§-o 2-o
1 Hoc stabilito primum ad organizandam Diaetam gradum constituit
forma convocationis . 2 Ut primum potestas legislativa Principi
cum Statibus communis est, certe tenor ipse convocatoriarum, seu regalium, non nisi ad
ineunda mutua de perferendis necessariis legibus consilia dirigi debet.
2372
Sex capita ad quae organizatio Diaetae revocatur.
3 Ipsa organizatio ad sex summa capita revocari potest, nimirum: A. quibus
ius sessionis et voti competat idque porro etiam relinquendum videatur? 4 B.
Qualis activitas Ablegatis seu repraesentantibus tribuenda? 5 C. Quae
edendorum suffragiorum norma constituenda sit? 6 D. Qualiter necessarium
inter corpora legislativa aequilibrium stabiliri possit? 7 E. An obiecta
etiam constitutionalia deliberationibus Diaetalibus relinquenda? 8 F. Qualis
interna comitiorum politia inducenda sit?
Principia ad quae deliberatio de organizanda Diaeta exigi debet.
9 Ut primum caput fundate determinari possit, praemittenda sunt illa
principia e quibus emergentes hac in re quaestiones tuto decidi possint; haec autem in
sequentibus concentrantur.
10 Constat diplomatice comitia Regni inde ab exordio usque ad Mariam
Primam viritim fuisse convocata, sub hac primum vestigium exstat quod 1385. de singulis
Comitatibus (verba sunt diplomatis) quattuor potiores nobiles fuerint
convocati, postea usque Ludovicum Secundum usus variavit. 11 Ab hoc ad nostra
usque tempora comitia relate ad Statum nobilium et civitatum per repraesentantes, relate
autem ad Statum praelatorum et magnatum viritim convocantur, adeoque: 1-o quod
ius viritim comparendi nemini, nisi qui ad hos duos Status refertur, competere possit; 2-o
quod potestati legislativae, dum aliquam regulationem suscipit, nec lex, nec usus obstare
possit; ubi tamen diserta lex praexstitit, hanc non nisi e subversante reali aliqua causa
mutari expedit; usum, si temporis iniuria aut partium studio irrepsit, abrogare, si proficuus
censeatur, in disertam legem referre interest. 12 Certum enim est publicam
Regni administrationem propter usus eiusmodi qui, quia diserta lege non sunt definiti, loco
et tempore variare solent, fluctuare; his praemissis
2374
Quibus ius suffragii in Diaeta porro etiam relinqui expediat? — Statui praelatorum ius
personalis suffragii porro etiam relinquendum.
§-o 3-o
1 Relate ad obiectum A. erunt fortasse aliqui qui praelatos imposterum per
repraesentantes ita evocandos esse existiment ut aliquot tantum nomine etiam reliquorum
episcopi compareant. 2 Verum id quidem rationibus reipublicae minime
conducere videtur. 3 Legislatores distinctionem Statuum non alia certe de
causa induxerunt quam ut per mutuum votorum aequilibrium singuli Status iura tanto facilius
sarta et tecta conserventur. 4 Ut aequilibrium hoc conservetur, si Status
praelatorum tantum per repraesentantes evocaretur, vel etiam Status
magnatum per repraesentantes tantum evocari, vel paucis illis praelatorum
repraesentantibus votum curiatum , id est tale quod voto totius
magnatum Status aequipolleat, attribui deberet; neutrum autem expedit.
5 Quomodo enim Barones Regni, quomodo Supremi Comites per
repraesentantes evocari possent, quando ipsorum saepe comitatuum interesse ad
invicem adversatur? 6 Quale rationabile criterium pro eo definiendo assummi
posset, quot repraesentantes Baronibus, quot[ERROR: no reftable :]
3.6 quot] quod
Supremis Comitibus concedi debeant?
7 Si vero stabilita ultro Baronum
et Supremorum Comitum
personali evocatione
repraesentantibus
praelatorum votum curiatum admittatur, res in substantia ad idem recideret ac si omnes
personaliter compareant.
8 Solet quidem obverti quod ratio cultus divini non
admittat ut omnes episcopi tanto tempore a diaecesibus suis absint.
9 Verum
organizata semel Diaeta hae non erunt amplius ita diuturnae.
10 Deinde eadem
ratio etiam quoad[ERROR: no reftable :]
3.10 quoad] quo ad
Supremos Comites obversatur, et sicut hi comitatus suos per Vice--Comites, ita
episcopi per vicarios diaeceses suas interea facile possunt administrare; quare tam
praelatorum quam et
magnatum personalis evocatio porro etiam
conservanda, sed id tantum rite expendendum videtur: quinam ad hunc, qui vero ad illum Statum
reipsa referantur?
2376