Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, NikolaSzalagyi Istvan (1729-1799; 1739-1796) [1778, Zagreb; Pecuh]: Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi, Verborum 7797 [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-salag.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Epistola Magnificentiae Tuae die 15 Julii exarata, non nisi die 2 septembris ad me perlata est. Quae Causa exstitit quam ob rem Tibi prius respondere non potuerim, quod nunc exequor. Probe mihi cognitum erat vulgo Croatarum adeo displicuisse, quae in duobus Libris meis sparsim de iis scripseram, ut me Librosque meos non modo reprehenderent, verum etiam maledictis incesserent; tamen induci non poteram ad credendum fore ut eruditi Croatae irascantur mihi quod vulgares popularium suorum errores, etsi non sine salibus, at certe sine malignitate animi confutavi. Quin imo extra jam omne discrimen me positum firmissime tenebam, postequam Excellentissimus Archiepiscopus Colocensis et Splendore Natalium apud Croatas et ornamentis Litterarum ubique gentium clarissimus sua me Epistola (cujus Exemplum hic adjungo) honoravit. Hoc sane benigno Scripto suo et Libros meos laudat, et inprimis animi mei in Adversariorum sensis refferendis repellendisque moderationem commendat. Post tanti ponderis testimonium a viro Croata et nascendi conditione, et dignitatis gradu, et doctrinae Laude spectatissimo profectum, quid aliud augurari debebam, quam Tutum me fore a Censura Litteratorum Croatarum, nec nisi imperitorum

-- 9 --

vel animi impotentium telis impetendum. Verum contra ac speravi accidit; nam cum Litteras magnificentiae Tuae legissem, perspicue cognovi Tibi etiam, qui et Illustri in Croatia Loco natus et in Litteris admodum versatus et publicis honoribus decoratus es, stomachum movisse locos non nullos Librorum meorum quibus res Croaticas attingo; non quod falsa me scripsisse existimes, sed quod, ut ais, veritatem nescis qua a gente Croatica alienatione comacularim. Caput porro accusationis Tuae in eo est quod integram plane nihil ejusmodi promeritam Gentem insecter.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, NikolaSzalagyi Istvan (1729-1799; 1739-1796) [1778, Zagreb; Pecuh]: Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi, Verborum 7797 [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-salag.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.