Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

ยง-o 3-o. Consiliariorum numerus pro singulo districtu diserte defigendus.

1 Ad internam etiam Consilii organizationem pertinet numerum interni gremii definire; subalterni enim status numerum, quem pro ratione circumstantiarum iam augere, iam minuere interest, determinare iterum ad 2524 executivam refertur potestatem. 2 Ac leges quidem nostrae non tantum numerum consiliariorum in viginti duobus defixerunt, sed illud etiam provide sane constituerunt, ut hi ex omnibus regni partibus deligantur. 3 Verum id quod aliis generaliter tantum conceptis ordinationibus evenire solet, ut raro in realem effectum perducantur, id quoque huic legi evenisse experimur. 4 Interest itaque ut lex haec iam ad specificum reducatur, et singulo circulo Hungariae, uti et Regnis his, certus consiliariorum numerus ita determinetur ut enascitura imposterum vacantia nonnisi ex individuis concernentis circuli aut Regnis nostris suppleri possit. 5 Et quia plerumque fieri solet ut enata vacantia antea repleatur quam vel eius fama ad nos aut alios remotiores comitatus Hungariae pertingat, constituendum censetur ut Consilium aut enatam vacantiam concernenti districtui statim notificare proportionatumque pro recursibus tempus constituere, aut omnes inter medio etiam tempore recurrentes praenotare datoque pro iis, qui praeterea recurrere vellent, competenti tempore candidatos proponere debeat.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.