Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
21 Aliud est quod ab amicitia tua maiorem in modum exorem.
22 P. Maidachich scribit mihi desperatam litteram et me coniurat ut, quidquid
possum, ad eius e violento, in quo constituitur, statu eliberationem conferam.
23 Commovit me eius littera, cum facile mihi imaginer qualis sit cruciatus
inter monachos, quos ille prioribus suis factis adeo infensos sibi reddidit, vivere debere.
24 Opportune evenit ut, cum litterae hae mihi redditae sunt, Franciscus
adfuerit. 25> Coepi itaque ilico cum illo rem conferre. <26 Ille
vero producta, quam apud se habebat, agentis tui Romani littera me edocuit quod memoratus
Maidachich iam recurrerit Romam pro annullanda professione, sed quod dictus agens hanc tanquam
longam et dispendiosam viam dissuadeat, e converso suadeat illi ut petat sui
saecularizationem. 27 Adiecit Franciscus ad hanc obtinendam nil aliud opus
esse quam ut tu illi testimonium scriptum edas quod illum in tuam dioecesim suscipere velis.
28> Aliquis vero illi titulum mensae det. <29 Posterius ego
ilico in me recepi. 30 Restat ut tu primum ad hominem hunc ab ulteriori, in
quam secus certe delabetur, infelicitate praeservandum etiam e charitate proximi
2192
praestes. 31 Quare te impense oro, velis testimonium hoc Francisco ocius
transmittere, una eum iubere ut negotium hoc medio tui agentis Romani urgeat, si fieri potest,
etiam nomine tuo, ea de causa quod alioquin defectu cooperatorum labores. 32
Si autem putas id tibi non licere propter resolutionem regiam, indulge adminus Francisco ut
ille nomine ipsius Maidachich per agentem tuum rem agat. 33 Testimonium de
illo in dioecesim tuam assumendo tibi fraudi esse non poterit, cum id[ERROR: no reftable :]
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
|