Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Nicolai Skerlecz ad Maximilianum Verhovacz epistolae
ediderunt Josip Kolanović et Neven Jovanović
1. Jakovlye,
28. Maii 1793.
Chare amice!
1 Tuis[ERROR: no reftable :]
(
NAZ, EAE vol. 112, br. 137.)
de 5-ta huius Pesthino exaratis et mihi 12-ma redditis non respondi
quia metuebam ne meae te Pesthini amplius non deprehendant. 2 Nunc cum e
combinatione temporis te iam Viennae esse certo credam hisce respondeo.
3 Gaudeo vehementer quod tempus reditus tui iam appropinquet.
4 Vix iam fero desiderium momenti illius quo te amplecti et aliquot horis
amice tecum confabulari possim. 5 Interea utere occasione ad delendam, si quae
forte tibi apud Principem per calumniatores tuos inusta est, maculam. 6 Si hoc
obtinuisti, excidet animo meo ea aegritudo quam eo nomine, qua sincerus tuus amicus,
contraxeram. 7 Reliqua omnia plana tibi erunt.
8 Ex hac occasione quaeso te, amice, ut mihi mediam libram optimae, quae
haberi potest, chinae, sed non in pulvere, verum in cortice, ita etiam unum vitrellum
Von Hoffmanischen Tropfen adferas. 9 Commendavit mihi
frequentiorem horum usum Hormayer. 10 Pretium tibi reduci cum gratitudine
deponam. 11 De aliis rebus coram.
12 Interea vale meque ut
facis ama.
Jakovlye, 28. Maii 1793.
a tergo
Excellentissimo et Illustrissimo Domino Maximiliano
Verhovecz, Episcopo Zagrabiensi et S.C.R.A. Maiestatis Consiliario Status Actualis Intimo,
Domino mihi colendissimo; Viennae
2184
2. Jakovlye, 24. Septembris 1793.
Chare amice!
1 Intelligo[ERROR: no reftable :]
(
NAZ, EAE, vol. 113, nr. 33)
fidedigne parochos ordinationem tuam circa processiones ita
maligne intelligere quasi prohibitio haec plebi deberet publicari, id autem citra periculum
fieri non posse aiunt. 2 Ubi tamen naturalis ordinationem hanc exsequendi via
est ut illi sic dictas vicinias non publicent et, si quis e parochianis memor prioris usus
rationem intermissionis huius deposcat, eum capacitent quod peregrinationes eiusmodi debeant
esse voluntariae, officium autem suum sit illis, qui proficisci nolunt, ordinariam devotionem
peragere.
3 Nisi impediveris ne parochi publicationem hanc instituant, indubie
complures id ita malitiose facient ut facile inde ingratus aliquis effectus sequi possit.
4 Quare id tibi notificandum esse duxi, ad hoc ut tu pro tua prudentia efficax
rei huic remedium ponas. 5 Ego certe eos diserte instruendos esse puto quod
mens tua ea fuerit ne illi amplius vicinias promulgare ausint. 6 Qui autem aut
id fecerit aut prohibitionem processionum plebi diserte publicaverit, eum condignas
inobedientiae suae poenas daturum.
7 Vale, meque ut facis ama.
Jakovlye, 24. Septembris 1793.
3. Jakovlye, 9. Septembris 1794.
Excellentissime[ERROR: no reftable :]
(NAZ, EAE, vol. 113, nr. 125.)
et Illustrissime Domine Episcope mihi singulariter colendissime.
1 Banalis armorum praefectura expressam in adnexo[ERROR: no reftable :]
2,1 in adnexo] Adnexum deest.
ad commissionem incorporatoriam eius insinuato quaerimoniam proponit.
2 Ut illa in proxima commissionis sessione meritorie assumi possit, insinuatum
hoc Excellentiae
2186
Vestrae ea cum officiosa requisitione in originali communicandum duxi ut eadem responsum
suum penes remissionem originalis proximius submittere haud gravetur.
3 In reliquo iugi cum veneratione persisto
Excellentiae Vestrae humillimus servus Nicolaus Skerlecz, manu propria
Jakovlye, 9. Septembris 1794.
A tergo:
Perceptum 12. Septembris 1794. Nr. 137.
Reincorporatoriorum fasc. XXXXVII B.
4. Jakovlye, 21. Octobris 1794.
Chare amice!
1 Volupe[ERROR: no reftable :]
(NAZ, EAE, vol. 113, nr. 134.)
mihi fuit e litteris Philippi nostri intelligere vos salvos Viennam
appulisse. 2 Precor ut valetudo tibi constanter faveat et negotia tua optatum
obtineant cursum. 3 E Francisco, qui me his diebus inviserat, didici te
commissionem petiturum coram qua de sparsis contra te calumniis te purges. 4
Ut vel capita calumniarum harum in forma probante proferre possis, debes habere copiam
capitularis et Briglevichianae instantiae; quae enim adversus te verbo spargebantur, quis
horum author fuerit, id tu nunquam probabis; adversarii autem tui se illa procudisse
impudenter pernegabunt.
2188
5 Quae tamen illos Viennae coram individuis altiorum instantiarum sparsisse
certo comperies; si tales, a quibus ea didicisti, in manipulationem negotii huius influent aut
secus, ut ad eos provocare possis, tibi ultro indulgebunt, puto quod tuto assumere et refutare
possis. 6 Reliqua forte narrative induci possent, ut ostendas quod per atroces
eiusmodi calumnias nil aliud quaesierint quam ut reiectis tuis salutaribus ordinationibus
(dedit enim mihi Franciscus eas perlegendas) in priori sua dissolutione et disordine
permaneant.
7 Videbis quod totus illorum scopus futurus sit ut decreta tua seriatim in
revisionem non assumantur, sed totum opus, tanquam novatorium et moderno tempori minus
accomodum, reiciatur. 8 Et ideo ad hoc antevertum omnes tuos conatus intendere
et urgere debes quod, vel ad id determinandum an opus re ipsa inidoneis huic tempori
novitatibus refertum sit, decreta seriatim executi debeant.[ERROR: no reftable :]
4,8 antevertum] sic | debeant] debant
9 Si hoc impetrasti, facile efficies ut Coloczensis suam ocius
sententiam ferre iubeatur.
10 De commissione anceps haeres an illam tibi suadeam vel dissuadeam.
11 Si hanc viam ingredieris, metuo ne negotio ad plures annos extrahendo ansam
praebeas. 12 Reminiscere quanto tempore vel commissio de bonis tuis Banaticis
duraverit. 13 Interea possunt locales circumstantiae eam ultro suadere.
14 Qua re hac in re consilio localium amicorum tibi utendum puto.
2190
15 Si commissionem impetraveris an non expediret ut agas quo adversarii
decreta illa, quae pro tam periculosa innovatione habeant, in specifico baptisent, tu desuper
audiaris et commissio illa ante omnia determinet: an, et quae sint illa decreta, et tum primum
obiecta calumniarum ingrediatur?
