökölii transivisset, omnem statim in prima aetate fortunae furorem est expertus dum
necessariam ad fortunae suae incrementum eius interitum vitricus reputaret. [ERROR: no reftable :]
24,1 Tökölii] corr. auctor e Tekelii | post vitricus
deletum liberaret
2 Vix eo periculo matris territudine defunctus postquam capto ab
Austriacis Monkacsio in manus eorum incidisset, nescio an maius aliquod subire potuisset
discrimen quam implacabilium inimicorum suorum arbitrio exponi. [ERROR: no reftable :]
24,2 matris territudine] in margine additum | ab] postea
additum | inimicorum] corr. auctor ex amicorum
3 Statim e matris sinu avulsus in tutelam Kolonicsii cardinalis
traditus est.
4 Peracta eius haud pro dignitate sua institutio omneque eo per
aulam medio Kolonicsii intendebat consilium ut in quandam intrudi posset religionem,
Aspremontius, qui absente eligendi pontificis causa cardinali sororem eius Iuliannam [ERROR: no reftable :]
24,4 Iuliannam pro e claustro edu scriptum
hactenus in claustro occlusam magna dexteritate in coniugem a caesare impetravit, vix
tandem Rakoczium e collegii pulveribus Praga eduxit quamquam furente, dum rediisset,
cardinali.
5 Tentata deinde periculis peregrinationis eius vita; e qua cum
incolumis rediisset, destinabatur iam ab aula impar eius dignitati coniux cum ille specie
visendi exercitus in imperium profectus landgraviam Hassiae uxorem duxit ingenti caesaris
invidia, qui, quod sub sua tutela constitutus sine eius consensu ducere non potuisset
praetendens, vix reducem domestico carcere affecit.
6 Sed ille impetratam a
caesare veniam aetatis ostendens facile eam umbram delicti dissipavit.
§ 25.
1
[ERROR: no reftable :]
25 § 25.] § 24.
Iamque attacta aetate viri ducebat quietam in bonis suis vitam cum eius subditi a
caesareo milite, qui omnes Rakoczii arces pridem repleverat, admodum pressi tumultuarunt.
2> Ingentem ille in iis componendis navavit operam. <3 At
caesar vel ea occasione laetus, quem sedatorem tumultus
2574
condigno afficere praemio debebat, authorem insuper eius perturbationis pronunciavit,
coeperantque [ERROR: no reftable :]
25,3 post coeperantque del. auctor illi
iam casses illi eo praetextu tendi cum ille fideli amicorum suorum opera discriminis
admonitus vix magna arte praesentem iam captivitatem effugit.
4 Sed enim
opportuit tandem etiam in crudeles Austriacorum manus incidere principem infelicem; quae res
ut magis pateat, altius mihi repetenda videtur. [ERROR: no reftable :]
25,4 videtur] videntur
§ 26.
1
[ERROR: no reftable :]
26 § 26] § sine paragraphi numero
Longevalius centurio prope principis bona in hibernis constitutus morum elegantia
litterarumque cultura fato an caesaris arte in magnam principis familiaritatem irrepsit.
2 Is, dum accepta venia in Galliam ad suos remearet penates, Linzii repente
captivus detinetur; fit rumor factiosas apud eum a Rakoczio ad Galliae regem scriptas
repertas esse litteras. [ERROR: no reftable :]
26,2 apud] postea additum | scriptas] in margine additum |
repertas esse] pro portare scr. auctor
3 Mittitur [ERROR: no reftable :]
26,3 Mittitur] pro exmittitur scr. auctor
ilico Eperiesinum Salarius generalis coniciendi in vincula Rakoczii causa; intempesta
nocte e coniugis sinu abducitur infelix princeps, Eperiestinum primum, inde Viennam, mox
Neostadium, fatalem Ungaris proceribus locum, raptatur.
4 Post durum sex
hebdomadarum carceris squalorem venit ad eum examinandum Buccelinus aulae cancellarius; negat
ille se ullius quam comitiorum Regni Ungariae iudicio subesse.
