Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, NikolaSzalagyi Istvan (1729-1799; 1739-1796) [1778, Zagreb; Pecuh]: Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi, Verborum 7797 [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-salag.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Dicis Te a nonnullis Croatis audivisse originale comentitii Diplomatis illius in Tabulario Capituli Chasmensis asservari. Vide quid agas. Scin Tu Capitulum Chasmense Locum esse credibilem? Scin quod unum falsum Instrumentum in Tabulario publico repertum totius Loci fidem labefactaret? Idne agis ut in id authoritate publica inquiratur? Statue mihi idoneos testes et efficiam ut publica eatenus investigatio suscipiatur. Sed habes paratum effugium: ii a quibus Te audivisse dicis Croatae erunt dubio procul Testes minime idonei, erunt idiotae qui nec quid sit de Systemate Legum nostrarum Locus credibilis, nec quando M. Alexander vixerit, nec quis esse potuerit inter ejus Cancellariam et Tabularium Capituli Chasmensis nexus noverunt; jam vero Tibi ipsi expendendum relinquo quam insigni caetera operi tuo labem per id adsperseris, quod Plebejis ejusmodi Testimoniis uti non dubitaveris.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, NikolaSzalagyi Istvan (1729-1799; 1739-1796) [1778, Zagreb; Pecuh]: Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi, Verborum 7797 [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-salag.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.