Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
16.6 quoad] quo ad
normam votizationis inter ipsa ad invicem eiusdem tabulae membra: ut primum una
tabula status aequali numero, v.g. duos aut quattuor continet, iam natura sua impossibilis
est votizatio per status ; ut enim votizatio per status fiat, deberet singulus e
duobus statibus, qui eandem tabulam constituunt, secedere, vota inter se seorsim colligere,
sicque cum voto curiato ad communem tabulam redire, quod nec loci nec temporis
opportunitas admittere videtur; sed concedamus obstacula haec posse superari, quid si unius
status votum pro affirmativa , alterius pro negativa concludat,
quod certe frequenter eveniret; tunc ipso facto inactivum redderetur totius tabulae votum, id
quod absque convulsione exercitii potestatis legislativae fieri non potest. 8
Iam vero in Hungaria singula tabula duos adeoque aequali numero status continet; natura
proinde sua debet votizatio per capita in singula tabula stabiliri.

|