Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, NikolaSzalagyi Istvan (1729-1799; 1739-1796) [1778, Zagreb; Pecuh]: Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi, Verborum 7797 [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-salag.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Clarissimo Viro Stephano Salagio Nicolaus Skerlecz S. D.

Ergo de re ipsa nobis jam transactum est. Cur quaeso de forma rei tantopere obluctaris? Nimirum fateris Tu adversus me quod Tuis salibus, Tuis Satyris, aculeis Tuis nec inclutam Croatiae gentem, nec totum Scriptorum Croaticorum Corpus, verum monachos ineruditos imbutumque fabulis vulgus impetrieris. Cur hanc eandem declarationem posteriori cuipiam Librorum inserere recusas? Videris Tu quidem Prima Epistolae Tuae parte sub finem indicare notatos a me Textus adeo omnis in Croaticam gentem criminationis expertes esse ut eosdem non nisi leves quidam homines possint cavillari, caeterum eos a censura eorum, qui et Iudicio pollens, et a partium studio plurimum absunt tutos esse. Verum ego ne hac quidem honorifica compellatione adduci possum ut alium Textuum illorum sensum concedam. Feci ego copiam Scriptae Tibi Epistolae viro primi subselii, populari Tuo, cujus Iudicii vim merito suspiciunt omnes qui eum intimius noverunt, et Tuto Tibi possum asseverare obmotam illi fuisse indignationem ob orationis Tuae acerbitatem; dicam amplius: Cum nullo mihi hactenus seu Hungaro seu Croata, qui librum Tuum pervolverunt, sermo intercessit, qui non apertum Nationis Croaticae contemtum in te notarit. Sit proinde animi levitas, sit defectus Iudicii, sit partium studium quod indicati a me Textus adeo in sinistram partem accipiantur, non meum solius, sed plurium etiam aliorum hunc esse errorem, vides. Si nos qua pusillos respicis, quid Te vetat quominus ad sedandos nostrum animos declarationem, quam petii, Tibi alioquin futuram minime indecoram subsequo cuipiam Libro injicias.

Sed Tu authoritatem Principis non modo in Sacra, sed et Litteraria Republica Viri archi-praesulis Colocensis, popularis mei, obtendis. Fateor me hoc Loco officii mei a te admonitum esse; fateor me omnem hanc Controversiam primo statim Loco eidem deferre debuisse. Quis

-- 18 --

enim inter planam, et simplicem meam Textus Tuos intelligendi rationem, et adumbratam diversis coloribus explicationem Tuam rectius pronunciare possit quam is, qui cum Summa in Rebus Litterariis authoritate polleat, eandem non minori cum eruditionis Laude conjunxit, cuive honor rei Litterariae tam Hungaricae quam et Croaticae ex aequo curae esse debet. Quod ita Principio imprudens neglexi, id a te monitus inpraesto, totumque Causae hujus arbitrium Excellentissimo Viro illi ita defero, ut si is honorem seu Gentis, seu Rei Litterariae Croaticae per textus tuos haud laesum, aut vero per Explicationem epistolae Tuae eidem congruam jam redditam esse Compensationem pronunciaverit, nullam ego quoque imposterum obmovere velim Quaestionem. Sin, ejus ipsius Authoritatem interpello ut Te ad praestandam honoris resarcitionem permoveat.

Ut videas quam ingenue Tecum agam, ipsum Scriptae ad eundem Epistolae Exemplar adnecto, nimirum ut si quid adhuc pro Causa Tua apud eundem perorandum esse existimaveris, id tanto facilius praestare possis. Ego verum Te meque ab omni ulteriori hujus Molestia liberum pronuncio; uterque enim nostrum, Tu scribendis, ego agendis rebus, utilius possum tempus collocare.

Patere tantum, Vir Clarissime, ut ad pauca aliqua Epistolae Tuae capita supremum respondeam. Non ut novam tibi Litem indicam, sed ut eorum, quae primis Litteris scripsi, rationem reddam tantisper planiorem efficereque contendam postulatum meum de inserenda a Te posteriori Tomo lenitiva aliqua declaratione haud omni prorsus Ratione caruisse.

