Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Skrlec Lomnicki, NikolaSzalagyi Istvan (1729-1799; 1739-1796) [1778, Zagreb; Pecuh]: Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi, Verborum 7797 [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-salag.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Libro II. Pag. 208 scripsi Praefligatam esse a praeclaris rerum Sclavonicarum commentatoribus fabulam Chehi et Lehi, frementibus licet Croatis, qui pro Diplomate Alexandri M. tanquam pro aris et focis decertant. Tu haec verba mea intricato sane ac prolixe Dilemmate sollicitas quod in indagamus nec asserimus. Quid demum Ritterus, Ladanius, Marcellovichius, quos tu praeter Lucium et Kerchelichium a vobis probari scribis? Hii cum Te attestante nondum editi sint, quid contineant scire nec debui nec potui. Ergo, inquis, cum ab ceteris tantum profligata illa commenta dicam, ab omnibus domesticis recepta consequenter asserui cum palmari injuria. Nego id esse consequens. Nescin' Tu aliud esse hospitem ejicere, aliud non recipere? Duo igitur ab exteris ejectas esse ex historia Sclavica fabulas, illas a quibusdam Vestris scriptoribus, uti a Kerchelichio, non receptas; quare palmarem mihi facis injuriam dum scribis: me, ne totam gentem continuo lacessere possim, non desinere omne Scriptorum Croaticorum Corpus in uno Ratkajo et Bedekovichio concentrare. At quid aliud significant illa: frementibus Croatis? nunquid scripsi frementibus universis Croatis, aut universis Scriptoribus Croaticis, nunquid non ista illis continuo attexui: Qui pro veritate Diplomatis Alexandri tanquam pro aris, et focis decertant? Hos ergo, non vero omnes Croatas, non omnes Scriptores Croaticos fremere scripsi. Fremuit certe ac excanduit Bedekovichius; cujus fremitum ac excandescentiam Kerchelichius Vester refert et improbat; fremuere Monachi illi apud Kerchelichium, qui per Scripturam Sclavoniae Diplomati Alexandrino, Juribusque Regni praejudicium
Skrlec Lomnicki, NikolaSzalagyi Istvan (1729-1799; 1739-1796) [1778, Zagreb; Pecuh]: Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi, Verborum 7797 [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-salag.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.