16 Quamcunque demum viam iniveris, praecipue tibi commendo ut in scriptis et
productis tuis brevis sis et nihil seu dicas seu producas quod ad substantiam rei omnino non
pertineat. 17 Exhorrui quando a Francisco intellexi te ingentem cistam actorum
tecum abstulisse. 18 Pertinet id quidem ad supremam cautelam, cum saepe homo
praevidere non possit cuius instrumenti usus se evolvere queat. 19 Sed si tu
vel dimidiam voraginis huius partem produxeris, primum dabis adversariis amplam cavillandi
occasionem, dein negotium efficies perquam diuturnum, postremo ipsa actorum mole etiam clara
alias puncta obscurabis.
20 Haec mihi sollicitudo illa dictavit qua angor ne fortasse iustissima
licet causa tua minus optatum successum obtineat.
21 Aliud est quod ab amicitia tua maiorem in modum exorem.
22 P. Maidachich scribit mihi desperatam litteram et me coniurat ut, quidquid
possum, ad eius e violento, in quo constituitur, statu eliberationem conferam.
23 Commovit me eius littera, cum facile mihi imaginer qualis sit cruciatus
inter monachos, quos ille prioribus suis factis adeo infensos sibi reddidit, vivere debere.
24 Opportune evenit ut, cum litterae hae mihi redditae sunt, Franciscus
adfuerit. 25> Coepi itaque ilico cum illo rem conferre. <26 Ille
vero producta, quam apud se habebat, agentis tui Romani littera me edocuit quod memoratus
Maidachich iam recurrerit Romam pro annullanda professione, sed quod dictus agens hanc tanquam
longam et dispendiosam viam dissuadeat, e converso suadeat illi ut petat sui
saecularizationem. 27 Adiecit Franciscus ad hanc obtinendam nil aliud opus
esse quam ut tu illi testimonium scriptum edas quod illum in tuam dioecesim suscipere velis.
28> Aliquis vero illi titulum mensae det. <29 Posterius ego
ilico in me recepi. 30 Restat ut tu primum ad hominem hunc ab ulteriori, in
quam secus certe delabetur, infelicitate praeservandum etiam e charitate proximi
2192
praestes. 31 Quare te impense oro, velis testimonium hoc Francisco ocius
transmittere, una eum iubere ut negotium hoc medio tui agentis Romani urgeat, si fieri potest,
etiam nomine tuo, ea de causa quod alioquin defectu cooperatorum labores. 32
Si autem putas id tibi non licere propter resolutionem regiam, indulge adminus Francisco ut
ille nomine ipsius Maidachich per agentem tuum rem agat. 33 Testimonium de
illo in dioecesim tuam assumendo tibi fraudi esse non poterit, cum id[ERROR: no reftable :]
4,33 id ad] ad id ad
ad salvandum in periculo etiam salutis animae constitutum hominem facturus sis.
34 Ceterum quartum, quintum et sextum tomum Schmittii accepi.
35> Sed quantum recordor, prodiit etiam septimus et octavus. <36
Si ita est, quaeso te, procura mihi etiam illos. 37 Elenchum rariorum librorum
de rebus patriis tibi Zagrabia[ERROR: no reftable :]
4,37 rariorum] rationum Kolanović | Zagrabia] Zagrabiam
Kolanović
submittam, quorsum ultima huius me conferre constitui. 38 Non
obliviscaris tibi procurare libellos quos tibi iam indicaveram, nempe descriptionem Bottany
Bay et historiam itineris Angli, si bene recordor, Alzil, qui post
2194
Kockium octo annis occidentales Americae oras perlustravit.
39 De successu negotiorum tuorum si tibi molestum est me de tempore in
tempus edocere, mihi sat erit si eum Francisco breviter indicaveris, una eidem commiseris ut
id mecum communicet.
40 Vale.
Jakovlye, 21. Octobris 1794.
5. Zagrabiae, 10. Decembris 1794.
Chare amice!
1 Cum[ERROR: no reftable :]
(NAZ, EAE, vol. 113, nr. 132.)
necessitates aedificii xenodochialis urgeant, ipse quoque raptim
respondeo. 2 Gratiam tibi habeo pro grato nuncio oroque te maiorem in modum,
ut per Bedek. urgeas quo resolutio haec quo ocius expediatur. 3 Nisi enim
pecuniam Buda ad summum usque finem Februarii accipiamus, non poterimus debito tempore
continuationi aedificii manum admovere.
4> Galyuff iam heri rediit. <5 De Vukasovichio an Viennae vel
2196
alicubi in via remanserit, necdum potui explorare. 6 Prior graves cum suo
statim adventu obiectiones passus est, quod res Capituli segniter curaverint.
7 At ille omnem culpam in Vukass. reiecit eumque neglectis Capituli rebus
matrimonia tantumque cognatorum, resque suae familiae et Directoratum studiorum curasse
affirmavit; atque ita prima, quam ego in antecessum ominabar, scaena iam evenit.
8 Superest altera ut, si Taisp. prostratum videant, hunc tanquam omnium
malorum authorem gravibus criminationibus universi insectentur. 9 Videbis quod
hanc quoque scaenam adhuc ludent.
10 De instantia Gotscianae, si ita, ut scribis, se res habet, bene est.
11> Quamquam ille longe alia huc scriptitet. <12 Nempe iam quod
illa exclusivum privilegium pro civitate sit obtentura, iam vero quod nulla prorsus resolutio
adhuc emanaverit. 13 Si rem ad primum recisuram esse observaveris, author tibi
sum ut praevenias tuamque typographiam[ERROR: no reftable :]
5,13 typographiam Kolanović ] typogr. MS
sponte ad tuum fundum transferas. 14 Quoad secundum, scire cuperem an
resolutio, qua ipsi proba imponitur, iam effective — et si ita, quando — publicata, et an
eidem aliquis terminus praefixus sit? 15 Secus enim ille hoc negotium in annum
extrahet. 16 Utinam res eo perduci possit ut is iuxta opinionem Consilii
actione coram nobis conveniatur! 17 De instantia anonymi vehementer sollicitus
sum; nisi enim et hanc diluas, existimationem tuam necdum in tuto penitus collocasti.
18 Si communicationem eius nulla ratione obtinere potes, forte posses illam
per indirectum ita subvertere ut, postquam ad merita instantiae Gotsceianae responderis,
subiungas quod Brig. praeterea haec et haec in publicum et forte etiam altissimo loco
sparserit et, calumnias licet, has aliquam etiam impressionem fecisse observes, ideo quod
illas quoque elidere necessarium existimaveris.
19 Quaeso, informa te an ex Historia episcoporum
Quinqueeclesiarum Kollerii ultra tomum tertium aliquod prodiverit, praesertim vero eius
Prologomena ?[ERROR: no reftable :]
5,19 Prologomena] sic
2198
20> Si ita, quaeso, procura mihi. <21 Ita etiam, an e Stephani
Horvath Bibliotheca iurisconsultorum Hungariae ultra tomum tertium quid
prodiverit? 22 Videtur mihi quod tomus quartus re ipsa prodiverit.
23 Quare et hunc et si quis ultra prodiit, mihi adferri peto.
24
Hamburger Journal pro mense Septembri, Octobri et Novembri
non legi. 25 Cum et tu et Philippus (cui salutem ex me deferri peto) illud
teneatis, quaeso, dirige tuum ad Franciscum Raffay et, ut illud mihi communicet, eidem
committe.