Generalis Excusatio Tua in eo sita videtur quod postquam binis in locis aliquos scriptores, et minutos scriptores Croaticos expressisses, potueris postea Exemplo probatissimorum scriptorum liberiori oratione Croatas universim compellare. Mihi publicae jam 24 annorum occupationes omnes et Logices argutias, et Grammaticarum Libertatum apices excusserunt. Usu rerum id tantum sum edoctus, omnem orationem in naturali suo sensu accipi, inepciosam vero laesivamque dictionem non semel tantum atque iterum, sed semper vitari debere; scio insignes caeteroquin aliarum etiam gentium scriptores mutuis conviciis se non raro lacessisse, verum hanc ego labem a nascente republica Litteraria Hungarica acerrime propulsandam peroptarem. Id autem potiori adhuc Iure flagitare posse videor ut omnis de gente aliqua oratio ita instituatur ne Criminationis cujuspiam vel suspicionem praebere posset.

-- 19 --

Non agam Tecum ex rationis subtilitate; rem omnem ex usu ipso aestimabo. Si ego de origine Hunnorum a Daemonibus incubis, de Diplomate Attilae, de vendito pro alba Equa Regno sermonem faciens una aliave vice praemisissem fabulas has a minutis quibusdam scriptoribus Hungaris sustineri, postea vero universim pronunciassem: haec esse Hungarorum figmenta, non argumentis impugnanda, sed sibillis excipienda; et alibi, frementibus Hungaris, qui pro varietate harum fabularum tanquam pro aris, et focis decertant, denique alibi, contra tamen sentiunt Hungari Majores suos ad Cimerias damnari Tenebras, aegro animo ferentes, quare ostentant, Diploma Attilae; poterasne Tu, poteratne alius quiscunque Vir gravis me sic declamantem sustinere? Ego certe talium (ut Tu appellas) salium veniam mihi ipsi nunquam tribuissem.

In particulari singulam tuam propositionem Tu ita lenire contendis: postquam Te provocassem ut remonstres ipsarum illarum, quas exposuisti, fabularum primos authores Croatas fuisse, Tu periculosam videns arenam maluisti nescio quod inter figmenta et inventa discrimen statuere. Verum nolim ego de Tricis Grammaticis hic Tecum altercari. Mihi fixum adhuc videtur illud argumentum quod ob fabellas per minutos scriptores in vulgus sparsas propositio haec citra Litterariam Gentis Croaticae offensam enunciari non possit. Sed cum haec sint figmenta Croatarum, non argumentis impugnanda, sed sibillis excipienda.

Argutior adhuc est illa, quam leniendae sequenti sententiae affers, explicatio: Praeclari rerum Sclavonicarum scriptores (per quos exteros tantum Te intelligere declarasti) fabulam Diplomatis Alexandri M. jam profligarunt frementibus Croatis (vide, an non hic totum scriptorum Croaticorum Corpus contraponas, ut primum priorem propositionum tantum ad exteros restrinxisti) qui pro illa, tamquam pro aris, et focis decertant. Hic Tu particulam qui restrictivam esse statuis, et hunc orationi illi tribuis sensum: quod illi tantum Croatae fremant propter excussam sibi fabulam, qui pro illa tanquam pro aris, et focis decertant. Verum Explicationem hanc vel sola in superioribus Parenthesibus facta combinatio suapte excludit. Quid? quod nos plerique alii particulam illam Qui accipiamus pro extensiva, et hunc exinde eliciamus sensum: quod et fremant Croatae propter confictam fabulam, et quod pro illa tanquam pro aris, et focis decertent. Seu ut clarius dicam, nos particulam qui instar Causalis consideramus, quasi diceres: fremunt Croatae, quia pro veritate fabulae

-- 20 --

hujus tanquam pro aris, et focis decertant. Quis inter variantes has interpretationes decidet? Sana ratio, et Iudicium usu subactum, quod penes Te, an penes nos alios sit? A sententia Excelentissimi Arbitri praestolabor.

