Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

24 Est certum genus referentum, cetera operosum et ingeniosum, sed, quod sicut a natura inditam habet disordinatam cogitandi rationem, ita eandem in ipsa negotiorum manipulatione exserit. 25 Anteacta praepostere combinat, conclusa format obliqua, saepe ad corticem adhaeret, opinionem tamen suam petitis e longinquo argumentis subtiliter solet sustinere. 26 Horum conclusa eo dificilius est rectificare quod anteacta aut non ita ut sunt, aut certe praepostere referant. 27 Praesidi vero pro ratificatione tantum conceptus ipsi, non vero acclusa adferantur. 28 Evenit ut moniti etiam a secretariis, qui ex combinatione anteactorum hiatum observarunt, tamen erroneo suo concluso institerint. 29 Quare inductis semel scriptis votis instruendi censentur domini secretarii ut, si quid tale 2460 observent, primum moneant referentem; si tamen is facto suo insistat, rem iudicio praesidis substernant. 30 Et haec de capacitate referentum.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.