26> Mea te humanissime reveretur. <27 Vale meque ut facis ama.
Zagrabiae, 1794. 10. Decembris
28 Hic aliquis sparserat lectorem ex alio capitulo nominatum et Taisp. eo
translatum esse propterea quod in instantia 13 canonicorum allegetur nullum officii huius
capacem esse. 29 Res haec adversarios tuos mirum in modum torsit donec
falsitatem rumoris huius detexerunt.
6. Jakovlye, 28. Octobris 1797.
Chare amice,
1 Et[ERROR: no reftable :]
(NAZ, EAE, sv. 114, br. 140.)
utramque tuam et libros et duo Journal accepi, sed tum
premebat me gravis catharalis alteratiae,[ERROR: no reftable :]
6,1 alteratiae sic
quae in causa fuit quod utique tardius respondeam.
2> Girtaneri continuatio rite procedit. <3 Sed, quantum
memini,
2200
Schillerianae collectionis tomum 13, quem mihi nunc submisisti, iam habes; continet enim
Memoires de Brantome, has autem me iam legisse probe recordor. 4
Hoc eo fine tibi significo ut mandatarium tuum moneas ne tibi, ut iam identidem evenit,
duplicata submittat.
5 Patieris e contra ut te de urgendis, quae tibi adhuc desunt,
continuationibus admoneam. 6 Archenholzii Brittische Annalen
necdum completum habes. 7 Deest tibi secundus tomus itineris Vaillantii in
Africam. 8 E duplici Germanica, quam tenes, collectione itinerum interea certe
aliquis tomus prodierit, adminus ex una; nam Forsterianam per mortem eius adhaesisse puto.
9 Hos defectus ut adurgeas, non tantum tua,
2202
sed et mea interest.
10 Forte seu Peyrusii seu Malaspinae seu Angli illius (nomen mihi excidit,
tu illud inter tua litteraria indubie habebis), qui iussu defuncto Russiae imperatricis
proximiora Americae litora pertentebat, diaria; forte continuatio Robertsonii, Americanae suae
historiae, iam prodiverunt. 11 Forte e continuatione itinerum, quae post
Cookium ad septentrionali-occidentalem Americam suscepta sunt, aut de progressu coloniae in
Bottany Bay nova aliqua relatio edita est. 12 Nullum etiam habes systematicum
de revolutione Americana scriptorem; duorum autem titulos e litterariis novis tibi ipse
suppeditavi. 13 De his per modernam occasionem tibi procurandis te
reflectendum existimavi. 14 Impegi etiam nuper in Hamburgensibus
Novis in recensionem admodum honorificam duorum authorum, nempe Bulov Der freye
Staat von Nort America in seinen neuen Zustande, Berlin, et von Desodoard
Philosophische Geiste der franzoesischen Revolution, 2 tom. in 8-vo.
15 Hos ut tibi praeferenter procures, eo magis tibi suadeo quod exiguo pretio
veniant et quod id, postquam iam de pace (de qua immortales sint Omnipotenti gratiae) iam
constat, tanto tutius praestare possis.
2204
16 Vezda prichmu domache novine, vre szem chul nekoja, kako szu nakanyena.
17 Imas lepu priliku zezvedeti, da bu chlovek napervo miszliti y ravnati sze
mogel. 18 Apud nos spargitur Iosephum Erdodi Nitriensem, Szechen Poseganum,
Marich Crisiensem supremum comitem renuntiandum esse. 19 Maluissem ut
Crisiensem Niczki, Veroczensem Pejachevich obtineat. 20 Si quid tibi hac de re
constat, quaero fac me certiorem. 21 Poveda sze takaj da bu Novoszel banszke
tabule asessor. 22 Ako to mores opraviti, jako dobro vchinis, ar bus sze
chudil kada ti po tvojem povratku povem kak je on drughi ki tu isztu chaszt ische z tobum
baratal, koje sztoprav pred malem vremenom szem zeznal.
23 De reditu tuo videris consilium commutasse, quamquam e mea coniuge
intelligens quod referens Semsey pro duobus mensibus missionem acceperit, id, quod prima tua
littera[ERROR: no reftable :]
6,23 prima tua littera sic
te facturum esse scripseras, certo crediderim. 24 Quare significa mihi
quid demum de tuo reditu constitueris; nosti enim quod ardeam desiderio te ocius amplectendi.
25> De novis non est quod tibi significem. <26 Ego in rustico
meo otio, quantum per valetudinem licet, scriptitando tempus fallo. 27 Cum
redieris, communicabo tibi Dissertationem de congregationibus Regni Sclavoniae,
cui nunc supremum manum impono.
28 Vale meque, ut facis, ama.
Jakovlye, 28. Octobris 1797.
2206
7. 31. Octobris 1797.
Draghi prijatel!
1 Pun[ERROR: no reftable :]
(NAZ, EAE, sv. 114, br. 142.)
je Zagreb, da ja dobim administratora ali Bedekovich Franczeka, ali
Orsicha. 2 Z jedne sztrani dvojim od toga, kajti ti, ki szi bliszu pri
zdenczu, iz koga bi to dojti moralo, nikaj mi josche od toga niszi obznanil; iz drughe sztrani
vendar moguche mi sze vidi, kajti previgyevam vszakojache novine po miru, za koje iszpelyati
znamdar terszili sze budu szpraviti zaufane lyudi na onu chaszt ku ja obnasam, ne szamo pri
nasz, negho y vu Vugerszke zemlye. 3 Proszim te obznani mi jeli kaj vu tom
dugovanyu, da sze bum znal ravnati.
4 Da mi ne bi bilo za one 1200 RF koje bi ztem nachinom zgubil, ne bi szi
szkoro nikaj sztem glavu terl. 5 Ovak ne morem tajiti da ti zgubichek bi jako
chutil. 6 Zato proszim te, draghi prijatel, ischi ako mores to kak
preprechiti. 7> Znam dar vzemu za praetextus moju gluhoczu. <8
Ali szpomeni je, kaj im to pachi, da vide da y polegh nye poszli bolye idu negho budu isli pod
kemgoder ki na moje meszto dojde. 9 Szpomeni nyim spital, orphanotrophium,
koga taki kak spital sze dokoncha genuti kanim y koji, ako ja otidem, szegurno vusztane.
10 Zajdnich uputi je da po one machine, ku mi preszkerbis, y gluhoche moje sze
pomore.
11 Ako vendar ze vszem tem ne bi nikaj mogel opraviti, proszim te, terszi
sze konch to opraviti da mi sze pol plache osztavi. 12 Za on mali trud koga
szi administrator, kak previgyevam, jemal bude, more content biti z poloviczum.
13 Ako je za iszto szamo med Bedekovichom y Orsichom pitanye, iz lyubavi
proti tvoju domovinu y kralyevszku szlusbu, pripomori kaj mores da bu raissi Bedekovich, ar on
konch ne pokvari kaj szem ja pri varmegye naravnal. 14 Ako on ima biti,
uffaszem da ako mu od moje
2208
sztrani proponujes y nagovaral ga budes, da on szam prisztane na poloviczu plache.