Tertiae Tuae propositioni sensum attribuisti mihi omnino prorsus inexpectatum, nimirum Tu excusationem hoc Loco ita Texis: ut inde non obscure conficiatur, quod Sententia haec Croatae majores suos ad Cimerias Tenebras aegro animo ferentes ostendant Alexandri M. Diploma hunc sensum facere deberet ineptos esse illos, qui Croatas ad Cimerias Tenebras damnari sibi imaginantur. Si gens illa ad Cimerium Bosphorum habitasse statuatur , ego malo iterum per Te a Defectu Iudicii notari, quam ut Tuas has propositiones aequipolere concedam.

Verum Tu dum ipsam Excusationem adornas, ejusmodi denuo injicis objectiones, ut non obscure appareat Legenti Croaticae plurimam Militaris virtutis gloriam tribuere, Litterariae tamen Laudis partim tribuere nullam; ipse (oggeris) Kerchelichius imo Panegyrista etiam suus testatur fabulas has a plurimis Croatis receptas, et ad recentiora usque tempora retentas fuisse. De Kerchelichio primum, tum de Panegyrista respondebo. Expende, quaeso, ipsum loci citati spiritum, et videbis eum nihil aliud indicare voluisse, quam quod ob protracta in Lucem quaedam Diplomata persecutionem passus sit, et a monachis, et a viris in alteri etiam gradu eotum collocatis, sed genuina tractandae Historiae notitia destitutis; id autem in aliis etiam rebus publicis quandoque usu venire Tute probe nosti ut honoris gradus non semper Litterarum usui respondeat; haec ego non argumenti causa, sed veritatis g[r]atia; mihi enim arctior cum Kerchelichio necessitudo per omnem ejus vitam intercessit; nam eodem Moderatore etiam studiorum meorum usus sum, atque adeo idoneum me de mente ejus Testem habere potest; praesertim postquam ille in praefatione ad Hist. Eccl. Zagr. eandem sat luculenter expressit.

In re ipsa legebantur a popularibus meis inde a saeculo 12. scriptor Slavus ejusdemque interpretes Presbyter Diocleas et Marulus, Mihas Madius, et Thomas Archi-Diaconus Spalatensis, quin elevatarum a Te tantopere fabularum vel vestigium adhuc suppeteret; saeculo 17-o Orbinus et Glavinichius e Bohemicis, et Polonicis

-- 21 --

(ut ego arbitror) scriptoribus easdem Regionibus his intulerunt, verum dissipavit mox has Tenebras Communis ille non modo Croaticae, sed et Hungaricae Historiae Pater Lucius, qui, postquam Diplomatico-Criticam Scribendae Historiae rationem inivisset, origines Crobatorum e Porphyregenito disserte explicavit; collegere quidem postea etiam veteres quisquilias obscuri quidam Gentilitii scriptores, qui tamen continua ferme inde a Lucio usque Kerchelichium serie se excepere Levakovichii, Vinkovichii, Ritteri, Ladanii, Kovachevichii et Marcellovichii saniorem scribendae Historiae rationem conscitati nullum in manuscriptis operibus suis his Commentis Locum reliquerunt, notiores enim erant his omnibus cognatarum etiam nobis gentium Bohemicae, Polonicae, et Moscoviticae origines, quam ut palmari Chehi, Lechi, et Meschi fabulae fidem adhibere potuissent; scio Manuscriptorum horum notitiam ad paucos pervenisse, verum illustraverant jam post Lucium antiquitates illyricas et Croaticas Praeclari aliarum etiam gentium Scriptores, Lazius, Bandurius, Du Cangius, Farlatus, et Assemannus, quorum opera in manibus omnium Croatarum, qui animum ad Patriam historiam adjuvant, versabantur; Kerchelichius vero omnium illorum manuscriptorum Possessor succum eorum in opus suum transfuderat; jam vide, quam ampla eruditionis penus Croatis praesto fuerit antequam Tu eos non ex Instituto operis Tui, sed conjectis tantum hinc inde aculeis et fabulis ad genuinam historiae cognitionem compellendos suscepisses; fallit enim Te amor proprius in eo manifeste, dum statuis Te vulgares hos errores non sine salibus confutasse; explosisse, concesserim, confutasse, non concesserim; quos autem Tu sales vocas, nos alii sarcasmos appellamus. Qui enim confutasti? quando nec primam errorum originem, nec quomodo? et per quos iidem propagati sint, detexisti.

