Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

7. De regestratura.

1> Nullum departamentum regulationem magis deposcit. <2 Tria sunt archiva: Consilii, Studiorum et Croaticum. 3 Nullus inter haec nexus, diversi regestrantes, claves difformes, quarum tamen nulla regulata est. 4 In ipso Consilii Archivo quot individua, tot ferme claves, et hanc quisque secretam ferme pro se ita servat ut eo absente alter in eius departamento nihil possit reperire. 5 Archivum Studiorum cum coepit, regestrantibus nulla instructio, nulla clavis data, sed tota regestratio eorum arbitrio relicta fuit. 6 Inde factum ut his mutatis successores titubaverint, mutaverint aliqua, atque ita archivum hoc, praesertim postquam extradandis pro Excelsa Camera oeconomicis instrumentis manus admota fuit, ad eam confusionem deductum sit [ERROR: no reftable :]

7,6 post factum deletum erat fuit | deductum sit] sit corr. ex est

ut exinde iam non nisi fortuito referatur. 7 Croaticum ordinate certe regestratum est, sed non per clavem fasciculorum, sed instrumentorum, quae clavis vastitati actorum Consilii huius convenire non potest. 8 Multa de manipulatione regestraturae in instructione Consilii, in eius supplemento, et in confecto circa Archivum Croaticum protocollo continentur, sed quae theoretice nimis dicta practicam regestrationis manipulationem vix possunt regulare. 9 Quare ego omnia archiva coadunanda, clavim Excelsae Cancellariae adoptandam, decretorium pro inchoanda nova manipulatione terminum constituendum, et, quia manipulationis huius praeter dominum secretarium Michalkovich hic nemo gnarus est, unum e regestratura Excelsae Cancellariae individuum pro inducendo hoc mechanismo evocandum, ac sic demum praecedentia acta incipiendo a postremo anno retrograde novae clavi conformanda esse existimarem.

10 Eadem occasione regulandam etiam Sic dictam expediturae regestraturam quae in praesens inutili certe labore occupatur. 11 Clavis huius eadem esse deberet cum principali regestratura, immo ego 2474 vice-regestratorem, postquam novam manipulationem edidicerit, isthuc collocandum existimarem; secus enim duplicatus labor vix evitabitur.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.