5 Altero die
producitur unicus testis simul et accusator Longevalius, impallescit horrore perfidiae ad
primum conspectum principis, perstat tamen in scelesta confessione, Szirmaiumque Vagum et
Okolicsanium, quos nunquam viderat, certo die, quo longissime alter ab altero distabant,
scelerata agitasse consilia confitetur.
6 Nulla hic patriae legum, nulla
iuris iurandi ratio a caesare habita.
7 Institutum rursus contra iura regni
delegatum ex extraneis conflatum iudicium illique iudicandus traditur Rakoczius, certissima
(ni sors secus tulisset) Austriaci odii victima.
8 Allata a Neostadiensi
consule accusationis capita, datumque triginta solum dierum ad respondendum spatium.
9 Ille tamen constanter mori se malle quam indigno eorum, quibus non
competat, iudicio viliter se subicere.
2576
§ 27.
1 Itaque perierat procul dubio Rakoczius ni arcano divinae providentiae
consilio e suorum inimicorum manibus quantocius fuisset elapsus. 2 Miserat
occultam per fidum hominem spem Rakoczio uxor fore ut ad Angliae Prussiaeque regis preces
forte liberetur. 3 Nuntius, cum secus ad principem penetrare se haud posse
perspiceret, [ERROR: no reftable :]
27,3 post posse del. auctor concerneret
rem totam Leymanio centurioni, cui principis commissa fuit custodia, sincere
exposuit.
4 Ab eo tempore, sive sortem principis [ERROR: no reftable :]
27,4 post principis del. auctor miser
supremo discrimini nimium iam proximam misertus centurio, sive ingentes spes animo
volvens libertatem eius coepit meditari.
5 Igitur opportuno tempore misso
accendendae candelae causa, qui prae foribus principis excubabat, vigile, eum in suum, quod
prope aderat, cubiculum recepit indutumque Montecuculianorum militum vestibus urbe emissum
paratis in certis domibus equis, etsi suo fato, pristinae restituit libertati. [ERROR: no reftable :]
27,5 accendendae] accedendae | post vestibus del. auctor para |
post equis del. auctor pristinae r
§ 28.
1 Elapso Rakoczio, in quem unum furor Austriacus tendebat, dimissi statim -
quis credat? - praeter Szirmaium Okolicsaniumque, [ERROR: no reftable :]
28,1 post Okolicsaniumque del. auctor complices
qui praetendebantur complices, in unum Rakoczium vel absentem saevitum est.
2 Destinatur delegatum rursus contra patriae leges [ERROR: no reftable :]
28,2 post leges del. auctor iudicium
cognoscendae eius causae iudicium cumque nemo esset qui vel verbum pro eo effaretur,
tamen tanquam rite convictus perduellionis, horrendi criminis, reus pronuntiatur.
3 Nimirum vixisset ille tam securus medius inter caesaris praesidia aut ad
primam datae a sorore capti Longevalii famam, si quid in re ipsa fuisset, quod illi factu
facillimum erat, fugam non occupasset.
4 Aut, si reum sincera fide orbi
ostendere voluit Austria Rakoczium, cur, quas apud Longevalium repertas praetendit, litteras
non publicavit; cur patrium iudicium, cui se semper Rakoczius submiserat, refugit; denique
cur, quidquid de Rakoczio agebat, id tantis mysteriis summoque arcano involvit?
2578
§ 29.
1 Sed quidquid de eo sit, Rakoczius iam liber Bercsenium, qui feliciori non
nihil fato Austriacorum casses evaserat, in Poloniam secutus est. 2
Affulserat in principio Bercsenio regis optimatumque in eo regno favor; at mox a quodam
ministro proditus, [ERROR: no reftable :]
29,2 in principio postea additum | post proditus del.
auctor ni Ungarica fortitudine satellites evasisset
dabatur iam caesaris legato in poenam, cum ille insigni virtute, caeso uno,
satellites evasit in monasteriumque se tacitus recepit.
3 Rakoczius postquam
Varsoviam appulisset, ignotis illi, ut in peregrina urbe, omnibus rebus Gallum se professus
de sacerdote eius linguae ilico est sciscitatus deductusque ad unum, postquam se de Gallici
legati confessario curasset fieri certiorem, accedens eum, ut cum legato ipso colloqui
posset, impetravit.