Verum si Idiotas tantum nostros, ac praesertim commorantes in urbe vestra Croatas, qui fabulas has exosculantur, pungere, hacque laudabili ratione errores suos dedocere voluisti: Amice! diem Tu profecto perdidisti: qui Lucium et Kerchelichium non legunt, credisne eos multam in Libro Tuo operam consumturos? Qui autem eos (in promtu enim sunt omnibus) legerunt, iisdem tamen Ratkajum, Bedekovichiumque praeferunt. Credisne sparsas a Te incidenter aliquot Satyras tantam apud eos Tibi conciliaturas authoritatem, ut Tibi potius

-- 22 --

quam luculentissimis illis authoribus fasces submittant? Depone quaeso hac de re omnem sollicitudinem! Praesto nobis sunt in omnibus scholis publici Magistri; non qui fabulas has Iuventutem cum aculeis dedoceant, sed qui eandem ad genuinum Patriae Historiae Systema svaviter perducant. Idiotas autem jam adultos nec sales Tui, nec Porphyrogeniti authoritas, nec omnia Lucii Kerchelichique Diplomata errores suos dedocebunt.

Ast fabulas istas nullus scriptorum Croaticorum positive refutavit, Lucius tantum silentio suo locum eis dedit! Kerchelichius plane Libertatem utrumlibet sentiendi concessit! Ipse ejus Panegyrista diserte affirmavit errores Ratkaji e popularium suorum animis vix evelli posse. Debent profecto alte animo suo insidere, gloriola illa, quasi Tu primas de Fabulis his Triumphasses. Verum jam supra te monui palmas has haud adeo facili Labore conquiri. Ede mihi ordinatam authorum, qui errores hos excoxerant, qui eos in alias Provincias Transplantarunt, qui eos apud posteritatem propagarunt, Chronologiam, profer occasionem, Analogiam, quam omnis fabula cum aliqua veritatis parte habere solet, et ego ipse hac corona caput Tuum redimiam. Nunc cum Tu Lucio et Kerchelichio, qui ex ipsa natura systematis Tui errores hos excluserunt, hanc gloriam adimas, noli quaeso existimare, quod Tu eam per aliquos in Patronos fabulae hujus Invectivas Tibi propriam reddideris. Ego certe ita apud me constitui; dari genus fabularum adeo crassum ut earum vel meminisse infra dignitatem sit gravis alicujus scriptoris, nisi forte tantum otii habeat ut omnem ejus originem et progressum erudite persequi possit. Ita sane ipse etiam Lucius debuit existimare, cum enim omnia Illyricarum antiquitatum capita chronologico ordine percurrerit, Epocham adventus Crobatarum e Porphyrogenito disserte explicuerit, adeoque per ipsam Systematis sui naturam fabulam hanc excluserit, quin ejus vel meminisset; Iure profecto censendum est eundem operae pretium non existimasse ut fabulae Diplomatis Alexandri M. tantillum seu Temporis, seu Chartae impendat. Praecipua Kerchelichii est Epiphonema, quo Satyram contra imbutos praeiudicatis opinionibus concives suos, quos ille cum persecutoribus

-- 23 --

suis perpetuo confundit, coronavit. Caeterum hic etiam rationem temporum in opere suo ita subducit ut appareat, cum haud ignorasse, quanto recentius sit temporibus Alexandri M. Sclavorum nomen. Ne vero in Kerchelichii exemplo patrocinium quaeras, scito, hanc pluresque ejus Satyras a nobis minime probari, quamvis exulcerato iusto dolore animo ejus indoleamus. Ut concludam hoc argumentum, mihi aeque nullus Hungarorum Scriptorum in manus oculosve incurrit, qui fabulam Otrokocsy de Daemonibus Incubis, qui Diploma Attilae positive confutarit.

