Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
1 Nihil tamen magis irregulare est quam Ablegati absentum
magnatum in Tabula Inferiori; an ante 1608-vum vel legales magnates, id est Barones
Regni et Supremi Comites, ius habuerint in casu absentiae repraesentantem suum ad comitia
mittendi, non constat; nullum enim hactenus eius rei vestigium erutum est. 2
Hoc anno legis articulus quippe 1-mus ipsis ius hoc attribuit et sessionem ipsis in Tabula
Inferiori assignavit. 3 Cum lex iterum generali tantum magnatum
vocabulo utatur, an legales tantum magnates, vel titulares etiam comites et barones
intellexerit, merito dubitari potest. 4 Interea usus illam etiam ad hos
extendit.

|