4 Legatus diffisus principi caute per Bercsenium,
adhucdum in monasterio latitantem, veritatem exploravit introducto Rakoczio Bercsenioque ex
occulto spectante; qui [ERROR: no reftable :]
29,4 post
qui del. auctor dum
postquam verum agnovit Rakoczium, prosiliens profusis lacrimis nescias amicitiam an
sortem utriusque testaretur.
§ 30.
1 Rakoczius postquam in Polonia, contra ac putaverat, per aliquod temporis
[ERROR: no reftable :]
30,1 per… temporis] in margine scripsit, at hic
inserendum significavit auctor
latitasset, tandem in Ungariam transmisit.
2 Quis credat ad solum
principis nomen intra octo menses totam sub signa eius confluxisse Ungariam?
3 Tanta erat Ungarorum ab Austriaco iugo aversio, tanta ob calamitatem
principis miseratio.
4 Leopoldus, quod omnes Austriaci principes in re simili
solent factitare ut procerum, quos honoribus, beneficiis, blanditiisque devinxerunt, medio
placarent nobilitatem, [ERROR: no reftable :]
30,4 principes] principi | post nobilitatem del. auctor hic
nunc quoque ad eam artem recurrit.
5 Iubet statim palatinum de belli
causis se informare quasi eae ex manifesto principis, quod statim publicavit, alioquin illi
non patuissent.
6 Id bellum Galli artibus suscitatum passim [ERROR: no reftable :]
30,6 post passim del. auctor creditur
quidem existimatur; at revera
Gallia successibus Leopoldi territa infra spem etiam
Rakoczii frigida fuit.
7 Nec debet ullum Rakoczius Gallo auxilium nisi unum
illud 30 000 librarum subsidium quod et ipsum marchio Bonacus, tum in Polonia legatus, inscio
rege et sub privata fide dedit.
8 Sed ad palatinum ut redeamus.
9 Respuerunt ilico Ungari eius mediationem qui se iam aulae servum effecerat.
10 Itaque
2580
quod Secsenium Colocensem episcopum [ERROR: no reftable :]
30,10 Colocensem episcopum in margine add. auctor
gentilibus carum videret Leopoldus, sane non genio aut confidentia, sed quod sua
utilitas sic exigebat, elegit oravitque eum ut ille tumultum quoquo modo componeret.
11 Ille cum Bercsenio Karolioque primum congressus id tantum effecit ut
posset Leopoldo certo [ERROR: no reftable :]
30,11 post congressus del. auctor illi quidem | certo]
addidit auctor
perscribere bello quidem illi violatas libertates omnino ansam dedisse, ceterum iis
ut mederetur, non caesari, sed principi, in cuius verba iam tota iuraverat Ungaria, incumbere
comitia convocare.
12 At Ungaros ne eo quidem [ERROR: no reftable :]
30,12 ne… quidem] scr. auctor pro non quod post eo steterat
contentos securitatem fiendorum tractatuum fideiussione externi alicuius principis
velle procurare.
13 Caesar ius convocandorum comitiorum sibi competere,
mediationem autem filii sui regis Romanorum cuiuscunque externi principis fideiussioni
Ungaros, si saperent, anteferre debere, ceterum primum ad pacem gradum indutias armorumque
suspensionem esse reposuit.
14 Itaque ut ulterius negotium Szecsenius
promoveret [ERROR: no reftable :]
30,14 post promoveret del. auctor praecepit
et cum ipso tandem Rakoczio colloqueretur praecepit.
15 Palatinus
[ERROR: no reftable :]
30,15 Palatinus] ex Palatinusque corr. auctor
quoque suos eum in congressum serviliter in adulationem aulae instructos misit
deputatos qui non potuerunt non iniquo animo ab Ungaris accipi.
16 Rakoczius
Gyongyosini cum archiepiscopo congressus diaetam quidem, cum metu factionum, quas aula posset
suscitare, tum odio protestantium, quos illic triumphare prorsus necessum esset, in praesens
locum non habere declaravit.
