Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Skrlec Lomnicki, NikolaSzalagyi Istvan (1729-1799; 1739-1796) [1778, Zagreb; Pecuh]: Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi, Verborum 7797 [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-salag.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Sed Tu non cessas. Eodem Libro 1-mo Pag. 208 commemorata Chehi et Lechi Fabula ita
concludis: quando Lucium primam ipsi Hungaricae historiae facem praetulisse tuto inficiari non potes. Vide, quam injurius sis in nostros scriptores; nec Author Slavus qui saeculo undecimo, cum nulli adhuc apud nos Anonymi Belae Regis Notarii, aut Thuroczy extarent Vernaculo Idiomate Historiam Slavonicae Gentis conscripsit, saeculo vero duodecimo a Presbytero Diocleate et Marulo Latinitate donatus est; nec Thomas Archi-Diaconus Spalatensis - quibus tamen ipsis nos fidem antiquitatis tribuimus, Iudicis gravitatem non tribuimus - Fabulae huius meminerunt; sed tu, ut totam gentem continuo lacessere possis, non desinis omne Croaticorum Scriptorum Corpus in uno Ratkajo et Bedekovichio concentrare. Ego, quoniam cum umbris gestis depugnare, Glavinichium adhuc et Orbinum, magna scilicet nomina, cedo; de his Triumphum, si eum tibi decorum futurum putas, pace mea cecineris. Id tantum a te majorem in modum peto, ne probatiores scriptores nostros cum nugatoribus his confundas; ut modum Imaginationi tuae ponas; ut verba magis in posterum in potestate habeas; Frementibus Croatis! nimirum ob explosam anilem fabulam; quem, quaeso, propterea a nostra gente vidisti infremuisse? Quem praeter fabulatores illos, quos gloriae tuae victimas jam destinavi, Croaticum scriptorem, non dico frementem, sed vel murmurantem de hac fabula audivisti?
Skrlec Lomnicki, NikolaSzalagyi Istvan (1729-1799; 1739-1796) [1778, Zagreb; Pecuh]: Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi, Verborum 7797 [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-salag.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.