Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

32 Ut primum constitutionem ipsam comitialibus deliberationibus subiacere apparuit, iam de constitutionalibus legibus et praesidiis constitutionis omnis quaestio cessat; libet tantum id uno adhuc aliove domestico exemplo illustrare. 33 Primitivum et constitutionale fuit Hungarorum institutum ut singulus nobilis ius suffragii in Diaeta exerceat; ab eo tamen iam ante multa saecula recessum et institutum repraesentantum adoptatum fuit; constitutionalis certe Hungariae fuit lex quod sit regnum electivum, et tamen ab ea 1687. in favorem masculini, anno vero 1723. in favorem feminei sexus Augustae Domus Austriacae recessum fuit; constitutionale denique fuit Hungariae institutum ut nullum individuum, nulla communitas, quae praerogativa nobilitari non gaudet, iure suffragii in 2438 Diaeta gaudere possit, et tamen recens terminatis comitiis Iazigibus, Cumanis, et oppidis Haidonicalibus sessio et votum admissa sunt. 34 Ut aliquod etiam de vicinis populis exemplum adferamus, apud Polonos onera publica per constitutionalem legem ita partita fuerunt ut cura externae securitatis, id est onus militandi, clero, magnatibus, et nobilibus, onus vero tributorum solis ignobilibus incubuerit; et tamen illi haud ante multos menses constitutionale hoc institutum commutarunt, aequalemque publicorum onerum partitionem adoptarunt.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.