Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, NikolaSzalagyi Istvan (1729-1799; 1739-1796) [1778, Zagreb; Pecuh]: Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi, Verborum 7797 [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-salag.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Verum si Idiotas tantum nostros, ac praesertim commorantes in urbe vestra Croatas, qui fabulas has exosculantur, pungere, hacque laudabili ratione errores suos dedocere voluisti: Amice! diem Tu profecto perdidisti: qui Lucium et Kerchelichium non legunt, credisne eos multam in Libro Tuo operam consumturos? Qui autem eos (in promtu enim sunt omnibus) legerunt, iisdem tamen Ratkajum, Bedekovichiumque praeferunt. Credisne sparsas a Te incidenter aliquot Satyras tantam apud eos Tibi conciliaturas authoritatem, ut Tibi potius

-- 22 --

quam luculentissimis illis authoribus fasces submittant? Depone quaeso hac de re omnem sollicitudinem! Praesto nobis sunt in omnibus scholis publici Magistri; non qui fabulas has Iuventutem cum aculeis dedoceant, sed qui eandem ad genuinum Patriae Historiae Systema svaviter perducant. Idiotas autem jam adultos nec sales Tui, nec Porphyrogeniti authoritas, nec omnia Lucii Kerchelichique Diplomata errores suos dedocebunt.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, NikolaSzalagyi Istvan (1729-1799; 1739-1796) [1778, Zagreb; Pecuh]: Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi, Verborum 7797 [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-salag.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.