15 Ova ti zato tak zaufano pissem y proszim kajti za tverdno dersim da tvoje
proti meni prijatelsztvo je tuliko, da vu poszlu nad kojem mi je tuliko leseche, najdes ti
nachin z kojem sze vu nyega puschati bus mogel, ako prem on tebe izdraven ne dotiche.
16 Proszim te odgovori mi taki, ako nikaj ni vu dugovanyu, da bum mirnessi:
ako pak je, obznani mi sztoprav ona, kada poszel vre napnes, kaj sze uffati morem.
17 Zbogom.
31. Octobris 1797.
8. Jakovlye, 28. Aprilis 1798.
Chare amice!
1 Agnosco[ERROR: no reftable :]
(NAZ, EAE, vol. 115, nr. 32.)
amicitiam tuam in eo quod primis statim adventus tui diebus tantum
temporis decerpere volueris ut me litteris tuis convenire possis. 2 Gratias
etiam tibi refero pro novis quae mihi significasti. 3 Sunt quidem et haec
tristia, magis tamen me sollicitum habent ea quae postea cum legato Gallico evenerunt.
4 Quaeso te significa mihi an spes supersit rem hanc ita componendi ne in
bellum erumpat? 5 Uti et an, prout hic fertur, idem eodem plane die legatus
Gallicus etiam Berolini attentarit? 6 Et si ita, quo eventu?
7> Turca etiam apparatus bellicos in dies magis intendit. <8
Non possum in animum meum inducere ut tantam vim contra unum bassam parari credam.
9 Non possum etiam mihi persuadere quod apparatus hi contra Moscoviam
dirigantur. 10> Metuo proinde ne haec nobis propinentur. <11
Leva me, si potes, hac etiam sollicitudine.
12> De Reinvetler hactenus nihil. <13 Si intellexeris mihi
consulto non responderi, quaeso te significa mihi causam huius aenigmatis. 14
Ad meam in causa Pethoiana instantiam resolutio aut iam prodivit aut certe proxime emanabit.
15 Rogo te ut iam discedentem rogavi.
16 Si quid conferre potes ad id ut proiectum internae hospitalis
regulationis per Vlassichium, negotium vero de erigendo novo capitalis huiatis scholae
aedificio per Langium proximius conficiatur, rem publico
2210
utilem, mihi gratam praestabis. 17 Significa mihi adminus an aliquid, et si
ita, quo eventu in rem hanc egeris? 18 Homo tuus circa transferendos ad Novum
hospitale tuos pauperes in deputatione se aliter, atque nos concertaveramus, declaravit.
19 Dixit ille quod tu unum tantum pauperem eo mittere, reliquos in moderno
aedificio alere velis; de deponendo vero aestimationali aedificii huius pretio se nullam a te
accepisse instructionem. 20 Quare deputatio illum requisivit ut tuam de eo
mentem per litteras exquirat.
21 Optassem quidem ut in proposito tuos pauperes eorsum[ERROR: no reftable :]
8,21 tuos Kolanović ] duos MS | eorsum] seorsum
Kolanović
mittendi, quod mihi manifestaveras, perstitisses. 22 Interea, si iam
de eo aliter apud te constituisti, quaeso te per omnia, ne exsolutionem adminus aedificii
aestimationali pretio difficultes, id enim convelleret totum, iam altissimo etiam foro
approbatum, fundationalium xenodochii capitalium schema, praesertim cum tuo exemplo iam
Capitulum etiam vacillare incipiat circa aedificii sui seu licitationem seu exsolutionem.
23 Et cum propter reliquas circa transferendos in festo sanctae Margarethae
pauperes dispositiones tuam hac in re[ERROR: no reftable :]
8,23 hac in re] in addidi
mentem quantocius scire intersit, quaeso te rescribe proximius et mihi et tuo homini.
24 Propter certam combinationem, quam hic describere taediosum foret, scire
cupio an societas canalem Colapianum sequente anno effective resumptura sit?
25> Id tu ab ipso comite Aponyi tutissime rescire potes. <26
Quare quaeso te, fac me de eo certiorem, uti et de eo qualis adminus prospectiva sit
regulandae Dalmatiae et Croatici Litoralis, praesertim in linea vectigalis? 27
Metuo vehementer ne noster Districtus commercialis, qui me frustra reluctante ad Flumen
applicitus est, hac occasione a iurisdictione Sacrae coronae avellatur.
28 Ceterum recordaberis quod Archenholtz in sua Minerva
memorabile illud brochure, quod de Potemkin prodiit, per frusta edat. 29 Ego
non dubito quod brochure illud etiam secus haberi possit, si adsit homo qui illud perquirere
et constituere sciat. 30 Cum tu habeas eiusmodi hominem, brochure autem illud
vix aliquod grossos constare possit, oro te, praesta mihi hanc amicitiam et illud pro me
constitue; aveo enim
2212
vehementer illud habere, cum sit pendant ad[ERROR: no reftable :]
8,30 post pendant ad delevit auctor illum
libellum de Catharina Secunda, quem mihi dedisti.
31 Non obliviscaris ultimam, quae de Bottany Bay exstat, relationem
procurare. 32 Accipiet indubie colonia illa notabilia e conspiratione, quae in
Irlandia detecta est, supplementa. 33 Forte detectio haec meditatum a Gallis
descensum evanescere faciet; ego enim in eam nunc delapsus sum opinionem quod hi descensum
unice sub spe conspirationis huius decreverint.
34 Ego per hanc paucorum licet adhuc dierum rusticationem vires meas recepi
et commode valeo. 35 Cupio ut tu quoque sanus agas et confectis prospere
negotiis tuis ad nos proximius revertaris.
36 Vale meque, ut facis, ama.
Jakovlye, 28. Aprilis 1798.
9. Jakovlye, 21. Iulii 1798.
Chare amice!
1 In[ERROR: no reftable :]
(NAZ, EAE, vol. 115, nr. 49)
praeiudicium iteratarum legum hactenus nullus Croata potuit penetrare
ad Septemviratum; nullus autem propiorem ad id spem habere potuit, quam noster Millos qui
antea per octo, ut credo, annos in nostra Districtuali tabula, nunc vero in Regia, iam in
undecimum annum servit. 2 Nuper dum ad semel novae[ERROR: no reftable :]
9,2 novae Kolanović ] ovae MS; fortasse duae
vacantiae in Septemviratu enatae fuissent,
2214
porrexit ille instantiam, una et palatini patrocinium imploravit, qui id illi benigne
addixit. 3 Sed tunc Bernath, titulo religionis (quia praedecessor eius fuit
acatholicus), Németh vero ex alia politica causa nominati sunt.
4 Nunc improvisa huius promotio novam vacantiam facit, pro qua palatinus
nullum adhuc praenotatum.[ERROR: no reftable :]
9,4 praenotatum] sic; fortasse auctori in animo erat praenotatum habet
5 Quare repetit Millos suam instantiam et palatini patrocinium denuo
implorat. 6 Putat tamen ad optatum eventum plurimum conferre posse, si tu
quoque vices tuas suis locis et modis interponas. 7 Ut id facias, hac posta,
ut mihi dixit, te exorat, rogavit tamen me, ut ego quoque id tibi velim commendare.
