Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

ยง-o 17-o

1 Itaque nihil iam reliqui est quam ut id disquiramus qualiter ea, quae individuali votizationi in Inferiori Tabula obstant, sufferri possint?

2 Impedimenta haec ad tria capita recidunt, 1-o: quod ad tabulam hanc repraesentantes etiam privatorum admissi sint, veluti capitulorum fideidignitatis praerogativa non gaudentium, et absentum magnatum. 3 2-o: Quod privatis aliquibus individuis veluti praepositis, abbatibus, et possessionatorum religiosorum superioribus personalia vota concessa fuerint. 4 Iam vero horum vota votis Ablegati unius comitatus, qui plura saepe millia nobilium repraesentat, aequiparari non posse luce meridiana clarius est; ac his quidem impedimentis non secus, quam ut iam supra dictum est, per abrogationem abusus huius subveniri potest; ut enim debitus in exercitio potestatis legislativae ordo inducatur, debet votizatio per capita etiam in Inferiori Tabula stabiliri; id autem secus perfici non potest quam si haec (demptis paucis illis, pro quibus, ut supra diximus, legalis ratio subversatur, individuis) e meris repraesentantibus , ut apud alios populos usu venit, consistat.

2406

5 Tertium impedimentum est ipsum inter comitatus et comitatus, civitates et civitates discrimen, nimirum quod aliquorum Ablegati plures, alii pauciores committentes repraesentent. 6 Istud iam maiorem tantisper subit considerationem.

7 Verum inaequalitas haec committentium etiam in Anglia et forte in omni temperata constitutione subsistit; ipsa enim, quae in rebus humanis viget, varietas non admittit ut id ad geometricam reduci possit proportionem. 8 Iustum tamen videtur ut ea adminus, qua licet, parte ad aliquam proportionem accedatur; haec autem per classificationem comitatuum obtineri posse videtur ita ut iis comitatibus, qui 1-ae classi adscribentur, maior tantisper votorum numerus concedatur et sic a proportione de aliis. 9 Prima e converso civitatum classis eum numerum votorum obtineat quem ultima classis comitatuum, et sic de reliquis classibus a proportione, vel vero ut comitatus primae classis quattuor, 2-ae tres, 3-tiae duos legatos mittant, civitates primae classis duos, 2-ae unum deputatum habeant, 3-tiae classis duae unum alternative ex singula civitate ablegatum mittere possint.

10 Equidem nec hac quidem ratione genuina illa et geometrica proportio stabilietur, accedetur tamen ad eum, qui in complicatione obiecti huius possibilis est, modum, sicque tandem omnium, ut supra ostendimus, populorum, qui partem legislationis habent, exemplo ordinata votizationis ratio etiam in Inferiori Tabula introducetur.


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.