17 Armistitium, quod pessima fide ab Austriacis
peteretur, caesareo milite tum maxime populationibus indulgente admitti non posse.
18 Ceterum ante omnia nullitatem sententiae in se velut laesae maiestatis
criminis reum latae, ut et inductae per minas vim promissae in postremis comitiis hereditatis
inefficaciam agnosci debere.
19 Dum haec aguntur [ERROR: no reftable :]
30,19 aguntur] agerenter | concitavit] pro fecit scr. auctor |
ob] pro ad scr. auctor
Okolicsanius religione Lutheranus, qui e carcere dimissus nescio quo hamo captus in
aulae partes prorsus iam fuerat pertractus, tantam inter suae sectae homines concitavit
factionem ut fere aperte a principe deficerent incusso iis ob diversitatem religionis
principis Gallique in Lutheranos odium metu; Rakoczius tamen data spe quoquo modo eos
placavit.
20 At caesar de Rakoczii mente per Szecsenium [ERROR: no reftable :]
30,20 Szecsenium] Secsenium
certior factus impudentes quidem eas condiciones iudicavit; ut tamen rem ad felicius
tempus protrahendo Ungaros ludificaret, oblata Angliae Hollandorumque, confoederatorum
videlicet suorum, mediatione exmissisque eorum in Ungariam legatis negotiationem continuavit.
21 Nunquam sincera fide pacem voluit Leopoldus sed, quod sive fraudibus suis
tantas se
2582
suscitaturum fideret dissensiones ut tandem a suis ipse [ERROR: no reftable :]
30,21 post fraudibus suis del. auctor fideret putans | a… ipse
pro ipse quoque scr. auctor
Rakoczius penitus deseretur, sive quod feliciorem contra Gallum armo ad progressum
exspectaret, sive etiam ut eo intervallo maiores sibi vires pararet tepescente in dies, qui
repentinus in re simili esse solet, Ungarorum fervore vana pacis imagine eos sic ludificavit.
22 Cuius argumento vel id esse potest quod, prout maiori aut minori successu
in imperio pugnabatur, ita duriores semper aut mitiores Ungari condiciones accipiebant.
23 Quid quod, cum armistitium, sane necessarium ad pacem gradum, quem se
tantopere cupere simulabat, postquam impetrasset, primus ipse violavit, ne eorum [ERROR: no reftable :]
30,23 eorum] pro iis scr. auctor
quidem bonis, qui sibi adhaeserant, parcens.
24 Sed enim haec inscio
caesare Heisterius exercitus imperator propria animi acerbitate patravit?
25
Quis credat futurum satis audaciae subdito ad id patrandum si caesari sat fuisset animi ad
puniendum, aut quis sibi posset persuadere Heisterium, postquam ipsius archiepiscopi
capitulum et ecclesiam barbare et immaniter devastasset, minari adhuc ausurum (ni secretos
alios ordines accepisset) archiepiscopo petiturum se a caesare, cuius vices in ea
negotiatione gerebat, satisfacionem dicenti.
§ 31.
1 At caesar, quamquam mutata insigniter pro se per victoriam Hochstetensem
de Gallo reportatam rerum facie, tamen, quod nondum aperta vi posset proterere confoederatos
[ERROR: no reftable :]
31,1 post insigniter del. auctor in suum favorem |
confoederatos] corr. auctor ex confoederation
vana illa pacis imagine qua per archiepiscopum, qua per Angliae Hollandorumque
legatos semper sub ambiguo tentatae ludificare ultro quoque perrexit.
2
Itaque conventum de solenni Schemniczii congressu, quo cum caesaris Rakoczii potentiarumque
mediatricum commisarii convenissent, caesariani minutiis ambiguisque responsis datum eum in
finem indutiarum tempus protrahendo, quibus tamen egregie interea abutebatur Heisterius,
occupata per eam occasionem ingenti terrarum plaga, rumpere tandem Rakoczium [ERROR: no reftable :]
31,2 terrarum] in margine additum | Rakoczium] Rakoczii
omnem fallacis eius foederis tractatum coegerunt.
