ยง-o 12-o
1 Nihil tamen magis irregulare est quam Ablegati absentum
magnatum in Tabula Inferiori; an ante 1608-vum vel legales magnates, id est Barones
Regni et Supremi Comites, ius habuerint in casu absentiae repraesentantem suum ad comitia
mittendi, non constat; nullum enim hactenus eius rei vestigium erutum est. 2
Hoc anno legis articulus quippe 1-mus ipsis ius hoc attribuit et sessionem ipsis in Tabula
Inferiori assignavit. 3 Cum lex iterum generali tantum magnatum
vocabulo utatur, an legales tantum magnates, vel titulares etiam comites et barones
intellexerit, merito dubitari potest. 4 Interea usus illam etiam ad hos
extendit.
5 Quam inconsequens sit seu lex seu usus iste vel inde apparet quod
repraesentanti ibi sessio tantum competat ubi illam habere deberet ille, quem repraesentat.
6 Ablegati comitatuum et civitatum ideo in Inferiori Tabula sessionem habent
quia, si omnes nobiles et civitates, quos et quas repraesentant, comparerent, suam perinde
ibidem sessionem obtinerent; si proinde repraesentantibus seu legalium seu titularium
magnatum sessio admitti deberet, deberent illam non in
[ERROR: no reftable :]
12.6 in addidi
inferiori, sed in superiori tabula obtinere.
7 Quod quantas post se
traheret inconvenientias, suapte patet.
2388
8 Sunt praeterea alia eaque gravia motiva quae totum absentum Ablegatorum
institutum retineri non posse demonstrant; nimirum ratio ipsa admittere non videtur ut una
singularis persona, etiamsi sit legalis magnas, ius se per alium repraesentandi perinde
habeat sicut tot milia nobilium, qui unum comitatum constituunt. 9 Sat ipsis
favoris constitutio attribuit per id quod, si compareant, personali voto
fruantur; si iusta de causa absint, principium illud valere debet quod praesentes pro
absentibus concludant.
10 Denique vel suffragia omnium, qui absentes magnates repraesentant,
Ablegatorum pro curiatis , id est pro votis Status magnatum reputari deberent,
vel connumerari ad vota Status nobilium ideo quia Ablegati hi absentum ex hoc Statu leguntur.
11 Primum stare non potest quia secus Status magnatum duplici voto gauderet,
uno in Superiori, altero in Inferiori Tabula, quod ipsi constitutionis naturae repugnat.
12 Sed nec alterum subsistere potest; quid enim magis inconsequens quam ut
magnas, si ipse adsit, intra suum Statum, si repraesentantem mittat, intra Statum nobilium
votum emittat? 13 Deinde pro absentum Ablegatis mittuntur plerumque homines
minoris spherae, iuvenes vix e scholis egressi, aliique, quorum humeri necdum ita invaluerunt
ut in gravi legislationis obiecto cum fructu versari possint; et ideo, cum
numerus eorum magnus sit, quem effectum copia horum hominum in comitiis producat, notius est
quam ut multis explicari debeat.
14 Sane numquam Diaeta rite organizabitur nisi Tabula Inferior ad duos,
comitatuum nempe et civitatum Status reducatur, sicut Superior
Tabula e duobus aliis, episcoporum videlicet et magnatum Statu, consistit; prouti id
inferius, ubi de aequilibrio inter corpora legislativa stabiliendo agetur, uberius apparebit;
id autem haud secus obtineri potest, quam si Ablegati absentum, etiam legalium magnatum,
simpliciter cessent, capitula vero et conventus, quae non sunt fidedignitatis praerogativa,
praepositi vero abbates possessionatorumque religiosorum superiores, sicut et reliqui
nobiles, per Ablegatos comitatuum repraesententur.