8 Facio id tanto libentius et quod ipse quoque anxie desiderem ut Croatam in
illo quoque dicasterio collocatum videre possim, et quod te ipsa hac de causa id libenter
praestiturum sperem. 9 Chare amice, nisi tu id tibi cordi sumas, per reliquos,
qui nunc in altioribus subseliis sedent, gentiles nostros nullus unquam Croata ad aliquod
Hungaricum dicasterium penetrabit. 10 Quare nomine Patriae te exoro ut
occasione, in qua nunc constitueris, uti et rem hanc pervincere velis; modum et canales, per
quos id efficere possis, non est quod tibi suggeram. 11 Haec tibi usus rerum
et grave, quo polles, iudicium ultro indicabunt. 12 Pro aliqua tantum tui
directione tibi significo, quod Millos amicum habeat comitem Amade, qui iam occasione
nupernarum vacantiarum instantiam eius sustinebat et cui ille nunc etiam Viennam scribit.
13 Si haec littera illum Viennae deprehendet, posses rem cum illo concertare;
sin, posses fortasse apud communem tibi et Amadeo amicum Sau...[ERROR: no reftable :]
9,13 Sau...] In MS-to quattuor puncta.
agere.
2216
14 Si negotium succederet, posses eadem occasione efficere ut Millosio
Iosephus Petrovich vel, si huic ius suum publicum adhuc obstat, ille, quem iudicares, gentilis
noster succedat.
15 Ne quid tamen dissimulem, cum Németh valde parum Germanice sciat, vereor
ut collatum sibi munus acceptet. 16 Puto tamen interesse ut tu negotium in
omnem casum urgeas; si enim Németh officium deprecabitur, forte eo rem perducere poteris ut
adminus pro proxima vacantia Millos praenotetur. 17 Ita ego quondam operabar,
donec propior eram ad prima subsellia, et successit mihi quod complures gentiles nostros
provexerim. 18 Tu maiorem adhuc ac ego quondam influxum habere potes.
19> Utere illo in bonum Patriae. <20 Non exiquum, crede mihi,
exinde solatium in senectute tua capies.
21 Vale meque ut facis ama.
Jakovlye, 21. Iulii 1798.
10. Jakovlye, 4. Augusti 1798.
Chare amice!
1 Non[ERROR: no reftable :]
(NAZ, EAE, vol. 115, nr. 52.)
tui oblivione factum est quod in postremis meis nullam promissae
lucubrationis mentionem iniecerim, sed quia puduit me quod datam fidem tam diu non expleverim.
2 Impediverunt id variae, partim sanitatis, partim domesticae circumstantiae,
quas hic recensere nihil interest, effeceruntque quod non nisi ante paucos dies operi manum
admoverim. 3
Si, ut olim, pomeridianis etiam et vespertinis horis
laborare possem, absolverem illam intra paucos dies.
4
Nunc, cum
mane tantum mihi liceat laborare ,[ERROR: no reftable :]
10,3-4 Si... laborare] Notata in MS-to | eripiat] eripeat
adeoque, si quae alia occupatio tempus hoc mihi eripiat, tota illa dies perdita sit,
non possum praevidere tempus quo laborem absolvam. 5 Accelerabo tamen illum
quoad potero. 6 Ut moram quadamtenus compensem, praemitto unum
statisticum punctum de quo publicum rite
2218
informari
[ERROR: no reftable :]
10,6 praemitto... informari] Notata in MS-to
moderni praesertim temporis ratio exposcit et quod authori gratum futurum spero.
7> Dum rem Milossii agis, Patriae inservis. <8 Commoda huic
porro etiam tuam operam. 9 Satis consequeremur si vel Millos hac occasione ad
Septemviratum provehi posset. 10 De alio Croata ad Tabulam regiam promovendo
alia occasione agi posset. 11 Quamquam non possim combinare ea, quae de
supernumerariis scribis, cum iam sub hoc regnante duo novi supernumerarii creati sint, adeoque
nihil mihi videatur obstare quominus etiam in casum promotionis Milossii aliquis gentilis
noster supernumerarius renuntietur.
12 De confecta cum Gallis pace iam plures etiam alii credibiles nuntios
acceperunt. 13> Immo iam condiciones eius sparguntur. <14 Ego
tamen non possum id combinare cum continua et severa transportandi in Italiam frumenti
adursione. 15 Ut benignae menti satisfiat, comitatus meus vires suas adeo
intendit quod vix decem vecturae in toto comitatu domi remanserint, ita quod ipsum hospitalis
laborem ea de causa abrumpere debuerim. 16 Cum eaedem vecturae plane usque
Segniam et respective Bucari prodere debeant, atterentur certo vires contribuentium, quia plus
expendent quam defixa pro singulo centenario merces efficiat, nam praeter pabuli in partibus
illis caristiam reparatio currus, frequentior equorum soleatio notabiles sumptus requiret.
17 Peribunt certe etiam complura animalia, de horum autem indemnizatione
nullam hactenus assecurationem habemus. 18 Ni id fiat, redigentur ad incitas
animalium illorum posessores, id autem incassationem contributionis difficilem efficiet.
19> Amade in investigatione strenue procedit. <20 Vellet illam
terminare ante 20. huius; pro hac enim die congregationem comitatui suo praefixit.
21 Cum tamen aliqui testes remoti habitent, nescio an eos interea arcessere
poterit. 22 Hic quoque instantiam Millossii per suos canales secundavit, id
quod auget spem meam de optato successu.
23 Ego illum necdum vidi quia per hoc tempus urbem non intravi.
24 Promisit ille quidem quod, ut primum laborem terminaverit, ad me excurrere
velit, sed hunc ille usque 14-tam huius vix concludet; ego autem illa die Zagrabiam intrabo
quia pro 17-ma congregationem praefixi. 25 Quae de tuis hominibus incaptivatis
scribis, mihi hactenus
2220
non constabant. 26 Ego nec tuo, nec ullius alterius iuris gladii privilegio
cupio derogare cum illud in lege fundatum esse sciam. 27 Quod si autem propter
renitentiam erga publicas dispositiones capti sunt, habebis ipse tantum aequitatis ut agnoscas
id rite factum esse neque eos tibi in hoc casu resignari posse. 28 Capitulum
idem quod tu exemptionis privilegium sibi arrogat, et tamen, dum comitatus protervos
Sancto-Simonenses capi et puniri fecit, nec se movit nec per id iura sua laesa esse
existimavit.
29 Patere ut pro iure amicitiae, quae inter nos viget, coniecturam meam tibi
ingenue aperiam. 30 Invalescit in dies magis opinio illa publici quod aliqui e
tuis officialibus concitent Colapianos tuos subditos ne se contributioni submittant.
31 Si qui eorum hac de causa intercepti sunt, gravis suspicio mihi suboritur
quod idem officialis tuus, qui eos ad id te inscio sufflaminabat, metuens ne per illos
prodatur, apud te agat ut illos reclames. 32 In hunc autem casum vides ipse
quod comitatus tibi deferre non possit, immo quod ad eius officium pertineat authorem culposae
huius machinationis detegere et promeritae poenae subicere. 33 Ut primum urbem
intravero, investigabo fundate totum hoc negotium et, quod iustum fuerit, disponam.
