Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baricevic, Adam AlojzijeSkrlec Lomnicki, Nikola (1756-1806; 1729-1799) [1780]: Epistolae, versio electronica, Verborum 2018, ed. Teodora Shek Brnardic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [baricev-aa-epist.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

1 Skerlecz simulandi peritus aliter egit quam se acturum indicabat. 2 Omnem enim movit lapidem, ut Josephus Petrovich juris naturae Budae professor Zagrabiensi Academiae director daretur. 3 Qua in re multa peccavit Skerleczius. 4 Primo: jure offensos se esse queri poterant Zagrabiensis Academiae prodecani, quibus id muneris cumprimis deberi ipse professus est. 5 Secundo: merito etiam rem aegre tulerunt reliqui professores viri sane quam praestantes et quos Skerleczius Hungariae professoribus non falso palam et ubique non aequabat modo, verum etiam anteponebat: neque tamen sui ipso opere oblitus ex iis aliquem hac dignum statione judicavit. 6 Accedit tertio quod hoc unicum sit munus, quod benemeriti professores jure optimo in Croatia sperare possunt, cum contra in Hungaria praeter quatuor directores in Universitate Budensi, sint plures etiam academiae, quibus dari pro re nata possunt ex Universitatis professoribus directores. 7 Quarto: offendit etiam clerum, a quo tamen plurima in Skerleczium profecta sunt beneficia, dum saecularem hominem praetulit eo ipso tempore, quo Croatiae clerus per summam calumniam 2354 crudus et ignorantiae tenebris obrutus audiebat. 8 Quinto: offendit optimum quemque ex popularibus suis, dum Hungaris alioquin ad gloriam Croatarum lividos oculos attolentibus et uti suorum honori, ita contemptui Croatarum maximopere intentis rimam magno quandoque foramine fortassis hiaturam aperuit suos semper exteris academiis dandi praeficiendique directores etc. etc.

Vade retro

Vade porro


Baricevic, Adam AlojzijeSkrlec Lomnicki, Nikola (1756-1806; 1729-1799) [1780]: Epistolae, versio electronica, Verborum 2018, ed. Teodora Shek Brnardic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [baricev-aa-epist.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.