Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

12 De confecta cum Gallis pace iam plures etiam alii credibiles nuntios acceperunt. 13> Immo iam condiciones eius sparguntur. <14 Ego tamen non possum id combinare cum continua et severa transportandi in Italiam frumenti adursione. 15 Ut benignae menti satisfiat, comitatus meus vires suas adeo intendit quod vix decem vecturae in toto comitatu domi remanserint, ita quod ipsum hospitalis laborem ea de causa abrumpere debuerim. 16 Cum eaedem vecturae plane usque Segniam et respective Bucari prodere debeant, atterentur certo vires contribuentium, quia plus expendent quam defixa pro singulo centenario merces efficiat, nam praeter pabuli in partibus illis caristiam reparatio currus, frequentior equorum soleatio notabiles sumptus requiret. 17 Peribunt certe etiam complura animalia, de horum autem indemnizatione nullam hactenus assecurationem habemus. 18 Ni id fiat, redigentur ad incitas animalium illorum posessores, id autem incassationem contributionis difficilem efficiet.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.