34 Significa quaeso mihi quam habes de reditu tuo prospectivam.
35 Vale meque ut facis ama.
Jakovlye, 4. Augusti 1798.
11. Jakovlye, 1. Octobris 1798.
Chare amice!
1 Casu[ERROR: no reftable :]
(NAZ, EAE, vol. 115, nr. 77.)
(quem tibi coram aperiam), sed certo mihi innotuit, quod comes Amade
me loco movere et officium hoc pro se impetrare velit. 2 Spargebat ille iam
Pesthini sub finem termini quod in hoc comitatu plurimi disordines vigeant, sed per amicum
meum adursus ut aliquem in specifico indicet, nihil adferre potuit, quam quod acta
particularium
2222
congregationum in generalibus non referantur. 3 Et hoc est mendacium quod
per conditum in singula generali congregatione De relatis particularium congregationum
actis articulum evidenter refelli potest.
4 Praevideo ego quod ille praetensos disordines tantum pro forma obtendat;
non ignorat enim quod si hi mihi in specifico obiciantur, ego ad singulum facile sim
responsurus cum nulla prorsus sit pars publicae administrationis ad quam curas meas non
extenderim. 5 Verum arripiet ille praetextum meae surditiei et cum hoc (ut
nunc potens est) finem suum facile assequetur.
6 Scribo illi hac posta humanissimas litteras et eum requiro ut vota sua ad
exiguum alioquin, quod forte mihi superest, vitae meae[ERROR: no reftable :]
10,6 meae] corr. auctor ex suae
tempus suspendere velit. 7 Nescio quid facturus et an mihi vel
responsurus sit. 8 Cum nunc Viennae sit, pro veterana tua erga me amicitia te
exorandum duxi ut tu quoque illum, quantum potes, ad id persuadeas, eidemque ingenue aperias
quod ad id per me sis[ERROR: no reftable :]
10,8 sis] sim
requisitus. 9 Proponas illi quod mihi negotiosa occupatio iam in
naturam transiverit; quod hoc sit unicum senectutis meae solatium; quod ille etiam in Hungaria
commodiorem sibi comitatum proximius obtinere possit. 10 Quod si tamen omnibus
his non moveretur, utere quaeso ipsis his argumentis apud amicum tuum I. et, si potes, impedi
ne Amade scopum suum assequatur. 11 Si hic propositum suum adurserit,[ERROR: no reftable :]
10,11 Inter suum et adurserit sex verba rasa.
non poterit Cancellariam simpliciter praeterire. 12 Quare oro te
maiorem in modum ut ipsum etiam cancellarium, quem mihi bene cupere scio, ea de re in omnem
eventum praevenias. 13> Scio te etiam Amadeo amicitia iungi. <14
Cum tamen ille de lucro captando, ego tantum de damno vitando agam et cum me inter et te
antiquius amicitiae vinculum intercedat, spero te potiorem huius, quam illius, rationem
habiturum.
15 Quod si tamen potentia Amadei omnibus his praevaleret, tum vero te per
sacrum amicitiae titulum obtestor ut eum disponas quo ille tecum collaboret ut eos adminus,
qui in similli casu Sigraio concessi sunt, favores consequar, nempe integrum salarium et
comendatiam. 16 Ego
2224
Amadeum nunquam offendi, spero proinde quod id omnino facturus sit.
17 Utprimum de tota re certi quid compereris, quaeso te, significa mihi et
eripe me his incerti status angustiis.
18 De elaboratione punctorum debeo cum rubore agnoscere quod datam fidem
explere non potuerim. 19 Vix enim opus aggressus eram cum me febris corripuit
et per tres ferme hebdomadas tenuit. 20 Post octo dies passus sum recidivam, a
qua non nisi ante paucos dies liberatus sum. 21 Nunc autem video serotinum iam
laborem futurum. 22> Denique senectus ipsa est morbus. <23
Nunquam amplius eiusmodi laborem in me recipiam.
24> Chare amice! Tu nimis diu abes. <25 Quas hinc inde corrasi
amoenas lectiones, iam omnes exhausi. 26 Debeo autem has quaerere quia seriae
lectioni[ERROR: no reftable :]
11,26 seriae lectioni] corr. auctor ex seriam lectionem
tantum matutino tempore citra valetudinis iacturam me impendere possum.
27 Non dubito quin tu hactenus complures eiusmodi libellos tibi comparaveris.
28 Si quos ex illis iam domum praemisisti, quaeso dispone ut etiam ante tuum
adventum mihi communicentur!
29 Si per insperatum Sigraio deterius tractari et aut salarium aut
comendatia emanere deberet, quaeso te, eo rem age ut posterius potius emaneat; notae enim tibi
sunt meae oeconomicae circumstantiae.
30 Vale meque ut facis ama.
Jakovlye, 1. Octobris 1798.
2226
12. Jakovlye, 16. Octobris 1798.
Chare amice!
1 Quod[ERROR: no reftable :]
(NAZ, EAE,vol. 115, nr. 81)
comes Amade coram duobus se declaraverit[ERROR: no reftable :]
12,1 declaraverit] declaverit
se proximius futurum supremum comitem Comitatus Zagrabiensis et quod de praetensis
comitatus huius disordinibus Budae et Pesthini declamaverit, tu ipse credes dum tibi reduci
data, quae hac de re habeo, indicavero. 2 Si bonam suam fidem sustinere
voluit, poterat declarare, quod id ille tantum pro casu meae mortis intellexerit.
3 Nunc dum rem adeo evidentem negat, immerito sane querulatur me in
characterem suum iniurium fuisse.
4 Ut ut sit de eo, si ego sentirem quod surdities mea me ab explendis
muneris mei partibus re ipsa impediat, ea sum honestate quod ego ipse iubilationem cum aliqua
diuturni mei servitii remuneratione peterem. 5 Nunc ad ipsa comitatus acta
tuto possum provocare quod omnes administrationis publicae partes ad eum ordinem reduxerim, et
porro etiam conservem, qui in paucis comitatibus viget. 6 Probat hoc vel illud
quod, qui me suffodere conantur, nullum specificum in aliqua administrationis parte defectum
adferre sciant, sed vel falsos vel violenter detortos disordines mihi obiciant.
7 Ego archivum in disornatissimo statu deprehendi, reduxi, et conservo illud
in tali ordine qui in nullo forte alio comitatu reperitur.
8 Ego negotium contributionis ita intricatum deprehendi quod non nisi
improbo per me ipsum suscepto labore post triennium illud ad statum currentem reducere
potuerim, in quo illud hodiedum conservo.
9 Ego negotium viarum per commissariaticam administrationem ad merum
arbitrium reductum ad normalia principia revocavi et in his illud per celebrandam bis singulo
anno viarum deputationem conservari procuro. 10 Scio comiti Amade id etiam
relatum fuisse quod processuales non attenta publica dispositione, quas ipsis lubet, vias
reparari curent. 11 Verum si vult, convincam ego illum per acta publica quod
hoc perinde falsum sit, sicuti et illud quod acta particularium congregationum in generalibus
non referantur.
2228
12 Ego regulatum iudiciorum tam civilium quam et criminalium cursum per id
sustineo quod seriem utriusque ordinis causarum mihi quotannis exhiberi curem et, sicubi
protellationem observem, procedentem urgere non intermittam.
