Baricevic, Adam AlojzijeSkrlec Lomnicki, Nikola (1756-1806; 1729-1799) [1780]: Epistolae, versio electronica, Verborum 2018, ed. Teodora Shek Brnardic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [baricev-aa-epist.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
5. 8v-9r
Nota
1 Skerlecz simulandi peritus aliter egit quam se acturum indicabat.
2 Omnem enim movit lapidem, ut Josephus Petrovich juris naturae Budae
professor Zagrabiensi Academiae director daretur. 3 Qua in re multa peccavit
Skerleczius. 4 Primo: jure offensos se esse queri poterant Zagrabiensis
Academiae prodecani, quibus id muneris cumprimis deberi ipse professus est. 5
Secundo: merito etiam rem aegre tulerunt reliqui professores viri sane quam praestantes et
quos Skerleczius Hungariae professoribus non falso palam et ubique non aequabat modo, verum
etiam anteponebat: neque tamen sui ipso opere oblitus ex iis aliquem hac dignum statione
judicavit. 6 Accedit tertio quod hoc unicum sit munus, quod benemeriti
professores jure optimo in Croatia sperare possunt, cum contra in Hungaria praeter quatuor
directores in Universitate Budensi, sint plures etiam academiae, quibus dari pro re nata
possunt ex Universitatis professoribus directores. 7 Quarto: offendit etiam
clerum, a quo tamen plurima in Skerleczium profecta sunt beneficia, dum saecularem hominem
praetulit eo ipso tempore, quo Croatiae clerus per summam calumniam
2354
crudus et ignorantiae tenebris obrutus audiebat. 8 Quinto: offendit optimum
quemque ex popularibus suis, dum Hungaris alioquin ad gloriam Croatarum lividos oculos
attolentibus et uti suorum honori, ita contemptui Croatarum maximopere intentis rimam magno
quandoque foramine fortassis hiaturam aperuit suos semper exteris academiis dandi
praeficiendique directores etc.
etc.
9 Neque dicas Petrovichium utique Croatam fuisse. 10 Primum
enim Petrovich 1000 florenorum stipendium in Universitate jam merebat, cum Croatiae
professores ad summum 700 florenorum stipendia addicta habuerint, deinde ipse Petrovich ut
director 800 solum florenorum mercedem habiturus erat, postremo neque in Petrovichii locum
aliquis ex Croatis in Universitate suffectus est et Petrovich ipse admodum juvenis nuperusque
in Academia Zagrabiensi professor parvos admodum fructus suo directoratu eidem Academiae
allaturus erat; caussae, nisi omnino hebetem, latere non possunt.
Baricevic, Adam AlojzijeSkrlec Lomnicki, Nikola (1756-1806; 1729-1799) [1780]: Epistolae, versio electronica, Verborum 2018, ed. Teodora Shek Brnardic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [baricev-aa-epist.xml].
|