Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
— primo, ad negotia politica quae aliquas ex aerario camerali hactenus necdum assignatas erogationes requirunt, veluti subsidia commercii, navigationis, erectio pontium et viarum in bonis cameralibus etc. — secundo, quae cum negotio vectigalis aut re tricesimali nexum habent, veluti elevatio iam defixae quoad aliquas merces tariffae, excessus tricesimatorum etc. — tertio, quae aliquas e cassis civitatum domesticis erogationes involvunt, uti sunt omnia ferme politiae et sanitatis obiecta, ordo incendiarius, strata, lampades nocturnae , stabilienda medicorum et aliorum salaria etc, inductio scholarum nationalium et reliqua.
1—mo taxa tolerantialis Iudaeorum 2—do de linea pestilentiali et stationibus contumacialibus 3-o negotia 16 oppidorum Scepusiensium 4-o negotia studiorum, quae aliquas necdum stabilitas erogationes requirunt, uti et successio ab intestato deficientium exsociatorum 25185-o negotia abolitorum ordinum 6-o negotia cassae commercialis Croaticae adeoque influentes etiam eo quaestorum Ottomanicorum, si in praevaricatione deprehendantur, fiscalitates 7-o negotium adrepartitionis et incassationis subsidii ecclesiastici 8-o quotta cassae parochorum tempore vacantium beneficiorum 9-o inductio scholarum nationalium in bona cameralia 10-o e civitatensibus in specifico horsum pertinent omnia voluminosa sane elibertationem alicuius civitatis concomitantia negotia 11-o negotia internam civitatis regulationem erga positas eatenus querela tangentia quae cassam etiam domesticam ferme semper involvunt 12-o obiecta politiae quae erogationes aliquas requirunt 13-o obiecta sanitatis in quantum aeque erogationes involvunt 14-o regulatio taxae concivilitatis 15-o de reluendis a contributione publica elibertatis fundis 16-o de suspendendis ab officio et salario renitentibus magistratibus 17-o de inductione scholarum nationalium in civitates 18-o de statutis civitatum 19-o de confectione vectigalis, et elevatione tariffae in quantum in politicum influxum haberet 20-o de excessibus tricesimatorum.
|
Vade retro
| Vade porro
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.