2584
§ 32.
1 Sub idem tempus Leopoldus e humanis excessit dato, ut fertur, Iosepho
consilio pacem ut cum Ungaris quoquo modo faceret; quae res egregiam tentandi Ungarorum
animum aulae futurum sub novo regno mutationem neque ulli adhuc Iosephum peccasse spargenti
occasionem dedit; Ungari tamen in fide Rakoczii ultro quoque perstitere, imo habito in Secsen
memorabili congressum [ERROR: no reftable :]
32,1 post dato del. auctor fert | post fertur
del. auctor consilio | spargenti] sic; fortasse melius spargendi
| congressu] e congressum corr. auctor
mutuo iure iurando novo foedere sese coniunxere.
§ 33.
1 Ea Ungarorum constantia effecit ut caesar solenniorem etiam reliquis
congressum [ERROR: no reftable :]
33,1 post congressum del. auctor Tyrnaviae
posceret quo utrimque constituto Tyrnavia pro eo habendo designata est.
2 Sed enim difficile erat animos in diversa distractos suisque opinionibus
pervicaciter inhaerentes coalescere.
3 Ungari, prout bellandi causam laesam
libertatem habuere, sic eam restitutam pacis fructum esse voluere.
4 Iosephus
aliis bellis distractus et pacem cupiebat, nec a despotico recedere regimine volebat.
5 Principio eius congressus post multa inania de plenipotentiis, de titulis
certamina Ungari quasi pro basi tractatus praemissum voluere per declaratam domus Austriacae
succesionem hereditariam regni proprietatem haud intelligi, quasi ex eo, quod hereditarium
dicatur Ungariae regnum, iam instar aliarum hereditariarum provinciarum appropriatum domui
Austriacae foret illaque non tam illi praeesset quam id velut patrimonium suum possideret,
proindeque quod lex Andreae sublata sit, princeps iam nulla lege, tanquam quae a subditis in
eum ferri non possit, teneretur.
6 Aliam enim esse hereditariam successionem
et aliam hereditariam proprietatem, sive hereditariatum alium esse successivi regiminis,
alium proprietariae dominationis.
7 Nec ad evitandum id posterius sufficere
quod Ungaria suis regenda legibus promittatur, cum Bohemia quoque et Austria distinctis ad
invicem propriisque legibus gubernerentur, cum tamen hereditariae proprietatis (in qua
potissimum fundatur illud: sic volo, sic iubeo) vis eadem sit utrobique.
8
Quod Austriaci ad Ungariam quoque extendere huiusque regimen cum illorum confundere admodum
consueverunt. [ERROR: no reftable :]
33,8 post consueverunt deleta nonnulla: Quod tamen stare non
posse uel inde apparet
9 Sic quia impositi sunt hereditariis provinciis duodecim milliones,
Ungaria autem tertiam earum partem constitueret, ideo quattuor eam milliones solvere debere
inferebant; quod de milite quoque cum proportione practicabant, cum tamen
2586
dispar sit quoad hoc Ungariae aliarumque hereditariarum [ERROR: no reftable :]
33,9 hereditariarum] hereditarium
provinciarum ratio cum ibi rex ex proprio arbitrio simpliciter ordinare et soleat et
possit, hic vero de vectigalibus (si modo leges datumque ius iurandum observare velit) nihil
nisi ex regni mente constituere possit.
10 Caesar in eam Ungarorum
declarationem vix, aegre, demum tamen concessit, superatae deinde ingenti labore armistitii
condiciones sunt.
§ 34.
1 Ast ubi ad pacis tandem condiciones deventum est, tum demum apparuit
animos tam contrariis rebus intentos bona fide coalescere non [ERROR: no reftable :]
34,1 non] postea additum
posse.
2 Quippe Ungari vetus regimen avitamque libertatem in cunctis
suis condicionibus respiciebant, caesar e contra, quidquid hereditariae despoticaeque suae
derogaret, [ERROR: no reftable :]
34,2 derogaret] e derogabat corr. auctor
respuebat.
