Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, NikolaSzalagyi Istvan (1729-1799; 1739-1796) [1778, Zagreb; Pecuh]: Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi, Verborum 7797 [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-salag.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Major tamen, inquies, pars vulgi Litterarii Croatici fabulis his ad recentiora usque tempora pascebatur! Cedo, verum si eandem apud vos rationem subduxeris, vereor ne aequalem deprehendas proportionem. Me puero fabula venditi a Zventibaldo pro alba Ecqua Regni in Scholis Ginsiensibus quos frequentavi, vendebatur. Adolescens Diploma Attilae a pluribus semidoctis serio audivi sustineri. Nosti, vir clarissime, duas has gentes adeo communes semper res habuisse, ut iisdem scholis, iisdem per vices Magistris, iisdem Libris ipsis reliquis eruditionis subsidiis uterentur; porro Tu meum De Aboriginum nostrorum antiquiori in Europam adventu argumentum ea ratione non dissolvisti, quod Gloriam Gentis Hungarae per id auctum iri non putes, si Hunnos Attilianos, praedones illos ac latrones, in majoribus suis numeret; poteram ego Tibi eodem Iure respondere si argumentum concludere existimassem: ad gloriam gentis Croaticae parum attinere an ab Illyris descendant, cum eos pyraticae adeo deditos fuisse constet ut Polybius non aliquorum sed comunes omnium hostes appellat. Caeterum de eo, an Illyri Gallicae originis Populi fuerint, dissertationem post non multum tempus accipies; e qua videbis non ita ignotas esse Croaticis seu Illyricas seu Croaticas antiquitates ut Tu hactenus fortasse existimabas. Iam ad retorsionem Tuam, qua Tu me penitus confecisse tibi blandiebaris, ego te monueram quod ignorantiam Croatarum illorum, qui Diploma Alexandri M. in archivo Capituli Chasmensis exstare Tibi referebant vel inde aestimare potuisses quod Capitulum illud sit Locus in

-- 24 --

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, NikolaSzalagyi Istvan (1729-1799; 1739-1796) [1778, Zagreb; Pecuh]: Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi, Verborum 7797 [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-salag.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.