Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
18 Verum nec haec aequilibrii modalitas Hungariae convenire videtur; iam
primum multiplicare Status nil aliud est quam rem natura sua implexam magis adhuc intricare;
si enim tanta est in conciliandis vel duarum Tabularum sententiis difficultas, tantum
temporis dispendium, tot colluctationes, quid fieret si tres aut plane
quinque Status et totidem Tabulae constituantur, et singulum obiectum in
totidem locis discuti debeat. 19 Videntur certe maiores nostri eo respexisse
dum, licet quattuor plane Status constituerint, Tabulas tamen seu conclavia duo tantum
stabiliverunt; ea enim re id effecerunt ut, si Tabulae hae debite organizentur, res ad idem
demum recidat ac si duo tantum Status exsisterent. 20 Potest quidem
considerationi huic id obverti quod in systemate inaequalis Statuum numeri, seu hic in
terno seu in quino defigatur, idem obiectum in omnibus conclavibus
eodem tempore discuti posset et, postquam singulus Status suffragium suum edidit, nulla
amplius concertatione, sed sola suffragiorum numeratione opus foret, id quod minus temporis
exigeret quam vel modernae inter duas tantum Tabulas concertationes; verum nisi diversi hi
Status, postquam etiam singulus eorum se iam defixit, iterum in unum congrediantur et in
simultanea iam consultatione obiectum denuo excutiant, nunquam certe ita accommodae communi
bono leges perferentur uti perlatae fuissent si omnes in unum convenissent; potest enim et
plerumque solet unus Status ex una, alter ex alia, tertius ex tertia, ad quam alter nec
reflexit, parte idem obiectum considerare. 21 In eiusmodi autem casu eveniret
non raro ut sicut privatus, ita etiam integer Status sententiam suam commutet si videat
gravia omnino et decretoria esse illa argumenta quae in consultatione sua nec in reflexionem
venerunt; iam vero si id stabiliatur ut non obstante eo quod pluralitas Tabularum obiectum
aliquod iam deciderit, idem tamen communi rursus omnium Statuum deliberationi substerni
debeat, tunc iam certum efficitur quod pluralitas conclavium, in quae Status pro casu
inaequalis numeri dispesci deberent, eo maiorem iniciat moram quo plura eiusmodi conclavia
exstant. 22 Haec autem suapte exsistere deberent quamprimum Status sunt
inaequali numero et aequilibrium inter eos per vota curiata stabiliri debet.
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
|