ยง-o 20-o
1> Iam de ipso inter Principem et Status aequilibrio. <2 Cum
hic non de efformanda aut restauranda constitutione agatur, quaestio illa, qualiter inter
ipsam potestatem legislativam et executivam aequilibrium induci possit, ad nostrum propositum
non spectat. 3 Id tantum superest expendendum, cum Princeps unam, Status in
complexo sumpti alteram potestatis legislativae partem habeant, qualiter inter hos in ipso
legislationis exercitio aequilibrium conservari possit? 4 Cum et Princeps et
Status ius reciprocum habeant et proponendi legem et propositam per alteram partem non
acceptandi, id est ius et propositionis et intercessionis, quod veto appelare
solemus, videtur aequilibrium iam suapte ita stabilitum esse ut, si pars una corporis
legislativi ad propositas per aliud leges accedere nolit, istud vicissim ad leges per illud
corpus propositas non accedendo aequalem utriusque corporis efficere possit conditionem; et
vero, si Princeps praeter mediam legislationis partem non haberet insuper totam ferme
potestatem executivam, supervacaneum foret de alio aequilibrio cogitare. 5
Nunc cum ea sit vis potestatis executivae ut multiplices habeat concurrentia ad legislationem
Statuum individua in suam partem pertrahendi modos, id autem si fiat, iam inefficax reddatur
illa, quae Statibus competit, pars legislativae potestatis, et omnia demum ad Principem
arbitrium recidere debeant, omnes populi, qui temperata gubernii forma gaudent, amplius
aliquid in ipso legislationis exercitio nationi tribuendum existimarunt, ad hoc ut per id vis
executivae, quam Princeps habet, potestatis temperetur.
6 Angli per negatum Principi ius propositionis , Galli per
suspensivum tantum, quod Principi attribuere, veto, id efficere statuerunt.
7 Verum neuter ex his modis in Hungaria locum habere potest; Hungari enim iam
per pactum illud, quo Augustae Domui Austriacae haereditatem detulere, regi omnia ea, quibus
tunc gaudebat, iura confirmarunt; iam vero certum est regi tunc et ius propositionis et
absolutum veto competiisse; non
2428
possunt itaque nunc illud revocare, quod tam sollemni eoque[ERROR: no reftable :]
20.7 eoque] eaque
bilaterali pacto largiti sunt.
8 Est tamen aliud, quod communio legislationis natura sua importat, et
tamen, quod diserte necdum definitum est, obiectum per quod aequilibrium exercitii
legislationis inter Principem et Status ad maiorem proportionem reduci potest, nimirum ordo
assumendarum, quas utrumque legislativum corpus facit, propositionum. 9 Qui
regiis propositionibus primum locum assignant, praeter dignitatem Principem art. Vlad. decr.
***[ERROR: no reftable :]
20.9 *** vacat spatium numero articuli inscribendo, ut videtur
sententiam suam tuentur.
10 Qui hanc Statuum propositionibus, quas
improprie omnino
gravamina appellamus, vindicare volunt, legem illam contrario
usu abrogatam, et in subsequis comitiis semper gravamina Statuum prius superata ac tum demum
propositiones regias de subsidiis definitas fuisse sustinent.
11 Quaestionem
hanc in omnibus etiam recentioribus comitiis agitatam, numquam tamen diserta lege decisam
fuisse acta ipsa testantur.
12 Usus plerumque eo inclinavit ut utriusque
ordinis propositiones simultanee ferme pertractae[ERROR: no reftable :]
20.12 pertractae] fortasse melius pertractatae sint
, finalis tamen Statuum circa proposita per Principem subsidia determinatio plerumque
praecesserit supremum Principis ad Statuum propositiones responsum.
13 Interest itaque ut obiectum hoc tandem diserta lege determinetur;
interest ut per illud iustum in exercitio legislationis aequilibrium inter Principem et
Status stabiliatur. 14 Iam vero id res ipsa non patitur ut utriusque corporis
legislativi propositiones simultanee et uno eodemque tempore definiantur; si Principis seu de
subsidiis seu de aliis obiectis factae propositiones primum decidi debent, cum Status sponte
sua in eas proniores esse soleant, utique a mero Principis aut ministrorum suorum arbitrio
pendebit an vel alicui Statuum propositioni assensum praebere velit, sicque tota illa, qua
Status in legislatione gaudent, communio suapte evanescet. 15 E contra si
Princeps praevie rem cum Statibus de illorum propositionibus conficiat, tanto certior erit de
Statuum in suas propositiones assensu quanto faciliorem se exhibuit in acceptandis iustis
Statuum propositionibus. 16 Et, si (quod nec supponere quidem licet) Status
se nihilominus difficiliores praeberent, habet Princeps vi executivae, quae ipsi competit,
potestatis mille modos Status in suam sententiam pertrahendi, quos Status pro casu contrariae
sententiae non habent. 17 Ipsa itaque iustitia, ipsa recta in exercitio
potestatis legislativae proportio exigit ut prius Statuum, dein Principis propositiones in
comitiis superentur.
2430