De Panegyrista ita habe: Ratkajus a nobis non ob solam Diplomatis Alexandrini fabulam notatur, verum permiscuit ille complura, non modo facta, sed et omnem ferme Chronologiae rationem; et hi sunt Errores illi quos Panegyrista me censore adeoque totius rei probe conscio designavit. Caeterum e Toto orationis contextu facile perspicere potuisti, transiisse iam illam Epocham, qua adversus Palmares ejusmodi fabulas colluctari oporteret.

Major tamen, inquies, pars vulgi Litterarii Croatici fabulis his ad recentiora usque tempora pascebatur! Cedo, verum si eandem apud vos rationem subduxeris, vereor ne aequalem deprehendas proportionem. Me puero fabula venditi a Zventibaldo pro alba Ecqua Regni in Scholis Ginsiensibus quos frequentavi, vendebatur. Adolescens Diploma Attilae a pluribus semidoctis serio audivi sustineri. Nosti, vir clarissime, duas has gentes adeo communes semper res habuisse, ut iisdem scholis, iisdem per vices Magistris, iisdem Libris ipsis reliquis eruditionis subsidiis uterentur; porro Tu meum De Aboriginum nostrorum antiquiori in Europam adventu argumentum ea ratione non dissolvisti, quod Gloriam Gentis Hungarae per id auctum iri non putes, si Hunnos Attilianos, praedones illos ac latrones, in majoribus suis numeret; poteram ego Tibi eodem Iure respondere si argumentum concludere existimassem: ad gloriam gentis Croaticae parum attinere an ab Illyris descendant, cum eos pyraticae adeo deditos fuisse constet ut Polybius non aliquorum sed comunes omnium hostes appellat. Caeterum de eo, an Illyri Gallicae originis Populi fuerint, dissertationem post non multum tempus accipies; e qua videbis non ita ignotas esse Croaticis seu Illyricas seu Croaticas antiquitates ut Tu hactenus fortasse existimabas. Iam ad retorsionem Tuam, qua Tu me penitus confecisse tibi blandiebaris, ego te monueram quod ignorantiam Croatarum illorum, qui Diploma Alexandri M. in archivo Capituli Chasmensis exstare Tibi referebant vel inde aestimare potuisses quod Capitulum illud sit Locus in

-- 24 --

Systemate Legum nostrarum credibilis. Tu, ut argumentum retorquere possis, et Tabularium Vaticanum et Cistam privilegiorum Regni pro loco aeque Credibili constituisti. Patere vir clarissime, ut ego, qui me olim Iure consultum Profitebar Te, in quo scientia haec requiri non debet, quid sit de Lege nostra Locus credibilis amplius informem quin ullatenus verear ne vapulem propterea seu a Jure Consultis, seu a Criticis ejus Generis quibus systema Legum nostrarum intimius perspectum est. Iura nostra Iudicibus Regni ordinariis, eorum Proto-Notariis, et Capitulis, ac conventibus quibusdam fidei dignitatem ita attribuerunt ut, quidquid coram iis in forma Iuris agitur, de eo illi Testimonium omni Exceptione majus pro omni Tribunali possint perhibere. Et hoc sensu Tabularia illorum Loci credibiles appellantur, quod qualecunque inde proferatur Instrumentum, de Iuridico illo, super quo confectum est, actu planum testimonium faciat. Video jam ad authentica ejusmodi Loca nihil aliud pertinere quam quod coram iis gestum est; vides defuturum officio suo Custodem illum capituli, qui non dico falsa, sed verissima etiam, a Materia tamen fori aliena Instrumenta eorsum congereret. Vides etiam, id si reipsa fieret, praesertim vero si credibilis aliquis Locus manifeste falsis etiamsi Historicis Instrumentis scateret, ad ejus Expurgationem publica etiam authoritate procedi posse, adeo in sensu Legum nostrarum nec Tabularium Vaticanum, cujus praefectus nullam habet legalem fidei dignitatem, nec Cistam privilegiorum Regni, in qua ego diversos Litterarum Missilium fasciculos deprehendi, locum esse credibilem vides; hoc autem stabilito, quantum me retorsio Tua premas, ipse, quaeso, aequo animo expende. Unum tantum hac in re Te monendum adhuc existimabam, nimirum non esse opus Testibus Proto-Notario, qualis ego fui, ut Cistam Privilegiorum Regni ingrediatur; ut Locus credibilis alienis ab instituto suo et aperte falsis Instrumentis scatere statuatur, idoneis omnino Testibus opus esse.