3 Itaque negata externa fideiussio sive exterarum
potentiarum mediatio, interna autem, quam in observatione legum ponebant, verbis tantum, ut
semper alias, promissa; Transylvanis electio non restituta; ut extorti violenter de
successione, de Andreae lege articuli in libera diaeta aliqua ratificentur, prorsus non
admissum; negata externi militis e praesidiis eductio, id est relicti regno compedes;
confirmata, at ambiguissimis verbis, palatini, iudicis curiae, banique dignitas; pari
verborum involutione liberum religionis exercitium admissum; generalis capitanei,
thesaurariique dignitas specie remittendi ad aliam diaetam negotii prorsus denegata.
4 Negata coronae Muranium translatio; ius armorum remissum quidem, at
pessima, ut apparuit ex eventu, fide.
5 De non conferendis extraneis
dignitatibus, de restituendis damnificatorum bonis, de monetae cupreae compensatione, de
cancellariae authoritate, de Iazygum, Cumanorum, et liberarum civitatum privilegiis ita
responsum ut apparet odiosa ad diaetam relegatione tacitam involvi negationem.
§ 35.
1 Talia caesar Ungaris responsa dedit nec id quidem antea illis manifestans
quam indutiae ad finem decurrere incoepissent, nimirum nec locus iis respondendi et occasio
praeberetur, adiectis minis evertendi regni ni iis prompte assensissent. 2
Itaque oportebat sumptum malo omine bellum vel invitum Rakoczium continuare; cuius non potuit
non infelix exitus esse. 3 Dudum praeclusa Ungaris militarium honorum via
robur eorum
2588
exstinxerat ars Austriaca gentemque in vinum et otium degenerare coegerat nulla iuventutis
educatio aut tradendae iis disciplinae militaris cura; quem suum errorem gentis deinde
barbariem appellabant. 4 Quo factum ut, quidquid Ungarici militis Rakoczius
habuit (nam externorum aliunde habuit fere nihil), quamquam iustissima causa sumpta arma in
praedam magis quam in [ERROR: no reftable :]
35,4 post quam in del. auctor libertatem
patriae felicitatem exercerent.
5 Armorum ad haec aerisque ingens
penuria; inexperta ipsius principis et vagis turbidissimisque Bercsenii consiliis et levibus
gentis impetibus obnoxia aetas; Karolii, Forgacsii, Oesterhazii, Csakii in Bercsenium,
tanquam ea praecellentia indignum, invidia et ex eo in principem contemptus; arcanus
catholicorum a Rakoczio, tanquam is solam causam haereticorum eo bello sustineret, horror;
rusticorum sub nomine Rakocziani militis in nobilitatem, ecclesias, et clerum facinora, quod
etsi invito principe, magnam tamen illi invidiam conflavit; Pannicus post amissam
inconsultissime Tyrnaviensem Poudmericzensemque pugnam exercitus terror; Rascianorum innatum
contra Ungaros odium, adeoque insignes in Rakoczianos conatus; pontificis post accomodatas
cum caesare suas differentias sub excommunicatione facta clero prohibitio ut partes principis
deserent; ipsa belli
causa proxima perduellionis infamiae atque ex eo precaria
tamen principis in militem authoritas, exorsa pestis, ipsum quoque malefaustum principis
sidus; [ERROR: no reftable :]
35,5 post Oesterhazii del. auctor aliorum | post
tamen del. auctor eorum | ipsa… sidus] in margine postea litteris
minutis adscriptum | causa] caa
denique, quod instar omnium est, Austriacorum armorum contra Gallos Bavarosque
felicitas haud parem pro iustitia causae illi bello exitum fecere.
6 Palfius
filiae suae apud Iosephum gratia supremum imperium adeptus eam pacem seu, ut vocamus,
armistiam confecit, cui rei gerendae cum Rakoczius comitia in Huszt praefixisset, Karolius
nefaria traditione eo inscio in Kassa transegit.
7 Quae res Rakoczium ad
finem usque vitae errare et sub extraneo caelo vivere coegit, nobis autem reliquit tamen eam
umbram libertatis qua nunc utimur, ut servi aperte non dicamur.
Finis.