Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
1 Ad 3-tium; omnes, qui libera constitutione gaudent, populi comitiales
suas consultationes exceptis paucis magis delicatis obiectis palam et manifeste peragere
consueverunt. 2 Usum hunc, qui etiam in Hungaria hactenus semper viguit,
porro etiam retinendum esse suadet ipsa ratio constitutionis; itaque conclave, in quo
sessiones celebrantur, ita adaptari debet ut non tantum pro activis Diaetae
membris , sed et pro auditoribus commode possit deservire, et tamen hi ab
illis ita sint separati ne aliquam Diaetalibus individuis molestiam facessant.
3 Id haud secus effici potest quam si ipso conclavi pro solis nuntiis
reservato pro auditoribus superior ambitus, vulgo galleria , quae
concurrere solitos auditores capiat, construatur; et quia de eo etiam providere necessum est
ut nuntii semet ad invicem commode audire possint, conclave ipsum et sedilia in formam
amphitheatri ita disponenda esse censentur ut sedium ordo per successivos gradus assurgat.

|