Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, NikolaSzalagyi Istvan (1729-1799; 1739-1796) [1778, Zagreb; Pecuh]: Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi, Verborum 7797 [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-salag.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Verum Tu dum ipsam Excusationem adornas, ejusmodi denuo injicis objectiones, ut non obscure appareat Legenti Croaticae plurimam Militaris virtutis gloriam tribuere, Litterariae tamen Laudis partim tribuere nullam; ipse (oggeris) Kerchelichius imo Panegyrista etiam suus testatur fabulas has a plurimis Croatis receptas, et ad recentiora usque tempora retentas fuisse. De Kerchelichio primum, tum de Panegyrista respondebo. Expende, quaeso, ipsum loci citati spiritum, et videbis eum nihil aliud indicare voluisse, quam quod ob protracta in Lucem quaedam Diplomata persecutionem passus sit, et a monachis, et a viris in alteri etiam gradu eotum collocatis, sed genuina tractandae Historiae notitia destitutis; id autem in aliis etiam rebus publicis quandoque usu venire Tute probe nosti ut honoris gradus non semper Litterarum usui respondeat; haec ego non argumenti causa, sed veritatis g[r]atia; mihi enim arctior cum Kerchelichio necessitudo per omnem ejus vitam intercessit; nam eodem Moderatore etiam studiorum meorum usus sum, atque adeo idoneum me de mente ejus Testem habere potest; praesertim postquam ille in praefatione ad Hist. Eccl. Zagr. eandem sat luculenter expressit.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, NikolaSzalagyi Istvan (1729-1799; 1739-1796) [1778, Zagreb; Pecuh]: Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi, Verborum 7797 [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-salag.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.