13 Denique ne negotia adhaereant, ego de congregatione ad congregationem
scontro fieri curo et cum impossibile sit, sicut in dicasteriis, ita etiam in comitatu, ne
complures restantiae enascantur, ut illa adminus, quae urgentiora sunt, expediantur, omnimode
adurgeo.
14 Hi sunt quinque cardines circa quos publica comitatus administratio
potissimum versatur. 15 Ostendant mihi inimici quod in hos propter meam
surditiem aliqui defectus arrepserint et ego victas dabo manus. 16 Cum hoc non
possint, illi alios vagos defectus mihi volunt imputare. 17 Dicunt quod
propter meam nimiam indulgentiam magistratuales, ac praesertim vicecomes et notarius, pro
arbitrio agant. 18 Hic enimvero ad propriam tuam notitiam tuto possum
provocare. 19 Recordaberis enim quod hactenus id potius mihi obiectum fuerit
quod nimis despotice agam. 20 Ita cum alii me despotismi, alii e converso
remissionis arguant, evidens est quod in utroque medium teneam, id est quod magistratuales
quidem placide, sed in re officii severe tractem. 21 Dicunt quod aliquae
comitatus repraesentationes asperiori calamo appositae sint. 22 Si aut ego
ipse diutius in dicasteriis non servivissem, aut omnes momentosiores repraesentationes ipse
non reviderem, posset me dubium subire an non id re ipsa quandoque evenerit.
23 Nunc, si quae mihi repraesentatio in specifico obiciatur, paratus sum de
singula eius expressione rationem reddere.
24 Dicunt denique quod propter meam surditiem in congregationibus saepe ad
personalitates descendatur. 25 Hoc vero una tantum vice evenit, in negotio
Zamersiensi, in quo et ego et ordinarius vicecomes interessabar, in hoc enim tuus Petrovich et
senator Spissich se mutuis conviciis re ipsa prosciderunt. 26 Verum ut primum
id ego intellexi, disposui continuo ut unus e fiscalibus sessionibus continuo intersit et
contra excedentem[ERROR: no reftable :]
12,26 excedentem] add. auctor
actionem violatae sedis continuo levet. 27 Ab eo tempore nihil amplius
eiusmodi contigit. 28 Haec ad illa quae mihi speciose obiiciuntur.
2230
29 Superest ut de illis, quae mihi peculiariter cordi sunt, institutis
aliquid dicam. 30 Ego collapsam paene sub commissariatica administratione rem
sericeam ita restitui ut superiora dicasteria eius directionem etiam per reliquos duos
comitatus superiores mihi concrediderint. 31 Cum hac in re nemo eas notitias
habere possit, quas ego, qui hoc negotium inde a triginta annis continuo ferme manipulo, nisi
ego directionem hanc duobus adminus annis adhuc retineam et ad currentem pedem reducam, vereor
admodum ne institutum hoc notabile capiat detrimentum.
32 Cum intra unum aliumve annum omnes,[ERROR: no reftable :]
12,32 post omnes del. auctor verbum, fortasse conservatio
quae adhuc de novo erigi debent viae terminandae sint, ego praeparatoria pro
elaborando tali conservationis viarum plano, per quod erogatio cassae domesticae notabiliter
diminuatur, iam futuro vere disponere constitui. 33 Si loco movear, nescio an
successori meo occursurae sint omnes ille ideae quas ego iam ordinatas habeo.
34 Negotium cassae xenodochialis mea industria eo perductum est quod, si
benigna resolutio circa proiectatam totius hospitalis regulationem supervenerit, futuro
aestate et xenodochium et nosocomium aperiri possit. 35 Cum proiectum
regulationis ego ipse apposuerim, vereor ut illud alter ita feliciter, ut ego, ad effectum
perducere possit.
36 Negotium cassae orphanotrophialis in celebranda mense Novembri
congregatione ad motum ponere constitui. 37 Negotium hoc nihilo minoribus,
quam cassa xenodochialis fuit, difficultatibus implexum est. 38 Agnoscunt
omnes quod negotium xenodochii non nisi per me, qui de cassis regnicolaribus inde ab earum
origine usque meum ad Tabulam regiam transitum in Consilio retuli eo, quo pertigimus, perduci
potuisse. 39 Vereor ut negotium etiam orphanotrophiale per alium ad optatum
finem perduci possit.
40 Atque, ut omnia haec perficiam, non nisi biennio, aut ad summum triennio
opus habeo. 41 Quare si haec omnia iis, qui ad clavum sunt, debite ob oculos
ponas, agnoscent indubie publici interesse ut ego per hoc adminus tempus (si adhuc Deus tam
diu vitam prolongare dignatus fuerit) in officio conserver. 42 Ut autem id re
ipsa praestes, per veteranam nostram amicitiam te etiam atque etiam oro.
Vale.
2232
Jakovlye, 16. Octobris 1798.
43 Draghi prijatel. Ja szem potlam premiszlil da ako me genu, gdo god mi
succeduje, on ne bu hotel za psztuin szlusiti kakti grof Szechéni. 44 A da
nyemu ex aerario plachu dadu kako zu Amadaeu, to sze ja nikak ne morem uffati.
45> Zatho szem miszlil rajssi ov korachaj vchiniti. <46 Molim
te, prestej ovoga liszta Amadaeu (zvun pricherka ki bi ga jos bolye zbantuval).
47 More biti vchini da on szam prichme drugach miszliti.
48 Proszim te takaj, daj ga prepiszati (exmisso exordio) y z dobrum prilikum
daj ga od Zdencza. 49 Veruj mi da vsza ona koja veli Amade da je proti meni
chul ni pri Cancellarie ni pri Consiliumu ne glasze, ar ja imam vu jednom y drughom
dicasteriumu prijatele po koje to znam. 50 Nego to vsze je Amade vu Zagrebu
pobral pak vezda on to glaszi. 51 Pri Cancellarie y Consiliumu ne bojim sze da
bi impressiu vchinilo. 52 Strinam pako szegurno da y pri od Zdenczu ne napravi
impressia ako on ove moje reflexie presteje.
53 Znam dar nass Szechen dojde predi vu Bech, negho ti odides.
54 Proszim te, prestej y nyemu ov liszt, da bu y on znal iz isztoga tonussa
mene soutenirati.
13. Zagrabiae, 2. Decembris 1798.
Chare amice!
1 Reddis[ERROR: no reftable :]
(NAZ, EAE, vol. 115, nr. 99.)
Zahvaljujem kolegi dr. Stjepanu Razumu koji je prijepis latinskog teksta usporedio s
izvornikom. (J. K.)
mihi iustitiam dum me zelo promovendorum miserae patriae
2234
commodorum flagrare ais. 2 Etiam commendato per te instanti, quod potui,
praestiti; effeci enim ut non tantum specimen collectae per illum mannae Excelso Consilio pro
instituenda proba submittatur, sed etiam ut ille principi pro anticipatione alicuius summae,
quam postulat, nomine publico commendetur.