Ut concludam, veni ad difficillimum Totius hujus controversiae caput. Ego Ironia illa Tua (ita enim illam accipio) nimirum essemus Croatarum subditi, et captivi, ipsam status publici Constitutionem peti existimavi. Tu per Monachos et Idiotas nostros, qui Diplomate Alexandrino Sclavis

-- 25 --

in Totum Septemtrionem Ius competere somniant, Croatiae cum Hungaria nexum sollicitari constituisti. Ratiocinatio haec si in nexu argumenti mei assumatur, posset indecoram fortasse tibi apud Lectorem minus sagacem facere significationem, quam ut praevertam ipsus declaro me magnum inter utrumque discrimen statuere. Idiotarum enim nostrorum somnia ultra privata illorum Triclinia et Coenas vix penetrabunt. Praestans vero ceteroquin Liber Tuus Summorum etiam virorum manus pervagabitur.

Sed Tu longe aliam Glossae hujus facis applicationem, firmiterque statuis Te oratione illa non statum publicum petere, sed Idiotas nostros, qui ex comentitio illo Diplomate periculosa ejusmodi somnia procudunt, pungere voluisse. De animo Tuo nolim pertinaciter inficiari; scio enim quod hac de re sibi quisque Testis sit maxime idoneus. Quod tamen ad verba orationis attinet, fateri debes ea ad minutos scriptores non posse, ad totam gentem et posse et debere referri; agnoscere etiam Te oportet totam hanc acerbam Glossam nec ad Institutum Tuum pertinuisse nec ullum seu moralem seu Litterarium sensum facere, adeoque iustum superesse deipso animo Tuo dubitandi fundamentum.

Quae cum ita sint, vides me Typographos, qui Tibi ab obsequiis sunt, minime reformidaturum fuisse si in priori mea sententia tam meam Litteram quam responsum Tuum Publici Iudicio subjecissem, sicut nunc rem omnem arbitrio Excellentissimi Archi-Praesulis promte substerno. Aut enim omnia me fallunt, aut ego moderationis Laudem, Tu acerbae adminus Orationis calculum reportabis. Caeterum, si finalia mea verba aequius expenderis, facili negotio deprehendes ea non minantis, sed tibi inter duas vias arbitrium deferentis fuisse. Nunquam ego authoritate, quae in me nulla est, imponere Tibi contendi. Neque enim me latet quale sit inter civilem ex Litterariam Rempublicam discrimen.

In hac ego Tibi, quam promeruisti, Palmam lubens concedo, pro me vero a te imposterum nihil aliud requiro quam ut tantillo meliorem de Litteratura Gentis Croaticae opinionem habere, et si quae tibi in futurum Litteraria Concertatio cum quopiam intercedet, ne eum Levitatis animi, Iudicii defectus et partium studii adeo promte damnare velis.

Vale. <
Vade retro


Skrlec Lomnicki, NikolaSzalagyi Istvan (1729-1799; 1739-1796) [1778, Zagreb; Pecuh]: Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi, Verborum 7797 [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-salag.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.