Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, NikolaSzalagyi Istvan (1729-1799; 1739-1796) [1778, Zagreb; Pecuh]: Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi, Verborum 7797 [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-salag.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Libro II. Pag. 120 scribo: Diploma Alexandrinum et Historiam Chehi esse figmenta Croatarum. Hinc Tu arguis me odio plusquam Vatiniano in hanc gentem laborare. Iam supra docui a me non gentem, non omnes scriptores, sed aliquos minutos, et vulgus Croatarum intelligi; hos autem nullo odio prosequor, sed obstinatam eorum credulitatem exagito, quod salva Caritate, salva justitia, salvo meo ordine possum. Tibi, qui tantam in loquendo Cautionem requiris, Polonicam hanc fabulam vocare placuit; nunquid patereris, si quis Te gentis Polonae osorem, scriptorumque omnium Polonicorum iniquum Censorem hinc argueret; et Ego me osorem

-- 16 --

gentis Croaticae, omniumque Scriptorum Croaticorum Censorem iniquum dici patiar? Eo quod figmenta Croatarum scripsi? At, inquis, ea dici non potuisse Croatarum figmenta, siquidem fabulae hujus auctores Croatae non sint, sed aut Bohemi, aut Poloni. Do non esse Croatas primos fabulae auctores, neque in Libris meis istud asserui. An propterea figmenta Croatarum salvo verborum proprietate scribere non potui? An ignoras pace Grammaticorum iisdem vocabulis compellari et primos rei cujuspiam Auctores et strenuos propagatores? Nunquid Te auctore, non jam ultra recentium haereticorum figmenta appellabunt Theologi plura eorum dogmata ab antiquis haereticis procusa et ab his adoptata ac propagata? Nunquid Te auctore Canonistae non amplius dicent Isidori figmenta generatim falsa illa monumenta in illius collectione contenta, eo quod certum sit, non omnia ab illo esse fabricata? Nunquid te auctore non imposterum Te auctore vocare licebit Historicis fabulatores Bonfinium, Thurocium, eo quod plurimas tabulas non ipsi procuderint, sed ex aliis exscripserint? Cum itaque exploratum sit Diplomatis Alexandrini et Chehi fabulam a vestris Scriptoribus non nullis, minutis illis quidem in Illyris esse praeseque propagatam, erroresque adeo feliciter an infeliciter dissemminatos ut Teste nuperno Panegyrista Zagrabiensi ex animis popularium Vestrorum vix evelli possint: vel severissimos Grammaticos haud intercessuros spero quod fabulas illas figmenta Croatarum appellavi; secus esset si inventa dixissem; Adde quod quid Bohemi et Poloni in Septemtrione dicant neque scio, neque scire curo, in hac autem Civitate complusculi Croatae sunt, qui fabulas illas exosculantur.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, NikolaSzalagyi Istvan (1729-1799; 1739-1796) [1778, Zagreb; Pecuh]: Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi, Verborum 7797 [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-salag.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.