3 Quod falsi de me rumores, qui ideae me iubilandi ansam dederant, iam
sopiti sint, etiam a Camerae praeside intellexi. 4 Hic vir hac occasione
sincerum omnino meum amicum esse ostendit.[ERROR: no reftable :]
13,4 sincerum... esse] auctor pronomen se omisisse videtur
5 Video quod in illo aetas ipsa obfirmet constantiam et infractam
animi honestatem. 6 De praetenso illo Anschuss res ita se habet.
7 Nosti ipse quod imminente iam urbi nostrae inimico, cives tui et
capitulares, qui alias civitatenses aversantur, conspiraverint quod nullum currum supellectile
oneratum, immo nec ullum alicuius considerationis hominem Zagrabia dimittere velint et in hunc
finem ad omnes exitus vigilias authoritate propria collocarint. 8 Nosti quod
26-ta Martii anni praeteriti primum cives regiae civitatis tricesimatorem Pale cum cassa
regia, sequenti vero die, mane, cives tui currum tuum archivo episcopali, ut tu mihi
nuntiasti, oneratum detinuerint .[ERROR: no reftable :]
13,8 cives tui... detinuerint] Notata in MS-to.
9 Successit quidem mihi quod utriusque ordinis vigilias amoveri
procurarim. 10 Quia tamen fermentationem civium necdum resedisse intellexi,
proposui in celebrata eadem die congregatione ut pro sessione sequentis diei (omni enim die
sessionem celebravi) cives omnium trium iurisdictionum ad palatium comitatus convocentur,
ibidem insubordinatio haec, quod vigilias propria authoritate constituere praesumpserint,
improbetur et, ut ab his imposterum abstineant, efficaciter disponantur. 11
Cum comitatus nullam in cives regiae civitatis iurisdictionem habeat, ut desideratum effectum
obtineam eo rem egi ut pro sessione hac totus civitatis magistratus compareat et cum
comitatensi mixtim consideat. 12 Res haec optatum omnino effectum produxit;
licet enim cives omnium iurisdictionum diu se pervicaces exhibuerint, ad iteratas tamen et
meas, et vicecomitis, sed praesertim Volgemuthii, qui media ferme hora contionatus est,
adhortationes eo res perducta est quod cives comitatenses declaraverint se nullos amplius cum
civibus congressus habere velle et vicissim, sed singuli propriae iurisdictioni parere velint.
2236
13 Hoc ergo est illud praetensum Anschuss . 14
Protocollum sessionis huius eadem die Excelso Consilio staffetaliter submissum, neque tamen
ulla per illud reflexio eatenus unquam obmota fuit. 15 Res haec in praesentia
300, si non plurium hominum acta est. 16 Coalitio illa civium nulla alia
ratione dissolvi poterat. 17 Et tamen inimici mei nunc primum factum hoc per
odiosum terminum Anschuss mihi in crimen imputare conantur. 18
Vides quorsum iam processerit impudens eorum malignitas.
19 De te miror quod te hac[ERROR: no reftable :]
13,19 hac] repetitum
in re memoria adeo deseruerit; eadem enim die apud te fui et tibi totam sessionis
illius oeconomiam explicui. 20 Si aliquam mihi amicitiam praestare vis, invia
illos, apud quos rumor ille de illo odioso Anschuss invaluit, ad dictum
protocollum et videbunt qualia mendacia in re adeo publica et evidenti contra me spargantur;
una reflecte eos quod hinc metiri possint quam fidem adhibere possint aliis sinistris
rumoribus qui de privatis meis factis per inimicos meos sparguntur.
21 Quod de magnatum et cleri per magistratuales contemptu scribis, perinde
solenne mendacium est. 22 Magnates quidem per ignaviam suam de pristina sua
existimatione apud totum publicum re ipsa multum amiserunt. 23 Ille tamen, qui
characteri illorum competit, extrinsecus honor per nullum magistratualem negatur.
24 Quod clerum adtinet, tibi competentem reverentiam credo quod nullus
magistratualium hactenus negaverit. 25 Quod si tamen per insperatum evenisset,
cur mihi de eo nunquam questus; dedissem certe tibi competentem satisfactionem.
26> Cum parochis magistratuales familiariter versari solent. <27
Restant itaque soli canonici.
28
Hi olim
[ERROR: no reftable :]
13,26-27 soli... olim] Notata in MS-to.
per hospitalitatem suam maiorem, quam quae characteri suo competit, reverentiam
conciliaverant. 29 Postquam ab illa cessarunt, quid mirum si existimatio etiam
eorum diminuta est?
2238
30 Verum video ego hic me per magistratuales intelligi et hunc formari
praetextum tantum ut mihi noceatur. 31 Me proinde quod attinet, ego a
proportione characteris, quo me princeps condecoravit, singulo magnati competentem honorem
exhibeo. 32 Existimationem quam singulo contestor,[ERROR: no reftable :]
13,32 Existimationem... contestor] sic
pendet a personali eius charactere.
33 Quod te adtinet, non puto quod familiarem, quo tecum utor, modum pro
contemptu reputes. 34 Si autem eo spectas quod praetensiones tuas circa
privilegia episcopatus non semper secundem, reputare debes quod ego ad conservandas comitatus
praerogativas iure iurando obstrictus sim.
35> Cum parochis exigua mihi intercedit consuetudo. <36
Canonico nulli certe ansam dedi de non exhibito per me competenti honore.
37> Hactenus de odiosis. <38 Iam ad amoeniora.
39> Iter Perousii cum voluptate tero. <40 Sed in hoc ad atlantem
frequenter provocatur. 41> Habesne etiam illum? <42 Sin, habes
mancum opus. 43 Si ita, significa mihi an et hunc isthuc iam submiseris, ut
illum a Salecz
[ERROR: no reftable :]
13,43 a Salecz] Notata in MS-to.
petere possim. Non dubito etiam quin Galli publicato hoc, quod multas novas
detectiones continet, itinere, novam etiam Globi Teraquei mappam excudi
curaverint, in qua et praecedentes et istae novae detectiones exprimantur. 45
Habebis rem pretiosam si hanc quoque tibi procuraveris. 46 Non obliviscaris
etiam ultimam, quae de Botany Bay Londini prodiit, relationem procurare.
47 Comes Amade cras in congregatione comitatus publicabit benignam
resolutionem quoad Pale et Gyumlia. 48 Feci cum illo sincerizationem,
pollicitusque mihi est, quod imposterum deferendos ad se mihi praeiudiciosos[ERROR: no reftable :]
13,48 praeiudiciosos Kolanović ] praeiudiosos MS
rumores nolit credere, sed eos prius mihi sit detecturus.
49 Nepos meus Emericus mihi amare questus est quod Volgemuth caeco aliquo
erga
2240
Asperger affectu hunc, licet se longe iuniorem, pro vacante archidiaconatu apud te
sustineat. 50 Putans ille quod commendatio mea apud te adhuc aliquod pondus
habeat rogavit me ut eius instantiam tibi commendarem. 51 Ego vero non tam in
eo confisus, quam quod iustum putem ne seniori et in meritis, si non superiori, certe pari,
praeiudicetur, preces eius omnino commendandas existimavi.
Vale.
Zagrabiae, 2-a Decembris 1798.
2370
Idaeae de organizanda Regni Diaeta
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
|